‹ Les Jésuites de la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inédits (volume 3)Chapitre 243 sur 262 · DU TOME PREMIER · texte numérisé non relu

DU TOME PREMIER

Lettre bu P. Charles Lalemant

au R. P. Général, Mutius Vitelleschi,

a Rome.

Québec, 1er août 1626.

Admodum Révérende in Christo Pater.

Non miretur Paternitas Va si nullas a postremis, hoc est ab anno litteras liabuerit a nobis; adeo enim remoti sumus a littore maris, ut scmel dumtaxat singulis annis visitemur a Gallis, et <[uidem ab iis tantum quibus libéra est ad nos navigatio, nam cœteris est interdicta; quo fit ut si casu aliquo périrent naves illae oneraria? vel certe a praedonibus caperenlur, ab una Dei providentia expectanda cssent alimenta quibus vitam sustentare [)ossernus, a barbaris enim hominibua vix necessaria ad vitam habentibua uihil sperandum. Sed qui hactenua providit Gallis, hic jam tôt annis eommoranlibus et nihil nisi lucrum temporale quaerentibua, non deerit suis uni Dei glori;r et animarum saluli invigilantibus.

Hoc igitur anno toti pêne fuimus in perdiscendo barbaro

Page 1