‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au 18 siècle, d'après des documents inéditsChapitre 238 sur 262 · V. Garaffa · texte numérisé non relu

V. Garaffa

13 mars 1650.

Noster admodum Révérende in Ghristo Pater, Pax Ghristi.

Superiore anno nihil literarum accepimus ex Europa; imo ne Quebeco quidem responsum ad nos ullum est allatum, ad eas literas, quas scripseram, fusas satis, de rerum nostrarum statu. Ut ante caeperat, ita nunc etiam pergit manus Domini nos tangere. Nec querimur tamen, nec dicimus miseremini mei^ saltem vos amici mel; quia potius laetamur, et gaudemus semper, quia et nostro, omnium quotquot hîc sumus, et ecclesiae nosirse bono, eveniunt mala, quibus permiltit Deus nos probari, et quibus sane nos coronet potius, quam affligat.

Intellexit Paternitas vestra, posterioribus meis literis de pretiosâ morte, aut potius martyrio Patrum nostrorum; Patris Antonii Daniel, Patris Joannis de Brebeuf, et Patris Gabrielis Lallement; quos barbari Iroquaei, Ecclesiae huic nascenti eripuerant crudeliter, cum grege christiano pastorem etiam mactantes, unumquemque omnibus suis invigilantem.

Sub finem exeuntis ejusdem anni 1649, duo alii Patres simili morte perfuncti sunt, in stalione sua : Pater Garolus Garnier, vir apostolicus, vereque natus in salutem istarum gentium, cuique nihil omnino deerat ad perfectam sanctitatem; et Pater Natalis Ghabanel ejus socius, qui ex Provincia Tolosana ad nos venerat. Alter die septima Decembris occisus est, hostili manu, medio in oppido; quod victores Iroquafîi irruptione facta, ferro atque igné vastarunt. Alter, postridie solum extinctus est, Immaculataî Virginis Gonceptioni sacro : incertum qua manu; an hostili an

Page 1