Voir plus haut, p
Ingens anno superiore iter susceperat ad sinurn propè Mexicum ; quo itinere alios inter populos, quos plurimos reperit, fîdeique nostrae raysteriis imbuit, nullus ad ea capessenda aptior visus est, quam Ilinensis. Est enim ea gens leni, facilique ingenio, atque ut inter barbaros humano prorsus : quare Ilinenses vocantur, quod patriâ ipsorurn linguà humanos sonat, quasi ii soli homines essent, ceeteri omnes barbari atque agrestes. Accedebat quod eorum aliquos jam primis fidei christianœ elementis imbuerat, cum versaretur apud barbaros quosdam, qui extremarn lacus superioris, seu Thraciani oram accolunt, quà ripae arctius coëuntes in angulum concurrunt, cui à sancto spiritu nomen fecere ; hue enim commercii causa identidem commeabant Ilinenses. Ubi vero pervenit in eorum pagos adeo mysteriorum nostrorum cupidos eos reperit, ut eâ tantum lege eum dimiserint, ut aut ipse rediret, ubi rationem ilineris reddidisset, aut alium certè iis procuraret, a quo christianam legem edocerentur. Nec promissis defuit; ubi enim paululum convaluit ex dysenteria qua totam aestatem post tantos labores gravissimè vexatus fuerat, obtinuit ab eo pâtre qui sociis apud Outaoùacos commorantibus praeest, ut sibi bonâ ejus cum venia ad suos Ilinenses redire liceret, prima religionis nostrae fundamenta apud eos positurus. Itaque profectus est mense novembri cum duobus tantùm Gallis ex sinu, ut aiunt, fœtentium (sic enim vocati sunt a Gallis populi, qui hune sinum tenent non ex fœtore corporum, sed ex aquis saisis, maie intellectà nempe barbarorum lingua, apud quos quidquid acre est aut odorem seu blandum, seu gravem exhalât, idem nomen obtinet) ; ac primo quidem mense (tantum enim temporis insumpserunt in navigando lacu Ilinico) satis commodâ usus est valetudine ; at ubi nix cœpit decidere, dysenteria iterum correptus subsistere coactus est ad ripam fluminis, quod ex eo lacu ad Ilinenses ducit. Hic extructo ex arborum corticibus tugurio hyemem totarn exegit, at ita fractis viribus morbo in dies ingravescente, ut exauditum se a Deo non dubitarit ; comitibus certè asseruit eo se morbo, atque adeo ipso itinere moriturum ; cui morti ut esset paratior hyemem auspicatus est ab asceticis sancti Ignatii commentationibus, quas obiit magno tum pietatis sensu tum divinarum consolationum copia. Quod superfuit temporis, id totum dédit, vel piis cum Deo ac cœlitibus colloquiis, vel excitandis ad pietatem comitibus quibus bis in hebdomadâ
sacra paenitentîae atque Eucharisties mysteria impertiebat. Iam desperata ejus erat valetudo, at ille sollicitus de suis Ilinertsibus, comités rogat, secum a Deo pétant ne prius è vitâ excedere se jubeat, quam Christi nomine possessionem adierit illius regionis. ïnstituitur in eam rem novendialis deprecatio in honorem Deipara? sine macula concept» ; nec frustra, statim enim praeter omnem opinionem depulsa morbi vis est, et ubi primum apertum fuit flumen, itineri se dédit ad 4um Cal. aprl. anno 1675. Asperum erat anni tempus, afflictae ex diuturno ac recenti morbo vires; sed urgebat Christi charitas ; itaque pervenit in eorum pagum post undecim navigationis dies, non minori suo quam barbarorum gaudio, qui eum ut hominem de cœlo lapsum, ut parentem suum excepere. Ille hoc primo barbarorum ardore utendum ratus, Duces ac Seniores statim ac deinceps per aliquot dies convocat, adventus causam aperit, tum singula obit tuguria Ghristum ubique praedicans, dura totius pagi ingens fiebat ad eum quotidie concursus. Quare cum tantam Barbarorum multitudinem, qui ejus et visendi, et audiendi studio confluebant, non caperent angusti tuguriorum limites, conventum totius gentis extra pagum agere constituit.
