‹ Les Jésuites de la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inédits (volume 2)Chapitre 240 sur 267 · Voir plus haut, pp. 74 et · texte numérisé non relu

Voir plus haut, pp. 74 et

Hanc nostram Sanctae Mariae arcem dixerim an domum, tutantur qui nobiscum sunt Galli, dum Patres nostri longe lateque excurrunt per oppida Huronum disjecti, perque Algonquinas nationes procul a nobis positas ; raissioni quisque suae invigilans, solique ministerio verbi intentus, omni cura rerum temporalium in eos deposita, qui domi subsistunt : et quidem res domesticse tam felicem cursum tenent, ut quamvis numerus noster excreverit, atque optemus maxime novum ad nos auxilium mitti, et externorum hominum et patrum prsecipue nostrorum ; nullo pacto tamen necesse sit impensas crescere ; imo in dies minuuntur magis, minoraquein annos singulos petimus ad nos mitti rerum temporalium subsidia : ita plane ut nos ipsos sustentare maxima ex parte possimus ex iis rébus, quœ hic nascuntur. Neque vero ullus nostrûm est qui hac in parte magnum levamen non sentiat earuni œrumnarum, qure prioribus annis et omnino graves erant, et insuperabiles videbantur. Habemus enim piscatus et venationis majora quam ante subsidia ; nec piscium modo adij)em atque ova puUorum, sed suinas carnes et lacticinia, atque adeo boves, unde speramus rei nostrae familiari magnum incrementum. Hœc minute scribo, quia voluit ad se rescribi Paternitas vestra.

Res vero Ghristiana progressum hîc capit expectatione nostra multis partibus majorem : numernmus enim hoc postremo anno baptizatos, fere septingentos supra mille : omissis pluribus, quos a Pâtre Antonio Daniel infra dicemus fuisse baptizatos, quorum numerus constare nobis certo non potuit. Neque vero ii sunt Ghristiani, quantumvis barbari, quos pronum esset suspicari, rudes rerum cœlestium neque satis idoneos mysteriis nostris. Plerique sane res divinas sapiunt, atque intime ])enetrant; nec desunt nonnulli, quorum virtuti, pietati, et eximise sanctitati, invidere sancte possint etiam Religiosi sanctissimi. Sic plane ut qui ha^c viderit oculalus testis, mirari satis non possii digitum Dei sibique adeo gratuletur, tam felicem provinciam, tam divitem donis cœlestibus, labori suo obtigisse.

Undecim missiones excolimus, octo linguaî Huronensis, très Algonquinœ : totidem Patribus veteranis divisus labor. Linguaj addiscendœ quatuor vacant, superiore anno ad nos missi : quos quidem praîcipuis missionariis comités adjunximus. Sic adeo ut

très soluin Patres domi consistant ; alter verum spiritualium Prsefectus, alter Procurator et minister, tertius demum Christianorum curic undique adventantium prœpositus. Ghristianorura enim paupertati de paupertate nostra subvenimus, eorumque morbos curamus, non animi modo, sed etiam corporis : magno sane profectu Rei Christianœ. Numeravimus hoc poslremo anno hospitio receptos nostro fere ad sex millia ; ut mirum sit, in terra aliéna, in loco horroris et vastae solitudinis, educi nobis videri mel de petra, oleumque de saxo durissirao : unde non nobis solum, hominibus exteris, sed ipsis etiam incolis fuerit provisum. H?ec eo dico, ut intelligat Paternitas vestra Divinae erga nos munificentia? largitatem. Cum enim hoc anno famés oppresserit circumstecta undique oppida, atque nunc etiam vehementius affligat, nulla nos tamen hinc mali labes altigit, imo annonae habemus satis, unde très annos vivere possimus commode.

Res una posse nobis videtur nascentis hujus Ecclesiœ felicem statum evertere, et Christian^ rei cursum morari : belli nimirum metus, atque hostium furor. Grescit enim in annos singulos, neque satis apparet unde auxilium nobis uUum adesse possit, nisi a Deo solo. Postrema qucc Huronibus nostris illata est clades, omnium fuit gravissima. Julio h.TC obtigit mense superioris anni 1648. Cum enim Huronum plerique ad Gallos nostros Quebecum versus, profectionem parassent, mercalurae causa; alios alius labor ab oppidis suis extraxisset, multique expeditionem bellicam alio suscepissent ; imjn^ovisus hostis adfuit, atque oppida duo expugnavit, invasit, incendit; solita ubique crudelitate abductœ in captivitatem matres cum pueris, neque ulli ajtati parcitum.

