Voir plus haut, p
•die, quam conscenderant naviculas, sub ipsam auroram humana vestigia conspiciunt impressa in littore. Huronum dux, vir fortis et christianus, consideratis vestigiis, non sunt, inquit, plures duodecim hostibus, si hostium h?ec vestigia sunt; pergamus, ac si res ferat, pugnemus. Iroquœi partim substiterant in insidiis, partira in adversa latebant ripa, bellatores septuaginta, armis instructi, quae illis Angeli et Batavi subministrant, non enim abest longé ab Iroquœis Virginia, et nova Hollandia. Postquara Hurones processere ad insidiarum locum, erumpit hostis, et ferreas fîstulas in imparatos displodit. Procurrunt eodem tempore qui latebant in ultiore ripa et Huronum naviculas igneis glandibus pertundunt perfringuntque. Hurones, quorum numerus multo inferior, plerique inermes, cedere, relictisque naviculis in vicinum nemus praecipiti fuga tendere. Pauci restiterunt duce Renato quodam Goupilio, Gallo, qui turpem existimans fugam, tamdiu vira inimicam sustinuit dum oppresus numéro et circumventus est. Hostis elapsos in sylvam Hurones persecutus retraxit plurimos è fuga.
P. Isaacus Jogues fugam facilem omittit ne Christianos deserat. — Poterat P. Isaacus caj)tare latebras et hostem ancipiti prœlio distractum eludere. Geteris fugientibus constitit in ipso pugnae loco et ab Iroquœis, dum fugaces persequuntur, quasi prîetermissus et ignoratus addubitavit aliquandiu quid consilii caperet. Deraum apud se statuit christianos ab hoste captos, ac praesertim Goupilium, qui deducendum ipsum ad Hurones susceperat, non deserere. Igitur ultro se barbaris obtulit ejusdem cum ceteris captivis fortunae socium. Miratus Iroquœus, cui tradita captivorum custodia tara insolentem in tanto periculo fiduciam, cunctari primo, deraum postulantem ceteris addere. Statim Dei famulus id cœpit aggredi cujus causa potissimum reraanserat. Ex Huronibus in hostium raanus delapsis aliqui catechumeni dumtaxat erant : eos continuo sacra respersit unda, et idoneis monitis instruxit. Delectavit illum neophytorum egregia fortitudo ad omnes cruciatus excipiendos paratissiraa : sed incredibili dolore, ac etiam gaudio affecit duorum è caro et infelici agmine conspectus, qui cum evadere potuissent, redibant tamen ut ei vel opéra aliquam ferrent, vel cum ipso saltem raorerentur. Alter, dux ille Huronum erat; qui parum adversus insidias eau-
tus, auctor extiterat pergendi porro et pugnandi; Eustachius Ahatsistarius illi nomen. Aller, juvenis Gallus, Guillelrnus Gosturaeus. Et Eustachius quidem, re non segniter contra Iroquœos initio gesta, ubi nuUain victoriœ spem esse vidit, pedibus salutera quaesiverat, jain insequentes longe fuerat j)rrcgressus, quœ pernicitas Huronum est, cum P. Isaaci meraoria subiit. Repres- •sit gradum, vestigia citius relegit, et in ejus amplexum ruens : sanctè, inquit, promiseram tibi, mi frater, futurum ut quae- ■cumque tua sors foret, raea pariter esset; en adsum ut promissi lidem exsolvam, victurus tecum, aut tecum certè moriturus.
Accessit post paulo Gosturaeus. ^tate viribusque pollens, nec Tnilitiœ rudis, irruentes barbaros non sustinuerat modo, verum •etiam repulerat, caeso ex eorum ducibus fortissimo, cujus nece <lum attoniti trépidant, conjecerat se in densum nemus. Jam évaderai, cum abesse P. Isaacum respexit. Ubi te reliqui, mi pater, exclamât î Rursus perplexum iter sylvce revolvens, ad amicum et iiostes properat. Audit inconditos clamores, et insanos ovantium nlulatus; nec diu moratus, Patrem videt constrictum cum reliquo •captivorum agmine. Ruit in medios, et ejus genibus advolvitur. At barbari, ut juvenem conspexerunt, ira et furore a^stuantes, ob ducem suum ab eo interfectum, invadunt catervatim, spoliant, et arreptis manibus ungues mordicus avellunt, digitosque'comîninuunt. Unus etiam manum mediam adacto gladii mucrone perforavit. Non potuit continere se Isaacus quin egregium juvenem amplexaretur, et ad patientiam apposila oratione accenderet : Christiana humanitas inhumana peclora efPeravit, et velut indi- ;gnati, quod quisquam inter tam immanes feras homo esset, fustibus et pugnis pium sacerdotem ab amico divulsum affligunt humi, înûgunt crudos dentés digitis, ungues radicitus exstirpant, •digitos ipsos rabidis morsibus plerosque commolunt.
In regionem Iroquœorum deducitur cum aliis captivis ac dire iorquetup. — Hoc feralis tragœdia; prseludium quoddam fuit. In patriamreversuri praedam ac spolia inter se dividunt. Ejus prœcipua pars erat supellex sacra, et instrumentum sacelli, quod Isaacus ad Hurones Kebecco deferebat, quodque non sine lacrymis <iiripi a sceleratis praedonibus, et indignum in modum attrectari -cernebat. Imponuntur deinde in naviculas captivi viginti duo, ceteris aut elapsis fuga, aut in pugna cœsis. Jussus cum aliis
cymbam conscendere senex quidem octogenarius : Quo tandem, inquit, pergam, homo id aetatis? Gonfîcite hic, si lubet, potius capularem senem. Mihi quidem certum est hinc pedem non movere. Cum perstaret in sententia, eo ipso loco trucidatus est, ubi paulo antenovam in Christo vitam per baptismum acceperat. Ceteri grave et molestum unius mensis iter ingressi sunt. Ad aestum, famem, verborum contumelias accedebat acerrimus doloris sensus è vulneribus, et eorum putri sanie, nulla curatione adhibita. Sed nihil indignius P. Isaaco, ut ipse narrât, videbatur, quam quod Iroquœi per jocum et lidibrium vellerent sedate ac minutatim capillos barbamque miserorum : et ungues acutos (nam instar subularum praelongos et rigidos habent) in moUissimis quibusque partibus corporis defîgerent.
