‹ Les Jésuites de la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inéditsChapitre 260 sur 286 · DU TOME TROISIÈME · texte numérisé non relu

DU TOME TROISIÈME

Mors P. Jacobi Marquette

Pater Jacobus Marquette Lauduni natus in picardiâ, quae est provincia in eâ parte Galliœ, quae ad Belgas pertinet, postquam annos aliquot exegit in societate, missus est ad Ganadenses, ubi brevi Ilinensium apostoli noraen egregiis pro religione christianâ laboribus, et omni virtutum génère, qua3 hanc dignitatem comitantur, consecutus est. Nam proposito sibi Indiarum Apostoli Sancti Xaverij exemplo, eum, ut in moribus, sic in propagandes fidei ardore exprimere in sese studuit; quam in rem, eum imitatus plures edidicerat linguas, Algonquinensem maxime, huronicam, atque Ilinensem; nec contentus iis laboribus, quos summos in excolendis superioribus Algonquinis, quos Outaouacos vocant, insumpserat, in extremos hujus orbis tractus ad octingentas leucas excurrit, quo fidei nostrae mysteria, Deumque Hominem iis nationibus bactenus inauditum pracdicaret.

Nullibi tamen Xaverii similior fuit, quam in morte ; bunc enim tanti Apostoli ab omnibus derelicti atque in tuguriolo morientis exitum aemulatus eandem sibi quoque mortem petebat a J)eo quotidie, atque in eam rem tu m christi mérita, tum purissimae virginis, quam praecipuo cultu venerabatur, favorem apud Deum adbibebat; nec inanes fuisse preces comprobavit exitus ; nam ipse quoque in tuguriolo raptim excitato, atque omni bumano destitutus auxilio ad ripam Ilinensis lacus rnedios inler operosa: missionis labores mortuus est.

Page 1