Horum oppidorum alteri, a Sancto Josepho nomen fuit : quae erat una ex missionibus nostris praecijmis , ubi extructœ œdes sacrœ, ubi christianis ritibus gens instituta, ubi fides jam altas radiées egerat. Praeerat huic Ecclesia^ Pater Antonius Daniel, vir magni animi, magnœ patlentia^, magnarum omnino virtutum; sed eximiaî ante omnia mansuetudinis. Sacrum de more vix dura absolverat post orientera solem, neque adhuc ab œde sacra discesserant satis fréquentes qui convenerant Ghristiani, quura audito hostili clamore, ad arma est subilo trepidatum. Ad

pugnam alii sese prœcipiunt, ad fugam alii magis précipites : ubique terror, ubique luctus. Antonius qua parte infestum imminere magis hostern sensit, illuc advolat; suosque hortatur fortiter, nec christianis modo christianum robur, sed fidem pierisque inspirât infidelium; tanto animi ardore tum auditus loqui de mortis contemptu, deque gaudiis Paradisi, ut jam beatitate sua frui videretur. Et vero baptismum petiere multi ; tanto numéro ut cum singulis par esse satis non posset, uti coactus fuerit intincto in aquam sudario suo et circum se effusam plebem per aspersionem baptizare. Neque interea tamen hostilis remittebat furor : tormentario pulvere omnia late circum perstrepebant : multi circa eum prostrati,quos simul vitalisunda baptismi, simul LTthalis ictus exciperet : fugam ut suos cepisse videt, ipse in lucra animarum intentus, aliéna; salutis non immemor, oblitus suœ, ad aegrotos, ad senes, ad infantes baptizandos, casas pénétrât, percurrit, zeloque suo implet. Tandem in sedem sacram se recipit, quo cbristianorum plerosque spes aeternae gloriae, quo infernorum ignium metus, catechumenorum multos perpulerat : nunquam vehementius oratum, nusquam visa fidei verae, ac verae paenitentiœ argumenta certiora. Istos ba])tismo recréât, illos peccatorum vinculis exsolvit, omnes divina; charitatis ardore inflammat. Ha^c tum illius fere vox unica : fratres, hodie erimus in Paradiso; hoc crédite, hoc sperate, ut vos Deus œternum amet.

Jam hostis vallum conscenderat, totoque oppido subjectis ignibus ardebant casœ ; monentur victores esse divitem praîdam et facilem, si templum versus properent : illic senum ac mulierum copiosum gregem, illic puerorum agmina. Accurrunt, ut soient, vocibus inconditis. Adventantem sensere hostem christiani. Gapere eos fugam jubet Antonius, quâ parte liber adhuc est exitus : ipse ut hostem moretur, et fugienti gregi consulat bonus pastor, obvium se prœbet armato militi, ejusque impetum frangit; vir unicus contra hostem; sed nimirum divino plenus robore, fortis ut Léo dum moritur, qui tota vita sua mitissimus fuerat ut columba. Vere ut aptare illi possim illud Jeremiœ, dereliquit ut Léo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irœ coluiubai, a facie ira) furoris domini. Tandem lœthali ictu prostratus emissœ in eum catapulta^ densisque confossus sagittis, felicem animam, quam pro ovibus suis posue-

rat bonus Pastor, Deo reddidit, Jesum inclamans. Saevitum barbare in ejus exangue corpus, vix ullus hostium ut fuerit, qui mortuo novum vul^nus non adderet; donec incensa demum aede sacra, médias in fiammas injectum nudum cadaver ita est concrematum, ut ne os quidem ullum restaret : nec sane poterat nobiliore rogo comburi.

Dum sic hostes moratur, etiam post mortem fugienti gregi suo salutaris : mulli in tutum se recepere : alios victor miles est âssecutus, matres prcTcipue, quas pendentium ab ubere infantium onus retardabat; aut quarum latebras proderet puerilis aetas, sapienter adhuc timere nescia.

Jam quartum decimum annum posuerat in hac Missione Huronensi Antonius, ubique frugifer, vereque natus in salutem istarum gentium : sed nimirum maturus cœlo, primus omnium e societatis nostrsc hominibus nobis ereptus est : inopina quidem morte, sed eâ tamen non improvisa : sic enim semper vixerat, ut semper paratus esset mori : quamquam et visa sit Divina Bonitas erga ipsum fuisse singularis : nam octiduum integrum Exercitiorum spiritualium societatis absolverat calendis ipsis Julii, in hac domo Sanctœ jNIariac : ipsoque postridie, sine ulla nova ac ne unius quidem diei requie in missionem suam convolarat : Deo nimirum sane vehementius ardebat, quam uUo unquam igné crematum ejus corpus exarserit.

Patriii Deppensis erat, honestis, piisque Parentibus : ingressus fuerat societatem anno 1G21, tum viginti et unum annos natus, ad Professionem quatuor votoram fuerat admissus anno 1640; fmem denique vivendi fecit quarto Julii 1648. Yir sane egregius, vereque dignus filius societatis ; humilis, obediens, conjunctus Deo, invictae semper patientiae, infractique in rébus arduis animi : sic adeo ut nobis virtutum omnium exemplum illustre; christianis barbaris, fidei ac pietatis sensum eximium : omnibus, desiderium sui grave reliquerit, ipsis etiam infidelibus : daturus denmm, et quidem speramus, toli huic regioni, Patronum in cœlis potentissimum.

