PIÈGES JUSTIFICATIVES
CHRONIQUE DE MOISSAO
(Cette chronique, trouvée dans l'Abbaye de.HoisSac, va de la Création à l'année 818).
Soma, rex Sarracenorum , nono anno postquam Spaniam ingressi sunt, Narbonam obsidet , obsessam capit , virosque civitatis illius gladio périrai jussit : mulieres vero et parvulos captives in Spaniam ducunt. Et in ipâo anno , mense tertio, ad obsidendam Tolosam pergunt. Quam dura obsiderent , exiit obviam eis Eudo Princeps Aquitaniae cum exercitu Aquitanorum vel Francorum, et commisit cum eis praBlium. Et dum praeliare cœpissent , terga versus est exercitus Sarracenorum, maximaque pars ibi cecidit gladio. Ambisa, rex Sarracenorum, cum ingenti exercitu, post quintum annum, Gallias aggreditur, Carcassonara expugnat et capit, et usque Nemauso pace conquisivit, et obsides eorum Barchinona transmisit.
Anno DCCXXXIV. — Karolus ingressus est in Frisia
cum exercilu magno , delevit eam usque ad internecionem, ac suo subjugavit imperio. His temporibus Jussephibin Abderaman Narbona praBficitur. Alio anno Rodanum fluvium transiit. Arelate civitate pace ingreditur , thesaurosque civitatis invadit, et per quatuor annos totam Arelatensem provinciam depopulat atque depraedat.
Anno DGGLIX. — Franci Narbonam obsident , datoque sacramento Gotis qui ibi erant , ut si civitatem partibus traderent Pipini régis Francorum, permitterent eos legem suam habere. Quo facto, Goti Sarracenos, qui in praesidio illius erant, occidunt, ipsamque civitatem partibus Francorum tradunt.
His temporibtis (DGGXGIII), regnabat in Spania Exam, iilius Abdirraman Ibinmavia
nie audiens quod rex Karolus partibus Avarorum perrexisset|.. misit Abdelmelec unum ex Principibus cum exercitu magno Sarracenorum ad vastandum Gallias, qui venlentes Narbonam, suburbium ejus igné succenderunt multosque christianos ; ac prseda magna capta, ad urbem Garcassonam pergere volentes, obviam eis exivit Wilhelmus, et alii comités Francorum cum eo. Gommiseruntque praBlium super lluvium Oliveio , ingravatumque est praelium nimis, ceciditque maxima pars in ipso die ex populo christiano. Wilhelmus autem pugnavit fortiter in die illa. Yidens autem quod sufferre eos non posset, quia socii ejus dimiserunt eum fugientes, divertit ab eis. Sarraceni vero, coilectis spoliis, reversi suntjn Spaniam.