PR.EPOSITUM GENERALEM S. J.; ROM/E
Quebeci, Kalendis Martii 1G49
Noster admodum Révérende in Christo Pater Pax Gliristi.
Accepi literas admodum Reverendae Paternitatis Vestrae datas 20 Januarii 1647. Si quas ad nos rescripserit superiore anno 1648, nondum eas accepimus. Significat Paternitas Vestra gratos sibi esse nuntios de statu missionis hujus nostrœ Huronensis; imo (quœ est ejus erga nos Paterna charitas) ad minima etiam descendit, seque jubet de omnibus fieri certiorem.
Patres hic sumus octodecira, coadjutores quatuor, Domestici perpetui viginti très, famuli septem non perpetui (quibus solis stipendia solvuntur), quatuor pueri, octo milites : nimirum ita nos premit bellicus furor hostium barbarorum, ut nisi momento perire res nostras nobiscum velimus, fidemque adeo omnem extingui, in his regionibus jam satis late diffusam, omnino nobis necesse fuerit praesidium quîerere eorum hominum, qui simul et operis domesticis, et rei rusticae excolendae, et praesidiis extruendis, et rei militari vacent. Gum enim hactenus superioribus annis, sedes nostra, quam Doraum S*^ Mariie vocamus, multis hinc inde in omnem partem, Huronum nobis amicorum oppidis cincta esset, plus illis, quam nobis ipsis timebamus ab incursione hostili : sic adeo ut exiguo quantumvis numéro, satis tuti tamen et securi viveremus. At longe mutata est faciès rerum no'strarum, totiusque hujus regionis : tôt enim cladibus fracti sunt Hurones nostri, ut expugnatis quœ in fronte erant praesidiis, ferroque atque igné vastatis, plerique mutare sedes coacti sint, retroque cedere : hinc quippe factum est, ut jam alieno nudi prsesidio simus; jamque in fronte positi Nostri, nos viribus, nostris nos animis tueri, nostro nos numéro debeamus.