Et vero uni e nostris (homini sanctitatis prœcij^uœ, et probatissiniîc humilitatis ; is fuit P. Josephus Maria Chaumonot) semel atque iterum post mortem adesse visus est. At primum quum nostris Patribus in concilium coactis, atque agentibus,

ut soient, de re christiana promovendâ; videbatur interesse pater Antonius ; qui nos consiiio robore, qui nos omnes divine, quo plenus erat spiritu, recrearet. Patribus conspiciendum obtulit augustiore vultu, et eo sane qui nihil humanum spiraret, verum et ex ore conjici poterat, plus minus Iriginta. Rogatus Pater quomodo permittat Divina Bonitas servi sui corpus tara indigne post mortem haberi tanquam inhonesto vulnere faedatum, sic flammis consumi, nobis ut hujus nihil restaret, ac ne cinis quidem exiguus ? Magnus, inquit, est Dominus et Laudabilis nimis. Respexit in haec opprobria servi sui, atque ut ea Divino modo compensaret, dédit mihi multas animas purgatorii, quae triumphum iu cœlis meum comitarentur.

Finem ut scribendi faciam, neque epistoLne modum excedam, addam P*^^^ Vestrae quod primum omnium debuerat scribi ; eum nimirum esse statum hujus domus, totiusque adeo missionis ; vix ut putem quidquam addi posse ad pietalem, obedientiara, humilitatem, patientiam charitatem nostrorum ; atque adeo ad exactam regularum observantiam. Omnium vere est cor unum, anima una, unusque spiritus societatis. Imo, quod magis mirum videri debeat, e tôt domesticis hominibus, tam diversae conditionis, tamque diversi ingenii ; servis, pueris, domesticis, militibus ; nullus omnino est qui serio saluti animœ suœ non vacet : plane ut hinc exulet vitium, hîc virtus imperet, haec sanctitatis domus esse videatur. Quod nostrum sane est gaudium, pax in bello nostra, nostraque summa securitas : quidquid enim de nobis disponat divina Providentia, sive in vitam, sive in mortem, hscc erit consolatio nostra, quod Domini sumus, atque ut sperare licet, œternum erimus. Hoc ita ut fiat, petimus Benedictionem Paternitatis vestron, et nobis et missioni nostrôc : ego praecipue omnium indignissimus, sed tamen. Rev^* admodum Pt^^t'^ V* .

Humillimus et obsequentissimus filius Paulus Ragueneau.

Ex Domo Sanctae Mariée apud Hurones in nova Franciâ Galendis Martii anni 1649.

Admodum Reverendo in Ghristo Patri nostro Vincentio GarafTae Pr.Tposito Geuerali

Societatis Jesu Romam.

Lettre du P. Ch. Garnier', miss, du Canada,

AU R. P. Pierre Boutard de la Compagnie de Jésus, A Bourges.

M. R. P., P. G. Je vous remercie de tout mon cœur de la belle relique que vous m'avez envoyée. J'attends l'occasion delà mettre entre les mains de quelqu'un qui en fasse mieux son proffit que moi. Mais il faut que je vous fasse participant d'une nouvelle de ce pays qui est de grande consolation. C'est qu'il a plu à N. 1^. de donner la couronne de martyrs à deux de nos Pères, savoir est au P. J. de Brébeuf et au P. Gabriel Lallemant. Ils n'ont pas été fait mourir par un tyran qui persécute l'église, comme faisoyent les anciens tyrans; mais nous les appelons martyrs parce que les ennemis de nos Hurons leur ont fait beaucoup endurer en dérision de notre S^^ Foy. Ces deux bons Pères estaient dans un bourg des Hurons, oii ils avaient une église qu'ils administraient avec beaucoup de zèle et de sainteté. Le 16^ de mars de cette année, de grand matin, ils eurent nouvelle assurée que l'armée ennemie venait fondre sur le bourg; ils se résolurent d'imiter J. C. le bon pasteur et de mourir pour leur troupeau. Ils demeurèrent donc (quoiqu'il leur eust esté très aysé de se sauver) pour confesser les chrétiens et baptiser les catéchumènes et les infidèles, ce qu'ils continuèrent de faire jusqu'à ce que les ennemis saccageant le bourg, les prirent et les emmenèrent à une lieue de là, où ils leur firent endurer toutes les cruautés qu'ils font endurer à leurs ennemis; mais, ce qui est remarquable, c'est qu'ils leur firent souffrir plusieurs tourments en haine et dérision de notre S^^ Foy. En dérision du baptême, ils les arrosèrent d'eau bouillante, et en dérision de ce

Page 1