‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle (volume 2)Chapitre 277 sur 298 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

Ingens anno superiore iter susceperat ad sinum propè Mexicum; quo itinere alios inter populos, quos plurimos reperit, fideique nostroe mysteriis imbuit, nuUus ad ea capessenda aptior visus est, quam Ilinensis. Est enim ea gens leni, facilique ingénie, atque ut inter barbaros humano prorsus : quare Ilinenses vocantur, quod patrià ipsorum lingua humanos sonat, quasi ii soli homines essent, caeteri omnes barbari atque agrestes. Accedebat quod eorum aliquos jam primis fidei christianae elementis imbuerat, cum versaretur apud barbaros quosdam, qui extremam lacus superioris, seu Thraciani oram accolunt, quà ripae arctius coëuntes in angulum concurrunt, cui à sancto spiritu nomen fecere ; hue enim comraercii causa identidem commeabant Ilinenses. Ubi vero pervenit in eorum pagos adeo mysteriorum nostrorum cupidos eos reperit, ut ea tantum lege eum dimiserint, ut aut ipse rediret, ubi rationem itineris reddidisset, aut alium certè iis procuraret, a quo chrislianam legem edocerentur. Nec promissis defuit; ubi enim paululum convaluit ex dysenterià qua totam aestatem post tantos labores gravissimè vexatus fuerat, obtinuit ab eo pâtre qui sociis apud Outaoiiacos comraorantibus praeest, ut sibi bonâ ejus cum venia ad suos Ilinenses redire liceret, prima religionis nostrae fundamenta apud eos positurus. Itaque profectus est mense novembri cum duobus tantùm Gallis ex sinu, ut aiunt, fœtentium (sic enim vocati sunt a Gallis populi, qui hune sinum tenent non ex fœtore corporum, sed ex aquis saisis, maie intellectà nempe barbarorum linguâ, apud quos quidquid acre est aut odorem seu blandum, seu gravem exhalât, idem nomen obtinet) ; ac primo quidem mense (tantum enim temporis insumpserunt in navigando lacu Ilinico) satis commodâ usus est valetudine ; at ubi nix cœpit decidere, dysenterià iterum correptus subsistere coactus est ad ripam fluminis, quod ex eo lacu ad Ilinenses ducit. Hic extructo ex arborum corticibus tugurio hyemem totam exegit, at ita fractis viribus morbo in dies ingravescente, ut exauditum se a Deo non dubitarit ; comitibus certè asseruit eo se morbo, atque adeo ipso itinere moriturum ; cui morti ut esset paratior hyemem auspicatus est ab asceticis sancti Ignatii commentationibus, quas obiit magno tum pietatis sensu tum divinarum consolationum copia. Quod superfuit temporis, id totum dédit, vel piis cum Deo ac cœlitibus colloquiis, vel excitandis ad pietatem comitibus quibus bis in hebdomadâ

sacra paînitentiaî atque Eucharistiœ mysteria impertiebat. lam desperata ejus erat valetudo, at ille sollicitus de suis Ilinensibus, comités rogat, secum a Deo pétant ne prius è vita excedere se jul)eat, quam Christi nomine possessionem adierit illius regionis. instituitur in eara rern novendialis deprecatio in honorem Deiparie sine macula conceptae ; nec fi'ustra, statim enim praeter omnem opinionem depulsa morbi vis est, et ubi primum apertum fuit flumen, itineri se dédit ad 4"™ Cal. aprl. anno 1675. Asperum erat anni tempus, afflictae ex diuturno ac recenti morbo vires; sed urgebat Christi charitas ; itaque pervenit in eorum pagum post undecim navigationis dies, non minori suo quam barbarorum gaudio, qui eum ut hominem de cœlo lapsum, ut parentem suum excepere. Ille hoc primo barbarorum ardore utendum ratus, Duces ac Seniores statim ac deinceps per aliquot dies convocat, adventus causam aperit, tum singula obit tuguria Christum ubique praedicans, dum tolius pagi ingens fiebat ad eum quotidie concursus. Quare cum tantam Barbarorum multitudinem, qui ejus et visendi, et audiendi studio confluebant, non caperent angusti tuguriorum limites, conventum totius gentis extra pagum agere constituit.