Eligitur in eam rem pratum ingens pago proximum : hue statim ex omnibus tuguriis Barbari confluere : locum more gentis rébus quibusque pretiosissimis ornare, storeis nempè atque ursinis pellibus, quibus insternunt solum. Tum Pater ex perticis ac corticibus holosericâ veste sinica egregiè ornatis quatuor suspendit Beatœ Virginis effigies, ut ex omni loco conspici facile possent. Erant in consilio quingenti partim Duces, partim seniores, qui in orbem assidebant Patri : stabat circum juventus omnis ad mille ac quingenta hominum capita : ingens praeterea tum mulierum, tum puerorum multitudo ; est enim is pagus familiarum facile 500, aut 600. Hic mira expectatione suspensis Barbaris, Pater suscepti itineris causam, ac praecipua fidei nostrae mysteria decem muneribus (is enim est gentis ritus) explicare aggressus* Christum crucifixum quasi in publicis totius gentis comitiis pracdicavit, pridiè illius diei quo Christus olim, ut homines in libertatem assereret, inter acerbissimos dolores in cruce mortuus est. Mirum illud, tam expeditam eum habuisse Ilinensium linguam, ut interprète non indigeret, nisi forte ut a remotioribus audiretur. Sub haec cadestem victimam obtulit Patri pro totius
— GOO —
illius gentis saluto, stupentibus tantac rei novitale Barbaris, et sacra quâdam veneratione perculsis ; quo in sacrificio tanta ille est divinan consolatiouis copia perfusus, ut colliquefacti pectoris impetus in ipsum vultum, atque oculos redundarent.
Tertio post die, eo nempe qui Christo è morluis exsurgenti sacer est, iterum rem divinam fecit eodern apparatu atque eàdem- Barbarorum frequentia.
Hinc tanta insedit in eorum animis divinae legis opinio, ut de ea amplectenda jam omnes cogitarent, at vocabant eum alio praepositi jussus et morbi vis qui ingravescebat in dies. Id ubi sensere Barbari, scilicet enixè omnes petere, ne se desertos velletr rediret quamprimum, aut si per valetudinem non liceret, alium certè suo loco submitteret. .Egrè quidem avellebatur ille a suis Ilinensibus, sed socios omnes convocabat Missilimakinacum, qui illis praeerat Pater. Iam dicta profectioni dies advenerat, cum Barbari pro se quisque munera bénigne déferre , quae recusavit vir Evangelicae paupertatis amantissimus ; at certè, quod unum licebat, ejus sarcinas humeris imponere, quo suum amorem in optimum patrem testarentur. Sic eum ad triginta leucas comitati sunt ; dum pervenere ad eum locum, ubi fluvii aquis è superiori loco praecipiti lapsu decidentibus, necesse erat non modo sarcinas, sed ipsum etiam lintrem humeris gestare ad inferiorem flurninis partem ubi leviori tractu finit aqua. Hanc ubi ultimam operam Patri suo navaverunt Barbari, ab eo tandem avulsi sunt non sine magno utrimque dolore ; hac tamen spe solabantur se i 11 i fore ut eum brevi révisèrent; sed aliter Deo visum ; vix enim attigit lacum Ilinicum, cum ita defecit viribus, ut neque se loco movere posset, neque ullum penè usum membrorum haberet; super erant tamen centum adhuc leucae, tantum enim patet in longitudinem lacus, legenda erat ea stagni ora qua? ad austros pertinet ignota prorsus ac difficilis, quippe per septentrionalem vénérant : quare jam comités desperare eum se vivum posse Missilimachinacum perducere, quos ille amicis dictis solatus hortabatur, pergerent porro, quidquid esset laborum, id lubenter pro Deo sufferrent, ne seipsos desererent, afFuturum illis post suam mortem divinum numen; fuit enim toto eo morbo animus sui semper similis, atque ex unius Dei voluntate pendens, mira mentis tranquillitas, quam et in verbis, et in totius oris bilaritate prae se ferebat, ut jam cœli deliciis in antecessum frui
sentires ; unius nempe cœli cupiditate tenebatur ; hue vota, hue cogilationes omnes dirigebat, ad illud iter totis anima? viribus se comparabat ; atque hinc totos pêne dies, mente divinis rébus intenta, modo cura Ghristo Domino, modo cura optimâ matre atque angelo tutelari, modo cura omnibus cselitibus suavissimè colloquebatur. Audiebatur identidem cum in eas eruinperet voces, credo quod redemptor meus vivit etc. Maria maler gratiae, Mater Dei mémento mei etc. legebatur ei quotidie pius aliquis liber, cui addi voluit extremis diebus meditationem, quam de morte scriptam secum ferebat. In persolvendo vero sacerdetum penso adeo religiosus fuit, ut ne extremo quidem vitae die, quamvis debilitatis omnino non solum viribus, sed etiam oculorum acie, obtineri ab eo potuerit ut aliquid de eâ contenlione remitteret. Iam illuxerat dies qui mortem ejus praecessit, cum ille exultabundus monuit comités altero die migrandum sibi esse. Itaque ornnia diligentius comparare, docere toto eo et altero die qua ratione funus efferrent, quem humando corpori deligerent locum, ut pedes, manus, vultum componerent , caeterum cupere se crucem in tumulo excitari, crederes eum funus alterius cujus- ])iam procurare adeo praesens ubique sibi erat animus, ut etiam tribus ante mortem horis monuerit, ut tintinnabulum quod in sacra supellectili habebat, ubi primum excessisset, atque in ipso funere Eclesiae ritu |>ulsarent.
