‹ Les Jésuites à PoitiersChapitre 229 sur 236 · MODÈLE DE LETTRES ES ARTS · texte numérisé non relu

MODÈLE DE LETTRES ES ARTS

Universis el Singulis Præsentibus Literas Inspecluris et Audiluris, Nos Ludovicus BoüIn, Artium Doctor, et earumdem Facultatis Decanus, et Collegium Magistrorum Regentium dietæ Venerandæ Facultatis Artium, ipsaque Artium Facultas in florente et famosa gencrali Universitate Pictaviensi; Salutem in eo qui est omnium Scientiarum atque virtutum fons et origo. Cum universi non solum divinæ Legis præcepto, mullo magis convenit, ut Liberalium Artiun Professores, qui veritatem de rerum naturis scrutantur, et in ea alios instruunt et informant, nullo modo declinent a rectitudine veritatis. Itaque notum facimus per Præsentes, atque certificamus omnibus, quibus interest, aut interesse potest, seu poterit quomodolibet in futurum, quod dilectum nostrum Ludovicum TExIER, in Artibus Licentiatum, vita, moribus, scientiaque multum commendabilem, rigorosis examinibus et studio præcedentibus, necnon suis meritis planè exigentibus, secundum dictæ Facultatis statuta, supremæ Curiæ Parisiensis Senatus-Consultum et laudabiles consuetudines, in Artibus Magistrum legitime et solemniter creavimus ct creamus per præsentes, in cujus rei fidele testimonium eidem Ludovico TExIER in Artibus Magistro benemerito præsentes Litteras nostro chirographo et sigiilo prædictæ Facultatis Artium, necnou et signo manuali Jacobi Acquer Seribæ nostri muniendas curavimus et tradidimus. Datum et actum Pictavii in nostra generali congregatione super hoc in ædibus nostris facta die prima mensis Julii arno Domini millesimo sexcentesimo sepluagesimo secundo.

BoûüIN Joan. Casasoux Soc. Jesu.

Oupom :

ACQUET Scriba Facult. Artiurm.

Bibliothèque de la Société des Antiquaires de l'Ouest, armoire 4. Imprimé, sur parchemin.

No 12.

« DISCOURS PRÉSENTÉ PAR LES PHISICIENS AUX LOGICIENS DU COLLÈGE DE SAINTE-MARTHE DE POITIERS LA VEILLE DE LA SAINT JEAN ».

(4775) Nune modus est plumis, nec est nunc quisquam sine plumis : plumæ sunt

avibus, plumæ sunt mulabus, plimæ sunt hominibus, plumæ sunt mulieribus, plumæ sunt phisicis heroibus et plumæ erunt logicis homuncionibus.

Sunt avibus ad vestitum, hominibus ad ornatum, mulieribus et mulabus ad fastum, phisicis ad honorem, vobis erunt ad omnia.

Yos vestient, ornabunt, illustrabunt, amplificabunt, honorabunt et superbos efficient. Imo vestram constituent Essentiam. Sine plumis nihil estis, nec sine plumis penes vos est ex logica in phisicam ascendere.

Quot igitur et quantas viris illis magnanimis (phisicis) grates habetis refcrendas, qui ad vos tam eximias unde originem ducturi estis, plumas deferunt ?

Qui enim impræsentiarum et quales sitis, logieum inter et phisicum quantum intersit, amabo, considerate! Quantum ortus ab occidente, firmamentum à terra, tantum, imo longe magis logicus a phisico distat. Phisiei negatio est logicus, ergo logicus nihil est...

O plumas admirabiles, quarum ope, vos qui nihil estis, aliquid estis futuri ! Ex præsenti vestra vilitate futuram excellentiam pensate! Deteriores estis nihilo, et phisicam dignitatem qua nihil melius, nihil optabilius aut inveniri aut excogitari potest, iaduturi estis ! O portentum, o prodigium, o mira plumarum energia |...

Jam vos erectis auribus et mente, cujus volucris sint nullo æstimabiles pretio hujusmodi plumæ, curiosius inquiritis ? Favete linguis, et cujus avis non sint, primum accipite.

Non cothurnicum, non nicticoracium, non strucyonum, neque palumbarum, neque gallinarum, neque corvorum sunt. Ergo aquilarum, aut anatum, aut payonum, aut picarum, aut perdieum, aut passerum ? Minime profecto. Neque pullorum, neque merulorum ? Num phenicis? Neutiquam; longe et longissime superant. Cujus ergo sint? Patientiam habete in me! Dicam. Jam scitis cujus non sint; quæ sit ipsarum utilitas audite.

Hæ plumeæ ,vos in cælos transferendi et in profundum maris demergendi potestatem habent. Vos video pavidos, nil tamen timendum. Mercurii, Veneris, Lunæ, Martis, Jovis, et Saturni percussis orbibus, jam sublimi ferietis sydera vertice. Debilia si capita vacillent, reducent vos ad terram, quidquid supra superficiem et intra viscera, quidquid in littoribus aquarum euriosi incurrit, placide inspecturos : adamantis, auri, argenti fodinas, undarum pelagi itus æt reditus, cæteraque totius orbis phenomena contemplaturos.

Nunc implendi promissi tempus opportunum. Cujus avis sint famosissimæ ille plumæ dicturus sum; oculos, quotquot hic adestis in illas convertite ! illas intuemini, aspicite, videte. Illius avis sunt quæ intra aera volitat et innatat aquis; illius avis sunt quæ nec loquitur garrulus ut psittacus, mec vocem inflectit dulcis ut philomela, nec clamitat per noctem horrendus ut bubo, at nonnunquam iratæ felis ronchitat.Plumæ sunt, plumæ sunt, anseris. An continuo flocei faciendæ ? Sic judicet qui non novit anserem. Ex ansere quot bona prodeunt ? Pauca referam, cætera reticeo. Mollitiem subministrat lectis, opima anseris caro, Succulentissima adeps, nec etiam pingues tosti panis plagulas parasiti respuunt.

Sed in ansere nihil excellentius illis plumis quas pennas vocant. Ex imperitis doctos efficiunt, nec peritus quisquam haberi potest, nisi prius illis sæpius usus fuerit. Suum Italia Aristotelem, suum Gallia Cartesium, suum Anglia Newtonem, suum Sanaliacum et suum Bernardum 1 Pictavium habent; ut nos quidquid sumus, Sanaliaco et plumis referimus acceptum.

Illarum vos edocebit usum naris emunctissimæ, judicii limatissimi insignis Bernardus, consiliis et exemplis vos informabit. Tanto credite viro, cui nos lubenter committimus.

Virtutis licet efficacissimæ sint quas venditamus plumas, credite, nil prode-

1, MM. Senailhac et Bernard, professeurs de philosophie.

runt in molli lecto diutissime languentibus, plateas obambulantibus, ludos tudiculares potissimum frequentantibus et à sehola absentibus..…..…

Vobis simus exemplo, nostra revolvite vestigia, et anno proximo, nostri quasi similes, quanti pretii istæ sint pennæ, vice vestra narrabitis.

Accipite ergo illas summa eum reverentia; eustodite Summia cum vigilantia ; iis utimini summa cum prudentiat Neve tamen, quia plena manu beneficia illa vobis tradimus, nos credatis implumes: quæ enim optimæ sunt, illas nobis reservamus quibus quisque nostrum optimi Sanaliaci nomen et eximias dotes æternitati consecrabit. — P. F: Prorry.

Communication de M. Carré. — Pièce inédite.

Page 1