‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle (volume 2)Chapitre 290 sur 298 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

cumlustro saepius. Ita denique à trigesimo mensis martii ad vigesimum nonum novembris, ducentos et sex barbares baptisavi, quorum multi infantes jara fato functi.

Et sunt mediis in hisce sylvis quos sibi pra^^elegit Deus. Juvenem, quem verbis amaris castigaveram, ob flagitiosos mores, paratum fore ad omnia existimantes impii quidam inducere eum voluerunt ad ejurandam fidem ; perhorruit ille nefas, stetit contra fortiter ; atque ità retribuente bonitate divinâ, vel indè è scelerum cœno emersus, paulô post piè admodum obiit. Majora dicam de muliere : quod inauditum fuerat hactenùs inter barbaros virginitatem sponso Jesu integram servare hœc statuerai; neque precibus aut minis, aut etiam diris verberibus eam à consilio potuit dimoverepater, qui mercatori Gallo uxorem fdiam dare praeoptabat; cutn puella rata futurum forte ut parentes facilius ad nostram fidem alliceret, si ipsis faceret satis, unà hàc mente matrimonium tandem contrahit. Ac primo quidem maritum Gallum, perdilum hiic usque nebulonem, ad meliorem frugem revocat, tum et patrem et matrem, totam denique familiam ad Dei cultum adducit, parentes adversis fractos casibus piis sermonibus recréât. Quid plura ? Ea de Deo, de X*°, de B. V. Maria, de Eucharistiâ sentit dicitque ut mihi moveat admirationem semper, nonnunquam lacrymas exprimat ; luculentam mibi opem praestat in erudiendis pueris, quos in casam suam congreo-at; preces, doctrinam X"^»"», vitam X^' docet sedulô. Per ipsam non stetit quin nupta conlinenter viveret; ut id ipsi daret etiam atque etiam enixe sic rogavit, ut ipse mihi retulerit, quod à puellâ octodecim annis natà, vel in eâ re vinci se ])uderet, assereretque eam ad multam noctem Deum orare, eaque sibi X"«= vitie etiam austerioris exempla et documenta tradere, quae vix vel ab emerita et in X''* palestrae cursu pridem exercitassimâ seniore femina expectes. Hœc per indignum servum suum pra^stitit Deus oplimus, pluraque certè pneslitisset, ni propagande fidei obstitissent duo maxime, scilicet mercatorum ipsorum Gallorum, proh pudor! dissoluti mores, necnon et sermones impii; quibus, ut abigatur Evangelii prœco, utque ipsis, nullo jam tum teste, liceret esse impuris, barbaros à castâ lege per summum scelus avertunt. Ad hoc accedit opinio, quœ apud Illinenses latè invaluil, exhitiale quid et lethiferum inferre secum X"-^"^ relig'^e'», baptismum imprimis. Indè si quid sinistri accidat in pagis, in nostram fidem con-

Jés. et Noui'.-Fr. — ■ T III i^i^

tinuo refunditur'ab senioribus barbaris, qui pagani ritus servandi studio incensi, in me tanquam in incantatorem debacchentur, usque eô ut ab ipsis mihi paratum sit aliquando venenum, nihilque ab iis non agatur ut de meo nomine detrahant, obstruantque mihi omnem ad suos aditum.

Sed frustra sunt, Deoque sic dante, sacris aquis intingo non tantum eos qui debili sunt valetudine aut moribundi, sed etiam sanos non paucos, ità ut solus sufficere non possim ad docendos juvandosque illos qui fidei X»^* nomen dare majorem in modum rogant. Quod ad parvulos spectat, ad omnem industriam recurro si forte quis aegros baptismo lustrare prohibet. Et vero nihil dubito jam, ut olim, id praestare insciis ac renitentibus etiam parentibus. Porro puellas, quae nondum attigerunt annos quindecim, baptiso, ut meros infantes, omissis ritibus, qui in adultorum baptismo adhiberi soient; neque enim Illinenses ingeniosiores existimaverim, quam Indos olim existimabat Xaverius, cui sic usus erat. Hactenus tamen nullam, quae superasset annum septimum, baptisavi imminente mortis periculo, quae doctrinam X^"" non teneret, et quae actus fidei et contritionis, suggerente me et praeeunte, quantum in se erat, non elicuerit prius.

Page 1