Inter eos sermones aperitur eminus collis qui ad ostium cujusdam fluminis paululum eminebat : hune ille conspicatus, ratusque humando corpori aptum, hic utique requiescendum sibi ait; at comités causari multam adhuc lucem, utendum potius tempore atque ulterius progrediendum. Nihil ille quidem adversatus, sed vix fluminis ostium pneterveeti erant, cum repente exortus ex adverso vehementior ventus lintrem repulit. Quare reversi flumen subeunt, appulsâque ad riparn cymbâ aegrum exportant in collem, ubi accenso igné, atque extructo raptim ex corticibus tuguriolo illum deponunt.
Aigev ut in eà solitudine se solum, nam comités, in exportandis è lintre sarcinis occupati erant, ac rerum omnium inopia Xaverii sui similem se vidit, scilicet vix ipse suam hetitiam capere, ut qui votorum omnium compos factus esset, grates agere Deo immorlali pro tanto beneficio, earumque omnium virtutum actus iterare, quos toto morbi tempore exercuerat.
Post hacc conversus ad comités, quos doloris vis absorbebat •eosque paucis solatus ad omne officium ac virtutem chrislianam pro viribus accendit, sperarent affuturara sibi opéra divini numinis, cujus gloria* promovendaj causa in reraotas eas regiones vénérant, gratias habere, quod tam fidelem sil)i operam tantâ eum cbaritatis teslificatione navavissent, eorum se raemorem in -cœlo futururn, veniam darent, si quid forte ipsis molestiae, aut •offensionis exhibuissel, idemque suo nornine peterent ab omnibus sociis apud Outaouacos commorantibus. Demum jussos peccata deponere sacramento paenitentiae expiavit. Ipse quia sacerdotis non erat copia commissas ab ultimà confessione noxas scripto tradidit deferendas ad Patrem sociis Outaoiïacensibus pra^positum, qui eas suis apud Deum precibus deleret. His peractis, ut vidit comités plurium dierum navigatione ac laboribus defatigatos, ut erat à natura propensus ad misericordiam, voluit trantisper quiescerent, necdum enim venisse suam horam, excitaturum eos ubi immineret, quod et praestitit post •duas tresve horas, cum jam instaret extrerna cum morte lucta. %
Accessere illi, et ad ejus pedes provoluti sunt manantibus ex oculis lacrymis; quos iterum am|)lexatus, bono animo esse jussit. Tum petitâ aquâ lustrali, quarn in eam ipsam rem octo anle diebus solemni Ecclesiae rilu consecràrat cum sacra reliquiarurn thecâ, extraxit ipse sibi è collo christi à cruce pendentis effigiem, eorumque alteri datam voluit sibi ante oculos sisti. Mox sentiens se deficere, collectis ut j>otuit viribus, manus junxit, atque oculis in Christi effigie defixis contenta ac distinctâ voce professus est se mori Ghristianum, sanctae Romana? Ecclesiae fdium ; tum gratias egit Deo, quod in societate Jesu, quod in proseminando Christi Evangelico, sed maxime quod in luguriolo, uti semper optarat omni humanà ope destitutus moreretur. Post haec conticuit, caeterum quod superfuit teinpus insumpsit tacitus piis cum Deo ac cœlestibus colloquiis ; quanquam identidem •erumpebat in eas voces : sustinuit anima mea in verbo ejus , Mater Dei, mémento mei. Rogarat comités, ut cum esset in extremo vitae agone, sacra Iesu, ac Marias nomina sibi inclamarent, si forte id ipse facere prœtermitteret; id ubi pnestitit eorum -alter, œger statirn Jesum et Mariam intermortuis vocibus pluries appellavit; atque hic tanquarn si cadestis alicujus species
■oblata fuisset, oculos, subito, qui prius in Ghristi effigie defixi ■erant, quasi novo perfusus gaudio ac gestienti similis paululum sustulit, nec intueri desiit objectam hanc speciern, magno, uti patebat ex oculis, voluptatis sensu, dum renidenti, atque inflammato vultu sine ullâ oris, aut corporis contractione, uti fere fit, .animam placidissimè efflavit 15° Kalendas Junias anno post •christum natum 1675 aetatis vero sua? 38°, cum annos unum et viginti in societate, duodecim nempe in Gallià, novem apud •Canadenses exegisset.
