‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle (volume 2)Chapitre 276 sur 298 · DU TOME TROISIÈME · texte numérisé non relu

DU TOME TROISIÈME

Mors P. Jacobi Marquette

Pater Jacobus Marquette Lauduni natus in picardiâ, quae est provincia in eâ parte Galliae, qua? ad Belgas j)ertinet, postquam annos aliquot exegit in societate, missus est ad Ganadenses, ubi brevi Ilinensium apostoli nomen egregiis pro religione christiana laboribus, et omni virtutum génère, quae hanc dignitatem comitantur, consecutus est. Nam proposito sibi Indiarum Apostoli Sancti Xaverij exemplo, eum, ut in moribus, sic in propagandae fîdei ardore exprimere in sese studuit; quam in rem, eum imitatus plures edidicerat linguas, Algonquinensem maxime, huronicam, atque Ilinensem; nec contentus iis laboribus, quos summos in excolendis superioribus Algonquinis, quos Outaouacos vocant, insumpserat, in extremos hujus orbis tractus ad octingentas leucas excurrit, quo fidei nostrse mysteria, Deuraque Hominem iis nationibus hactenus inauditum prœdicaret.

Nullibi lamen Xaverii similior fuit, quam in morte ; hune enim tanti Apostoli ab omnibus derelicli atque in tuguriolo morientis exitum lemulatus eandem sibi quoque mortem petebat a Deo quotidie, atque in eam rem tum christi mérita, tum purissimœ virginis, quam prœeipuo cultu venerabatur , favorem apud Deum adhibebat; nec inanes fuisse preces comprobavit exitus ; nam ipse quoque in tuguriolo raptim excitato, atque omni humano destitutus auxilio ad ripam Ilinensis lacus medios inter operosae missionis labores mortuus est.

Page 1