Eligitur in eam rem pratum ingens pago proximum : hue statim ex omnibus tuguriis Barbari confluere : locum more gentis rébus quibusque pretiosissimis ornare, storeis nempè atque ursinis pellibus, quibus insternunt solum. Tum Pater ex perticis ac corticibus holosericâ veste sinica egregiè ornatis quatuor suspendit Beatae Virginis effigies, ut ex omni loco conspici facile possent.

Erant in consilio quingenti partim Duces, partim seniores, qui in orbem assidebant Patri : stabat circum juventus omnis ad mille ac quingenta hominum capita : ingens pr.neterea tum mulierum, tum puerorum multitudo ; est enim is pagus familiarum facile 500, aut 600. Hic mira expectatione suspensis Barbaris, Pater suscepti itineris causam, ac praecipua fidei nostrœ mysteria decem muneribus (is enim est gentis ritus) explicare aggressus, Christum crucifîxum quasi in publicis totius gentis comitiis praedicavit, pridiè illius diei quo Christus olim, ut homines in libertatem assereret, inter acerbissimos dolores in cruce mortuus est. Mirum illud, tam expeditam eum habuisse Ilinensium linguam, ut interprète non indigeret, nisi forte ut a remotioribus audiretur. Sub haec cœlestem victimam obtulit Patri pro totius

illius gentis salute, stupentibus tantae rei novitate Barbaris, et sacra quadam veneratione perculsis ; quo in sacrificio tantà ille est divinaî consolationis copia perfusus, ut colliquefacti pectoris impetus in ipsum viiltum, atque oculos redundarent.

Tertio })OSt die, eo nempe qui Christo è morluis exsurgenti sacer est, iterum rem divinam fecit eodem apparatu atque eàdem Barbarorum frequentia.

Hinc tanta insedit in eorum animis divinaî legis opinio, ut de ea amplectenda jam omnes cogitarent, at vocabant eum alio praepositi jussus et morbi vis qui ingravescebat in dies. Id ubi sensere Barbari, scilicet enixè omnes petere, ne se desertos vellet, l'ediret quamprimum, aut si per valetudinem non liceret, alium certè suo loco submitteret. A\grè quidem avellebatur ille a suis Ilinensibus, sed socios omnes convocabat Missilimakinacum, qui illis prœerat Pater. lam dicta profectioni dies advenerat, cum Barbari pro se quisque munera bénigne déferre , qua; recusavit YH" EvangeliccC paupertatis amantissimus ; at certè, quod unum licebat, ejus sarcinas humeris imponere, quo suum amorem in optimum patrem testarentur. Sic eum ad triginta leucas comitati sunt ; dum ])ervenere ad eum locum, ubi fluvii aquis è superiori loco prœcipiti lapsu decidentibus, necesse erat non modo sarcinas, sed ipsum etiam lintrem humeris gestare ad inferiorem fluminis partem ubi leviori tractu fluit aqua. Hanc ubi ultimam operam Patri suo navaverunt Barbari, ab eo tandem avulsi sunt non sine magno utrimque dolore ; bac tamen spe solabantur se illi fore ut eum brevi révisèrent; sed aliter Deo visum ; vix enim attigit lacum Ilinicum, cum ila defecit viribus, ut neque se loco movere posset, neque ullum penè usum membrorum haberet; super erant tamen centum adhuc leuca^, tantum enim patet in longitudinem lacus, legenda erat ea stagni ora qua? ad austros pertinet ignota prorsus ac difficilis, quippe per septentrionalem vénérant : quare jam comités desperare eum se vivum posse Missilimachinacum perducere, quos ille amicis dictis solatus hortabatur, pergerent porro, quidquid esset laborum, id lubenter pro Deo sufferrent, ne seipsos desererent, afFuturum illis post suam mortem divinum numen; fuit enim toto eo morbo animus sui semper similis, atque ex unius Dei voluntate pendens, mira mentis tranquillitas, quam et in verbis, et in totius oris hilaritate prae se ferebat, ut jam cœli deliciis in antecessum frui