At comités, postquam lacrymis, quas amor simul et pietas eliciebant, parentis optimi corpus irrigavere , funus extulerunt ad tintinnabuli pulsum eo quo pnescripseratritu magno lurn doloris tum pietatis sensu; nec multo post quanti essent ejus apud Deum |>reces experti sunt; jarn enim erectâ ad tumulum ingenti •cruce, quae indicium esset sacri depositi, prope erat ut proficis- •cerentur, cum eorum alter, qui partim ex macrore, partim ex acerbo dolore pectoris jam aliquot dies vix capere cibum, aut -spiritum ducere poterat, accessit ad optimi Patris tumulum bona3 -spei plenus ; promiserat enim se suis apud Deiparam precibus, ubi in cœlum pervenisset, eum adjuturum. Hic positis ad terram ^enibus atque adbibita brevi comprecatione, terrain accipit ex tumulo. Mirum ! vix fiducià plenus, eam reverenter ad pectus admovit, cum omnis continuo dolor ex pectore, ex animo rnaeror «evanuit, novoque delibutus gaudio quod deinceps totâ navigatione retinuit, lintrem cum socio conscendit. Multa hic essent nobis addenda de tanti viri virtutibus, si vitam ejus conscribere propositum nobis esset; fuit enim vir admirabili plané vitae sanctimonia, qui virtutes eas omnes in se collegit, quœ et societatis Jesu filium et Xaverii discipulum et apostolum decerent ; ^irdens nimirum gloriaj divinae promovendae studium quoincensus . -extremas hujus orbis regiones peregravit, easque nationes Ghristi institulis excoluit, qua; nobis hactenus ignota? fuerant; huic egregiam quandam jungebat morum suavitatern, qua omnium sibi arnorem conciliaret omnibus ornnia factus, Gallus cum Gailis , huro cum huronibus , Algonquinus cum Algonquinis ut omnes GhristO lucrifareret. Quid dicarn de illà infracta animi fortitudinc, qua vix dum è diuturno morbo recreatus, debilitatis •omnino viribus, tantum itcr BUScepit ; de angelicà mentis corf)oris(jue castimonià; de candare animi, ut ornnes intimos sensus
non iis modo, quos Christi colebat loco , verum etiam aliis aperiret, ut nullus eum nosset, quin amaret? Eas autem omnes virtutes alebat orationis sludium qua mens divinis rébus ubique intenta Deo suavissimè jungebatur.
Sed elucebat maxime tener in sanctissimam Deiparam amoris affectus ; et quanquam omnia ejus mysteria summè venerabatur, prœcipuo tamen affeclu ferebatur in immaculatam conceptionem, ut nunquam de eâ vel publiée, vel privatim loqueretur , nisi mira cum astantium voluptate; Immaculatam certè Virginem, sic enim eam appellare solitus erat, ubique et in colloquiis familiaribus, et in litteris, usurpabât; statas ei quotidiè preces, quas officium conceptionis vulgo appellabant, à prima pueriliâ velut obsequii sui tributum oblulit, idemque ut facerent alios omnes bortabatur ; et quod mirum est in infante jam à nono .Ttatis anno septimum quemque hebdomadœ diem jejunus egit, in honorem Deiparae sine macula conceptœ : nunquam aut sacrum facere de immaculatà conceptione, iis diebus quibus per Ecclesiae leges id integrum fuit, vel oratione certè de conceptione recitare praetermisit. Paucis autem ante mortem diebus coronam de hoc mysterio composuit, quam unam cum comitibus deinceps quolidie Reginae suae offerebat. Hœc autem sic se habet. Recitato fidei nostrae symbolocum oratione dominiça,atque angelicasalutatione, dicitur qualer ave filia Dei patris, ave Mater Dei filii, ave sponsa Spiritus Sancti, ave templum totius Trinitatis : per sanctam Virginitatem et immaculatam conceptionem tua m purissima Virgo emunda cor et carnem meam, in nomine Patris, et filii, et spiritus sancti, amen. Additur semel Gloria Patri etc. eaque omnia ter repetuntur. Denique ut perpetuum extaret sua? pietatis monumentum, Ilinensium missioni nomen fecit ab immaculatà conceptione, ut ii quibus in terra nihil habebat charius, in ejus essent fide ac clientèle, à quâ innumera in se totumque humanum genus bénéficia emanare in dies experiebatur.
