VI
Epistola Patris p. Ragueneau ad R. P. Generalem V. Garafia
13 mars 1650.
Noster admodum Révérende in Ghristo Pater, Pax Ghristi.
Superiore anno nihil literarum accepimus ex Europa; imo ne Quebeco quideni responsura ad nos ullum est allatum, ad eas literas, quas scripseram, fusas satis, de rerum nostrarum statu. Ut ante cœperat, ita nunc eliam pergit manus Domini nos tangere. Nec querimur tamen, nec dicimus miseremlni mei^ saltem vos amici mei; quia polius hetamur, et gaudemus semper, quia et nostro, omnium quotquot hîc suraus, et ecclesiae noslrîe bono, eveniunt mala, quibus permittit Deus nos probari, et quibus sane nos coronet potius, quam aliligat.
Intellexit Paternitas vestra, posterioribus meis literis de pretiosâ morte, aut potius martyrio Patrum nostrorum; Patris Antonii Daniel, Patris Joannis de Rrebeuf, et Patris Gabrielis Lallement; quos barbari Iroqucci, Ecclesiac huic nascenti eripuerant crudeliter, cum grege ebristiano pastorem etiam mactantes, unumquemque omnibus suis invigilantem.
Sub fmem exeuntis ejusdem anni 1649, duo alii Patres simili morte perfuncti sunt, in statione sua : Pater Garolus Garnier, vir apostolicus, vereque natus in salutem istarum gentium, cuique nihil omnino deerat ad perfectam sanctitatem ; et Pater Natalis Ghabanel ejus socius, qui ex Provincia Tolosana ad nos venerat. Alter die septima Decembi'is occisus est, hostili manu, medio in oppido; quod victores Iroqua^i irruptione facta, ferro atque igné vastarunt. Alter, postridie solum extinctus est, Immaculatœ Virginis Gonceptioni sacro : incertum qua manu; an hostili an