DU TITRE DE PETITS CHEVALIERS EN SOUTENANT
LEUR THÈSE SUR LA LOGIQUE, MÉTAPHISIQUE ET LA MORALE, AU COLLÈGE DE SAINTE-MARTHE DE POITIERS » (1775).
Mirum, profecto mirum, quod in arenam descendatis, Equites tune usque inauditi! Multos enim novimus Equitum ordines : cujus vero ordinis sitis nemo
scit. Neque vos video fortes ut Baiardi, neque intrepidos ut Quicotii. Profecto non cstis Equites torquati; vos nulla torque ornatos inspicio. Forsan Equites estis torquendi ? Neutiquam. Eam enim jam experti estis clementiam ab illis Magnanimis Phisicis heroibus, qui vobiscum non dedignantur congredi, ut palam confiteamini ad indulgendum potiusquam ad torquendum eos esse paratos. Nec ipse illis omnino similis, aut potius unus ex ipsis, vos contorquebo; itaque adversus unum ex vobis, novi generis novæque farinæ Equitibus, argumentum bono animo proponam.
P. F. Prorry.
Communication de M. Carré. — Pièce inédite.