Neque defuit optimo clienti mater sanctissirna ; etenim ne infinita complectar, quae longum esset hic recensere, quoniam de illius morte nunc solum agimus, decessit, uti semper ab eâ petierat, et in tuguriolo, et sabbathi die, quem nempè cultui Deiparae Ecclesia consecravit; nec dubitant comités, quin haec ipsa videndam ei se praebuerit , cum paulo ante mortem appellatis Jesu ac Mariai nominibus, oculos subito, ut diximus, supra
Christi effigiem paululum sustulit, atque objectam hanc speciem visus est intueri, sed eo vultu qui animi ardorem, ac laetitiam testaretur; persuasum certè ii tune habuere illum animam efflasse in sinum sanctissimœ Parentis.
Inventus est inter ejus scripta codicillus ubi agit de ratione, quam sequeretur Deus in regendis iis, qui in proseminando Christi Evangelio vitam insumunt; in quo facile agnoscas quo spiritu ipse duceretur. Sic certè scribebat ad R. Patrem Dablon sociis omnibus Canadensibus praepositum antequam ingens illud iter susciperet :
Hue, favente immaculata Virgine, salvus incolumisque appuli, certus Deum vocantem sequi, cujus jussu ad eas nationes proficiscor, quac in austrum vergunt. hoc unum specto ut Dei voluntati ubique obsequar. Itaque nihil vereor, nec me terret aut tôt Barbararum gentium congressus, aut ipsi Nadvessii (est ea gens inter Barbaros bellicosa, adeoque eam omnem regionem caedibus infestam tenet ; distat 60 leucis a lacu superiori, ripamque accolit fluminis, quod ex eo lacu in occasum fluit) : hoc unum scio, vel scelerum meorum, vitœque negligentiùs actœ pœnas expetet Deus, vel partem aliquam impertiet suœ crucis, quam needum tuli ex quo perveni in bas regiones ; at forte dabit hoc tandem Deus precibus Virginis Immaculatae, aut mortem certe, ut finem tandem tôt sceleribus imponam : huic ego me pro viribus comparo; caeterum Deo me totum committo. Reverentiam vestram etiam atque etiam rogo mei meminerit suisque apud Deum precibus efficiat, ne ingratus sim, et immemor tôt beneficiorum quai in me plena manu congerit Deus.
(Archives de l'école Sainte Geneviève, à Paris; Canada, cahier 1, n° V.)
N. B. Le récit que nous venons de donner de la mort du P. Marquette n'est pas signé ; mais il est probable qu'il est du P. Cholenec, ami intime et compagnon d'apostolat du zélé missionnaire.
Lettre du R. P. Pierre Cholenec missionnaire en Canada
AU R. P. DE FONTENAY A NANTES l .
De la résidence de Saint-François Xavier, ce 10e octobre 1675.
Mon Révérend et très cher Père Pax Christi
Quoy que j'aye mille sortes de remerciemens a vous faire et mille sortes de choses à vous dire, je laisse cependant a quartier pour ce coup tous les complimens, et toutes les autres nouvelles qui viendront par après, tant je suis dans limpatience de vous faire part de la meilleure et de la plus heureuse de toutes les nouvelles que vous pourries souhaiter de moy. Courage mon cher collègue, réjouisses vous, nous avons un nouvel Apôtre, un nouveau saint François Xavier dans le paradis, qui y prie Dieu pour nous, assurément d'une manière toute particulière. C'est votre bon amy le R. P. Marquette qui relictis hisce festis transiit ad celebritatem Angelorum. Mais vous vous etonneres peut estre d'où vient que je ne vous parle que de rejouissance a la mort d'un si cher Amy. C'est mon cher Père, parce que sa mort a este toute sainte et pretieuse devant dieu. Ouy ce grand homme, ce grand Missionnaire est mort en Apôtre, et en véritable saint François Xavier, puisqu'il a eu l'honneur de mourir comme luy dans une méchante cabane, sur le bord de l'eau abandonné de tout le monde. Id quod semper a deo petierat.
Vous scavés le grand voyage qu'il fit l'an passé jusqu'à la grande rivière, qui des Ilinois va au Mexique, dont il approcha, dit-on, de trente lieues, ayant trouvé les Ilinois sur une rivière assés belle qui sort du lac qui porte leur nom, et qui prend son cours vers le Sud. Ce peuple luy sembla si doux, si honeste, si disposé a recevoir l'Evangile, et si passionné pour avoir avec eux un de nos pères, qu'il jleur promit, ou de revenir luy