— GOI —

sentires ; uniiis ncMnpe cœli cupiditale tenebatur ; hue vota, hue eogitationes omnes dirigebat, ad illud iter totis anima? viribus se comparabat ; alque hinc tolos pêne dies, mente divinis rébus intenta, modo euni Christo Domino, modo cum optimâ matre alque angelo tutehiri, modo eum omniI)us cœlitibus suavissimè colloquebatur. Audiebatur identidem cum in eas erumperet voees, eredo quod redemptor meus vivit ete. Maria maler gratiaî. Mater Dei mémento mei ete. legebatur ei quotidie pius aliquis liber, cui addi voluit extremis diebus meditationem, quam de morte scri[)tam seeum ferebat. In persolvendo vero saeerdctum penso adeo religiosus fuit, ut ne extremo quidem vitœ die, quamvis debilitatis omnino non solum viribus, sed etiam oculorum acie, obtineri ab eo potuerit ut aliquid de ea eontentione remitteret. lam illuxerat dies qui mortem ejus prœeessit, eum ille exultabundus monuit comités altero die migrandum sibi esse. Itaque omnia diligentius comparare, docere toto eo et altero die quà ratione funus efferrent, quem humando corpori deligerent locum, ut pedes, manus, vultum componerent , caeterum cupere se erucem in tumulo excitari, crederes eum funus alterius cujuspiam procurare adeo prœsens ubique sibi erat animus, ut etiam tribus ante mortem horis monuerit, ut tintinnabulum quod in sacra supelleetili habebat, ubi primum exeessisset, atque in ipso funere Eclesia3 ritu j)ulsarent.

Inter eos sermones aperitur eminus collis qui ad ostium cujusdam fluminis paululum eminebat : hune ille conspicatus, ratusque humando corpori aptum, hic utique requiescendum sibi ait; at comités causari multam adhuc lucem, utendum potius tempore atque ulterius progrediendum. Nihil ille quidem adversatus, sed vix fluminis ostium pra^erveeti erant, cum repente exortus ex adverso vehementior ventus lintrem repulit. Quare reversi flumen subeunt, appulsâque ad ripam cymba a^grum exportant in collem, ubi accenso igné, atque extructo raptim ex corticibus tuguriolo illum deponunt.

yEger ut in eà solitudine se solum, nam comités, in exportandis è lintre sarcinis occupati erant, ac rerum omnium inopia Xaverii sui similem se vidit, scilicet vix ipse suam laetitiam capere, ut qui votorum omnium compos factus esset, grates agere Deo immortali pro tanto beneficio, earumque omnium virtutum actus iterare, quos toto morbi tempore exercuerat.

Post Ikcc conversus ad comités, quos doloris vis absorbebat eosqiie paucis solatus ad omne officium ac virtulem chrislianam pro viribus accendit, sperarent affulurarn sibi opem divirii numinis, cujus gloriér promovendie causa in remolas eas regiones vénérant, gratias habere, quod tam fidelem sibi operam tantâ eurn cbaritalis testificatione navavissent, eoruni se memorem in cœlo futurum, veniam darent, si quid forte ipsis molestiae, aut offensionis exhibuissel, idemque suo nomine peterent ab omnibus sociis apud Outaouacos commorantibus. Demum jussos peccata deponere sacramento j)a;nitenti;c expiavit. Ipse quia sacer- -dotis non erat copia commissas ab ultima confessione noxas scripto tradidit deferendas ad Patrem sociis Outaoiiacensibus pricpositum, qui eas suis apud Deum precibus deleret. His peractis, ut vidit comités plurium dierum navigatione ac laboribus defatigatos, ut erat à natura propensus ad misericordiam, voluit trantisper quiescerent, necdum enim venisse suam horam, excitaturum eos ubi immineret, quod et praestitit post •duas tresve horas, cum jam instaret extrema cum morte lucta.

