‹ Les Jésuites de la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inéditsChapitre 266 sur 286 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

cere tria maxime, concessa à Summo Pontifice plena ad morem anni Jubilsei indulgentia : Paschales feriae, quae obvenernnt interea, tum denique exorta contagies. Quare ut omnium pietatem accenderem, accensae facerem satis, ut aegris adessem, modo ad majorem, modo ad minorem navim aut arcem interdum currendum fuit, non sine summis laboribus. Saeviebat acutum suprâ cogitationem frigus, via per dumos, nives, paludosam terram, quee gelu malè solidata, vestigia passim fallebat, pedes, crura secabat; cubandum fuit sub dio ; tentavit me interea febris, necnon et communis morbus, quibus non cedendum tamen existimavi, maxime ne deessem a3gris.

Ergo aegrotaverunt multi, obiëre viginti quatuor, quos omnes praeter unum et alterum, ecclesiœ sacramentis munivi. Ex his nautœ quatuor, ejuratâ prius calvini haeresi. Hactenùs de Gallis ; nunc ad naturam loci et indigenas.

Sita arx ad 57 gradum latitudinis; hyems hic paenè continua, puta in septembri ad junium. Quo tempore nemo foras exeat impunè. Certe è nostris huic aures, illi nares adustse, ac mihi quidem obriguit penè crus alterum. Paludosum plerumque solum, ibi arbores paucae. Virgulta tantum videre, ut vêpres, salices, quod autem mirabere, perdices suprà modum fréquentes, item anseres, atque imprimis magna vis Caributorum. Gaributus penè praeter cornua darnœ plané similis. Barbari indigenae nihil avenae colligunt, toti sunt in venatione, quâ solâ victum sustinent. Nulli apud eos pagi. Vagantur errabundi quà felicior venatus : œstatis tempore ad oras maris propius accedunt. Ubi redit hyems, médias in terras recipiunt sese. Pigra gens, timida, parum ingeniosa, vitio dedita ; quod ad religionem, ut captus est Canadensium.

Versus lacum Superiorem his succedunt septem aut octo nationes, quarum illustriores fortitudine, numéro, ingenio, Assinoboeli et Krigi. Morantur illi in pagis ad très quatuorve menses continuos : quo temporis spatio religionis chnœ praccepta edoceri possent. Ab his spargendi divini sermonis initium habcndurn esse existimaverim.

Porro ad ediscendam linguam barbarorum hujusce orac incumbere parùm mihi licuit hactenùs, qui operam omnem dare Gallis coactus fuerim ; multa tamen verba schedulis excepi : confessionem sanctmœ Trinitatis, Dominicam orationem, Salutalionem

•angelicam, Symbolum aprum, capita decalogi, versi palrio sermone, ut potui. Ipsis eliam aliquid de felicitate aeternâ, cum se -dédit occasio, balbutire non defui. Inter eos baptismo lustrari grandiores natu duos, qui statim expiravere ; infantes très, quorum duo pariter paulô post mortui. Alterius infantuli corpus petieram à Pâtre, more nostro sepeliendum. Annuit ille, ceremoniisque adesse voluit cum multis è sua gente. Obstupescere scilicet barbari, ritus nostros mirari, hoc nostrœ in ipsos voluntatis testimonio mirifice capi in religem cham benè affici , me ut eos «idirem etiam atque etiam rogare. Haec narrare habui à décima •augusti an. 1694 ad 24 augusti an. 1695.

Lettre de Mgr de Saint-Yallier

Page 1