‹ Les Jésuites de la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inéditsChapitre 278 sur 286 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

cumlustrosaepius. Ita denique à trigesimo mensis martii ad vigesimum nonum novembris, ducentos et sex barbaros baptisavi, quorum multi infantes jam fato functi.

Et sunt raediis in hisce sylvis quos sibi praeelegit Deus. Juvenem, quem verbis amaris castigaveram, ob flagitiosos mores, paratum fore ad omnia existimantes impii quidam inducere eum voluerunt ad ejurandam fïdem ; perhorruit ille nefas, stetit contra fortiter ; atque ità retribuente bonitate divina, vel indè è scelerum cœno emersus, paulô post piè admodum obiit. Majora dicam de muliere : quod inauditum fuerat hactenùs inter barbaros virginitatem sponso Jesu integram servare hase statuerat ; neque precibus aut minis, aut etiam diris verberibus eam à consilio potuit dimoverepater, qui mercatori Gallo uxorem filiam dare praeoptabat; cum puella rata futurum forte ut parentes facilius ad nostram fidem alliceret, si ipsis faceret satis, unà hâc mente matrimonium tandem contrahit. Ac primo quidem maritum Gallum, perdilum hùc usque nebulonem, ad meliorem frugem revocat, tum et patrem et matrem, totam denique familiam ad Dei cultum adducit, parentes adversis fractos casibus piis sermonibus recréât. Quid plura ? Ea de Deo, de Xt0, de B. V. Maria, de Eucharistiâ sentit dicitque ut mihi moveat admirationem semper, nonnunquam lacrymas exprimat; luculentam mihi opem praestat in erudiendis pueris, quos in casam suam congregat; preces, doctrinam X™, vitam Xli docet sedulo. Per ipsam non stetit quin nupta commenter viveret ; ut id ipsi daret etiam atque etiam enixe sic rogavit, ut ipse mihi retulerit, quod à puella octodecim annis nata, vel in eâ re vinci se puderet, assereretque eam ad multam noctem Deum orare, eaque sibi Xna; vita? etiam austerioris exemplaet documenta tradere, quae vix vel ab emeritâ et in Xna> palestrae cursu pridem exercitassima seniore femina expectes.

Hicc per indignum servum suum pra^stitit Deus optimus, pluraque certè prestitisset, ni propagande fidei obstilissent duo maxime, scilicet mercatorum ipsorum Gallorum, proh pudor! dissoluti mores, neenon et sermones impii; quibus, ut abigalur Evangelii prrcco, utque ipsis, nullo jam tum teste, -liceret esse impuris, barbaros à castâ lege per summum scelus avertunt. Ad hoc accedit opinio, quae apud Illinenses latè invaluil, exhhiale quid et Lethiferum inferre securn X— rclig»em? baptismum imprimis. Inde si quid sinistri accidat in pagis, in nostram fidem con-

Jc.t. et Nouv.-Fr, — 7 /// i ,

tinuo refunditur'ab senioribus barbaris, qui pagani ritus servandî studio incensi, in me tanquam in incantatorem debacchentur, usque eô ut ab ipsis mihi paratum sit aliquando venenum, nihilque ab iis non agatur ut de meo nomine detrahant, obstruantque mihi omnem ad suos aditum.

Sed frustra sunt, Deoque sic dante, sacris aquis intingo non tantum eos qui debili sunt valetudine aut moribundi, sed etiam sanos non paucos, ità ut solus sufficere non possim ad docendos juvandosque illos qui fidei Xnae nomen dare majorem in modum rogant. Quod ad parvulos spectat, ad omnem industriam recurro si forte quis aegros baptismo lustrare prohibet. Et vero nihil dubito jam, ut olim, id praestare insciis ac renitentibus etiam parentibus. Porro puellas, quae nondum attigerunt annos quindecim, baptiso, ut meros infantes, omissis ritibus, qui in adultorum baptismo adhiberi soient; neque enim Illinenses ingeniosiores existimaverim, quam Indos olim existimabat Xaverius, cui sic usus erat. Hactenus tamen nullam, quae superasset annum septimum, baptisavi imminente mortis periculo, quae doctrinam Xam non teneret, et quae actus fidei et contritionis, suggerente me et praeeunte, quantum in se erat, non elicuerit prius.

Page 1