V. ap
Quebeci, idib. oct. an. 1666.
Le g»' Oliva a Mgr de Laval
Quebecum, 111™** Ep. Petrœensi...
Novum istud operariorum subsidium a me summissum in novam Franciam, quodtam insignicomitate Ill« D'° V« gratulatur, litteris 15 oct. ad nos datis, ego féliciter destinatum intelligo, cum illud tanto praesuli accipio satis probari. Perrexerunt isli ex Europâ, ubi societas numéro capitum longe auctior D°«'™ V»'" Illmam univcrsa observât ; eoque appulere, ubi pauciores additi, jam pluribus linguis et manibus hue romam usque perferunt D"** ejusdem V«' 111™* voluntatem ad novum ordinem ornandum complectendumque pronissimam. Atque una gratitudinem nostram mirum quantum inflammant.
Ad negotium quod atlinet de quo agere mecum III™* D'*' V^ dignatur, oro quaesoque ne ambigat, quin raaximae curœ mihi sit futurum. lUud eniin tùrn ad divinam gloriam facere plurimum, ipse inlelligo, tum ex ill"^^ D"'« V* sententiâ, certus omnino et indubitatus afïirmo. Undè nec pra;termittam quidquid induslriaî in me fuerit, totum illud in eam D"'^ V»' curam apud summum pontificem op|)ortunè ac diligenter impendere; ubi primùm rescire potero quod tractatum reipsâ negotium istud in curiâ romanâ, •operam nostram posse admittere ; Uli enim quorum versatur in manibus, renunciaverunt non prius a nobis verbum de eo esse faciendum, quam diserte fuerimus ab ipsis admoniti. Sic habeat igitur D'** V* 111» velim etiam atque etiam, ipsius causa fore me semper in omnem ejusmodi occasionem intentum. Atque intereà enixissimis precibus meis omnia benignissimo Deo ac Dno nostro per quam studiosè commendabo.
Roma', 25 Januarii 1667.
Le g*' Oliva a Mgk de Laval, a Québec
Ita felicitati meae tribuo quod ill* D"'^ V* rébus prodesse ambiverim, ut studium etiam non excludam propensissimum quo fateor moveri me semper, adomnia ipsius negotia votaque, quantum in me facultatis fuerit promovenda... Immensas vero gratias divinœ majestati reddo, quod homines nostros suo sancto obsequio non inutiles dignetur efficere : quem admodum locuples nobis esse et assertor et testis ill""** D'® V'» pergit, humanissimis litteris quas ab ipsà cum consuetà animi mei demissione recepi, 28 aug. superioris anni datas. Supremae Dei Optimi benegnitati ex animo supplico ut ill*"" D. V'*"™ diutissimè servet incolumen tum suœ gloriœ tum ob<equiis quoque nostris.
Rom;c, 7 febv. 1668.
Le G"^ Oliva a Mgr de Laval
Non est mihi facile verbis exprimere, honorisve plus an gaudii nobis attulerit Amant, ac Rev"" V"' Mg"'** epistola data quebeci 26 oct., cum in ea urbanitate me cumulet sua, et nostrorum, qui istic degunt, zelum ac labores testimonio commendet sane lucu-
lento. Nihil nobis omnibus evenire optatius foret, quam ut eâ pietate atque prudenlia praeditus autistes, quam in M"* V» m* ac Rev* suspiciunt ouines , toti huic ecclesiae litulari €piscopi nomine praesideret, hoc non Romae sapientissime cogitatum ac pœnè decretum, ipsa, ut opinor, crescentis in dies colonise nécessitas exiget. Nostri intérim â Deo flagitare non desinent ut servet incolumem...
Romae 19 fev. 1669.
Lb G"1 Oliva a Mgr de Laval
Cum erit novi Pontificis electio confecta, quam plus quam
•À tribus mensibus expectamus, nihil praetermittam commendationis atque diligentiae sive per me sive per amicos, ut in fixum stabilitumque titulum erigatur episcopatus Quebecensis, cum potissimum impedimentum illud, quod opponebatur unicum, archiepiscopi Rothomagensis novam illam ecclesiam sibi suffraganeam esse cupientis, tandem aliquando sublatum esse dicatur.
Romae, 8 aprilis 1670.
Le p. Oliva a Mgr de Laval
15 mars 1672.
Fortunatiorem me esse censerem, si laboribus adhibitis negotium ill* D"'»V* ad exitum plané perducerem ; arbilrarer enim eo pacto me populorum multorum saluti fructuosius desudasse.
N. S. P. LE Pape Innocent XI à Mgr de Laval, à Québec.
De Rome, le 30 mars 1678.
Innocentius papa XI Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. Pro soUiciludine quam de calholicœ religionis propagatione gerere debemus, longe gratissimaî acciderunt nobis littéral Fraternitatis
tuac de prosperis ejusdem in istis oris successibus certiores nos facientes. Qui sane cum singularem vigilanliam slrenuumque tuum in excolendâ recenti istâ vinea Doniini zelum luculenter ostendant, voluntatem tibi nostram majorem inmodum conciliant, atque ad te meritis laudibus prosequendum valdè noâ provocant. Pro explorato tibi esse volumus religiosis conatibus tuis omni ope ac studio semper nos adfuturos, nihilque ab hujus sanctae sedis aucloritate desiderari passuros, quod ad lucrifaciendas animas conducere posse existimabimus. Quod autem iisdem in litteris scribis Patres societatis Jesu uti sedulos ac industrios operarios in obeundis muneris tui partibus magno tibi adjumento esse, in ea nos opinione confirmât quam de religiossima societate jam pridem habebamus, quos proptereâ omni pastoralis officio charitatis a te foveri vehementer cupimus, atque ad pergendum tecum in prœclaro opère excitari. Reliquum estut tibi persuadeas labores omnes tuos semper nos prae oculis habituros, nullamque, quae se nobis offerat, occasionem demissuros, benevolentiam nostram reipsâ testandi Fraternitati tuae, cui intérim apostolicam benedictionem peramanter impertimur.
Datum Romae apud stum Petrum sub annulo piscatoris die XXX martii MDGLXXVIII pontificatûs nostri anno secundo.
Innocentius XI.