Accessere illi, et ad ejus pedes provoluti sunt manantibus ex •oculis lacrymis; quos iterum amplexatus, bono animo esse jussit. Tum petitâ aquâ lustrali, quam in eam i[)sam rem octo ante diebus solemni Ecclesiae rilu consecrarat cum sacra reliquiarum thecâ, extraxitipse sibi è collo christi à cruce pendentis effigiem, «eorumque alteri datam vohiit sibi ante oculos sisti. Mox sentiens se deficere, collectis ut potuit viribus, manus junxit, atque oculis in Christi effigie defixis contenta ac distinct;! voce professus est se mori Ghristianum, sanctae Romande Ecclesia.^ filium ; tum gratias egit Deo, quod in societate Jesu, quod in proseminando Christi Evangelico, sed maxime quod in tuguriolo, uti semper optàrat omni humana ope destitutus moreretur. Post hœc conticuit, caeterum quod suj>erfuit tempus insumpsit tacitus piis cum Deo ac cœlestibus colloquiis ; quanquam identidem ■erumpebat in eas voces : suslinuit anima mea in verbo ejus, Mater Dei, memenlo mei. Rogarat comités, ut cum esset in extremo vitœ agone, sacra lesu, ac Mariae n-oniina sibi inclamarent, si forte id ipse facere prœlermitteret; id ubi praîstitit eorum ^Iter, a^ger statim Jesum et Mariam intermortuis vocibus pluries appellavit; atque hic tanquara si ca^lestis alicujus species

•ol)lata fuisset, oculos, subite), ([ui prius in Christi eifigie defixi •erant, quasi novo perfusus gaudio ac gestienti similis paululum sustulit, nec intueri desiit objectam hanc speciein, magno, uli ])alebat ex oculis, voluptatis sensu, dum renidenti, atque inflarnniato vultu sine ullâ oris, aut corporis contraclione, uti fere fit, animam placidissiniè efflavit 15*^ Kalendas Junias anno post <îhristum natum 1675 œtatis vero îrU.Tn 38*^, cum annos unum et viginti in societate, duodecim nempe in Gallia, novem apud •Canadenses exegisset.

At comités, |)ostquam lacrvmis, quas amor simul et pietas eli- ■ciebant, parentis optimi corpus irrigavere , funus extulerunt ^d tintinnabuli pulsum eo quo praescripseratritu magno tum doloris tum pietatis sensu; nec multo post quanti essent ejus apud Deum preces experti sunt; jam enim erectâ ad lumulum ingenti •cruce, quae indicium esset sacri depositi, prope erat ut proficiscerentur, cum eorum alter, qui partim ex mœrore, partim ex ^icerbo dolore pectoris jam aliquot dies vix capere cibum, aut spiritum ducere poterat, accessit ad optimi Patris tumulum bonae spei plenus ; promiserat enim se suis apud Deiparam precibus, «bi in crelum pervenisset, eum adjuturum. Hic positis ad terram genibus atque adhibita brevi comprecatione, terram accipit ex tumulo. Mirum ! vix fiducià plenus, eam reverenter od pectus admovit, cum omnis continuo dolor ex pectore, ex animo maeror «evanuit, novoque delibutus gaudio quod deinceps totâ navigatione retinuit, lintrem cum socio conscendit. Multa hic essent nobis addenda de tanti viri virtutibus, si vitam ejus conscribere propositum nobis esset; fuit enim vir admirabili plané \hx sanctimonia, qui virtutes eas omnes in se collegit, quœ et societatis Jesu filium et Xaverii discipulum et apostolum decerent ; ardens nimirum gloriœ divinae promovendae studium quo incensus •extremas hujus orbis regiones peregravit, easque nationes Christi institutis excoluit, quœ nobis hactenus ignotae fuerant; huic egregiam quandam jungebat morum suavitatem, quâ omnium •sibi amorem conciliaret omnibus omnia factus, Gallus cum Gallis , huro cum huronibus , Algonquinus cum Algonquinis u^ omnes Ghristo lucrifaceret. Quid dicam de illà infracta animi fortitudine, qua vix dum è diuturno morbo recreatus, debilitatis •omnino viribus, tantum iter suscepit ; de angelicà mentis cor- {)orisque castimoniâ; de candare animi, ut omnes intimos sensus

