Sed et Sarraceni, qui, sicut dixi, Fraxinetum iuhabi
tabant, post labefactionem Provincialium, quasdam sum-
mas ItalidB partes sibi vicinas non mediocriter laniabant ;
adeo ut, depopulatis plurimis urbibus, Aquas venirent,
qudB est civitas 40 ferme miliariis Papia distans. Qu»
etiam, propter thermas miro in tetragonum modo ad lavan-
dum ibi constitutas, vocabulum hujusce sortita est. Tantus
enim timor invaserat universos, ut nuUus esset qui
horum prsesentiam nisi forte tutissîmis prssstolaretur in
locis.
( Liber V)
9. Dum haec aguntur, montana, quibus ab occidoa aeu septentrionali Italia cingitur parte, a Sarracenis Fraxi** netum inhabitantibus crudeliasime depopulantar.
Quamobrem Hugo rex, consilio accepto^ nuntios Constantinopolim dirigit, rogans imperalorem Romanon, ut naves sibi GrsDco cum igné transmittat, quas chelandia patrio sermone Graeci cognominant. Hoc autem e6 fecit, ut dum terresiri itinere ipse ad destruendum tenderet Fraxinelum, eam partemquae mari munitur Grseci navigio obsiderent, eorumque naves exurerent, ac ne ab Hispania victus eis aut copiarum subsidia provenirent, diligenttissime providerent.
14. Dum hœc aguntur, Gonstantinop. Imp, cum régis Hugonis nuntiis suos pariter dirigit, mandans, naves e omnia quae desideraret se ei daturum, si nepoti suo parvulo sibi omonimo, Gonstantini filio, flliam suam conjugem daret. Gonstantinum autem Leonis imperatoris, non ipsius Romanon, fiiium dico. Très enim hi cum Romano simul imperilabant, ejusdem videlicet duo iilii, Stephanus atque Gonstantinus, necnon et hic, de quo in prsesentiarum sermo est, Gonstaniinus, Leonis imperatoris filius. Rex itaque Hugo, bac audita legatione, directis iterum nuntiis, Romano denuntiat se légitime ex conjugio filiam non babere ; sed si ex concubinarum filiabus vellet, egregiam ei forma posse prestare. Et quoniam Grœci in geneseos nobilitate, non quae mater, sed quis fuerit pater, inquirunt, imperator Romanes naves continuo Graeco cum igné prseparavit, munera maxima misit, atque ut illam nepoti suo conjungeret mandavit
16. Rex itaque Hugo, congregato exercitu, classibusper Tirrenum mare ad Fraxinetum directis, terrestri ipse e6 itinere pergit. Quô dum GrsBCi pervenirent, igné projecto Sarracenorum naves mox omnes exurunt. Sed et re^: Fraxinetum ingressus, Sarracenos omnes in montem Maurum fugere compulit; in quo eos circumsedendo capere posset, si res haec, quam prompturus sum> non impediret.