non iis modo , quos Christi colebal loco , verum etinm aliis aperiret, ut nullus euni nosset, quin amarel? Kas autem omnes virtutes alebat orationis sludium qua mens divinis rébus ubique intenta Deo suavissimè jungebalur.

Sed elucebat maxime tener in sanctissimam Deiparam amoris affectus ; et quanquam omnia ejus m\ steria summè venerabatur, praîcipuo tamen affectu ferebatur in immaculatam conceptionem, ut nunquam de eâ vel publiée, vel privatim loqueretur , nisi mira cum astantium voluptate; Immaculatam cèrlè Virginem, sic enim eam appellare solitus erat, ubique et in colloquiis familiaribus, et in litteris, usurpabat ; statas ei quotidiè preces, quas officium conceptionis vulgo appellabant, A prima puerilijt velut obsequii sui tributum obtulit, idemque ut facerent alios omnes hortabatur ; et quod mirum est in infante jam à nono a'tatis anno septimum quemque bebdomadœ diem jejunus egit, in honorem Deiparœ sine macula conceptœ : nunquam aut sacrum facere de immaculatà conceptione, iis diebus quibus per Ecclesia3 leges id integrum fuit, vel oratione certè de conceptione recitare praetermisit. Paucis autem ante mortem diebus coronam de hoc mysterio composuit, quam unam cum comitibus deinceps quotidiè Reginœ suiP ofPerebat. Hœc autem sic se habet. Recitato fidei nosti\ne symbolocum oratione dominiçà,atque angelicasalutatione, dicitur quater ave filia Dei patris, ave Mater Dei filii, ave sponsa Spiritus Sancti, ave templum totius Trinitatis : per sanctam Virginitatem et immaculatam conceptionem tuam purissima Virgo emunda cor et carnem meam. in nomine Patris, et filii, et spiritus sancti, amen. Additur seniel Gloria Patri etc. eaque omnia ter repetuntur. Denique ut perpetuum extaret suae pietatis monumentum, Ilinensium missioni nomen fecit ab immaculatà conceptione, ut ii quibus in terra nihil habebat charius, in ejus essent fide ac clientelà, à quA innumera in se totumque humanuui genus bénéficia emanare in dies experiebatur.

Neque defuit optimo clienti mater sanctissima ; etenim ne infinita complectar, quae longum esset hic recensere, quoniam de illius morte nunc solum agimus, decessit, uti semper ab eâ petierat, et in tuguriolo, et sabbalhi die, quem nempè cultui Deiparœ Ecclesia consecravit; nec dubitant comités, quin harc ipsa videndam ei se pricbuerit , cum paulo ante mortem appellatis Jesu ac Mariaî nominibus, oculos subito, ut diximus, supra

Clirisli eiïioiem paululuiri sustulit, atque ohjectain hanc speciem visus est ijitueri, sed eo vultu qui animi ardorern, ac laîtitiain testarelur ; persuasum certè ii lune habuere illum animarn efflasse in sinum sanctissimœ Parentis.

Inventus est inter ejus scripta codicillus ubi agit de ratione, quam sequeretur Deus in regendis iis, qui in proseminando Ghristi Evangelio vitam insumunt; in quo facile agnoscas quo spiritu ipse duceretur. Sic certè scribebat ad R. Patrern Dablon sociis umnibus Canadensibus priepositura antequam ingens illud iter susciperet :

Hue, favente immaculata Virgine, salvus incolumisque appuli, certus Deum voeanteni sequi, eujus jussu ad eas nationes proficiscor, qucc in austrum vergunt. hoc unum specto ut Dei voluntati ubique obsequar. Itaque nihil vereor, nec me terret aut tôt Barbararum gentium congressus, aut ipsi Nadvessii (est ea gens inter Barbares bellicosa, adeoque eam omnem regionem cœdibus infestam tenet ; distat 60 leucis a lacu superiori, ripamque accolit fluminis, quod ex eo lacu in occasuni fluit) : hoc ununi scio, vel scelerum meorum, vita'que negligentiùs actae pœnas expetet Deus, vel partem aliquam impertiet suie crucis, quam necdum tuli ex quo perveni in bas regiones ; at forte dabit hoc tandem Deus precibus Virginis Immacubitœ, aut mortem certe, ut finem tandem tôt sçeleribus imponam : huic ego me pro viribus com|)aro; cœterum Deo me totum committo. Reverentiam vestram etiam alque etiam rogo mei meminerit suisque apud Deum precibus efficiat, ne ingratus sim, et immemor tôt beneficiorum quœ in me plena manu congerit Deus.

(Archives de l'école Sainte Geneviève, à Paris ; Canada, cahier 1, n^ V.)

N. B. Le récit que nous venons de donner de la mort du P. Marquette n'est pas signé ; mais il est probable qu'il est du P. Gholenec, ami intime et compagnon d'apostolat du zélé missionnaire.

Lettre du R. P. Pierre Gholenec missionnaire en Canada

AU R. P. DE FONTENAY A NaNTES ^

De la résidence de Saint-François Xavier, ce lO*' octobre 1675.

Mon Révérend et très cher Père Pax Ghristi

Quoy que j aye mille sortes de remerciemens a vous faire et mille sortes de choses à vous dire, je laisse cependant a quartier pour ce coup tous les complimens, et toutes les autres nouvelles qui viendront par après, tant je suis dans limpatience de vous faire part de la meilleure et de la plus heureuse de toutes les nouvelles que vous pourries souhaiter de moy. Courage mon cher collègue, réjouisses vous, nous avons un nouvel Apôtre, un nouveau saint François Xavier dans le paradis, qui y prie Dieu pour nous, assurément d'une manière toute particulière. C'est votre bon amy le R. P. Marquette qui relictis hisce festis transiit ad celebritatem Angelorum. Mais vous vous etonneres peut estre d'où vient que je ne vous parle que de rejouissance a la mort d'un si cher Amy. C'est mon cher Père, parce que sa mort a este toute sainte et pretieuse devant dieu. Ouy ce grand homme, ce grand Missionnaire est mort en Apôtre, et en véritable saint François Xavier, puisqu'il a eu l'honneur de mourir comme luy dans une méchante cabane, sur le bord de l'eau abandonné de tout le monde. Id quod semper a deo petierat.

Vous scavés le grand voyage qu'il fit l'an passé jusqu'à la grande rivière, qui des Ilinois va au Mexique, dont il approcha, dit-on, de trente lieiies, ayant trouvé les Ilinois sur une rivière assés belle qui sort du lac qui porte leur nom, et qui prend son cours vers le Sud. Ce peuple luy sembla si doux, si honeste, si disposé a recevoir l'Evangile, et si passionné pour avoir avec eux un de nos pères, qu'il jleur promit, ou de revenir luy

Page 1