Octavo, quam navigare cœperant, die, facta est in terram excensio. Barbari correptis è vicina sylva fustibus, descendentes è cymbis captivos exceperunt, et iteratis ictibus ad vicinum usque coliem prosecuti sunt. Claudebat agmen P. Isaacus, quem in honore praecipuo apudChristianos esse intellexerant. Eum vero tanta immanitate ceciderunt, ])rœsertim in anterioribus crurum ossibus, et in ipso vultu, ut semianimis corruerit. Instare illi tamen nihilo secius, ictusque ingeminare, donec crudeli misericordia, veriti ne, si pergerent, in ipso vestigio periret, ferire destiterunt, ac suo in sanguine natantem ipsimet in coliem deportarunt. Ibi theatridium quoddam è comportatis corticibus exstruxerant, in quo propositi captivi tortique spectantium crudeles oculos facilius pascerent. In P. Isaacum primus furentium impetus incubuit. Digitorum qui superfuerant è priore carnificina, unum exurunt, alium crebro morsu convellunt, conteruntque; alium, ossibus divulsis, adhuc ha^rentem prolrahunt, intortis ruptisque incredibili dolore nervis, quorum ingens numerus in manu et sensus accerrimus. Quidquod ingenio barbarx crudelitatis, non adhibebant cultros et ferrum, sed conchylii cujusdam, quo abundant, testulam. Ea non incidebat nervos, sed tanquam serra desecabat. Hinc multis manus et brachia fœde intumuerunt. Accessit qui nares abscinderet : sed eura semel iterumque hoc tentantem occulta quaedam vis repressit. Eodem ferè modo saevitum in ceteros. Atrocius in Eustachium Ahalsistarium, cui post comesos digitos, acutum bacillum inseruerunt
in carpum sinistrae manus, et ad cuhitiim usque paulatim quasi terebrando adegerunt : quam lanienam vir fortis aeque ac pius insigni mentis excelsitate pertulit.
Haec in limine regionis, velut ad spécimen, gesta. Quartodecimo Kalendas septembres, qui dies sacram Virgini in coelum Assumptae lucem praecedit, ventum est in primum Iroquaeorum pagum. Praestolabatur miserabilem catervam armata fustibus, spinis, aculeis et virgis è ferro ductuli confectis juventus, longo ordine hinc inde disposita. Jussi captivi lento gradu nudi procedere per medios ut ictuum grandinem, et plaudentium ludibria per otium ad satietatem exciperent. Fuit qui globuhim ferreum magnitutidine pugni, e fune suspensum tara valide médias in scapulas impegerit P. Isaaco, ut propemodum ad terram conciderit, et obducto postea vulnere dolor extingui nunquam potuerit. Tandem in ferale pegma et crudelitatis theatrum omnes produeti fustibus iterum accipiuntur. Subeunt delecti carnifices cum cultris et corporum extremas partes, torosae carnis ac pulpam (nondum enim necare statuerant, sed cruciare tantum) temerè pro cujusque libidine, incidunt, lancinant, fodicant. Relicti erant P. Isaaco duo ungues. Illos ut facilius evellerent, carnem unguibus subjectam ad ipsa usque articulorum ossa radicitus eruerunt. In ejusdem caput sese vesana caedentium rabies violentius effudit. Oderunt enim tonsum verticem et curtos crines.
Barharos quatuor casu oblatos baptizat. — Postridie, ipso die sacro Assumptae in coelum Deiparae, pertrahuntur ad vicinum pagum. Erat sol calidissimus. Recruduerunt aestu iiventes plagae, cutisque brachiorum, coUi, et tergi arefacta dissiluit. Dies duos, ac totidem noctes in hoc pago impasti manserunt. Mutatum genus carnificum, aucta carnificina. Vinctis post terga manibus pueris puellisque dediti sunt, quorum quanto vis infirmior, tanto petulantior protervia, tanto crudelitas molestior. Turba procax abstinere ferro duntaxat jussa, ne vitam eriperet, quam in novos usque cruciatus sufficere cupiebant, certatim in affecta .et lacerala membra prunas et calentem favillam conjecit, eo molestiori supplicio quod per vincula quibus captivi coercebantur, non licebat aut declinatione corporis, aut manu grandinem igneam depellere. Ad hos ardores accedebat alter intestinus a famé et siti, quae stomachum crudeli depascebant incendio. Jés. et Nouu.-Fr. — T. IL 28
Pergendum nihilominus fuit ad tertium pagum. Ibiobjectaesunt famelicis aliquot spicae Indici frumenti : levé solatium tam diuturnae inediae. Alio sanctiore cibo famem Apostolicam, qiiae anirnarum salute pascitur, explevit P. Isaacus. In eundem pagum adducti sunt eo ipso tempore Hurones aliunde quatuor, pariter captivi. Nactus locum duos ex illis alloquendi, Deum Ghristumque miseris, ad audiendum ipsa calamitate praeparatis insinuât. Offerebant baptismo caput. Aquam arcessere promptum non ei-at. Haec Divinœ providentise beneficio reperta comraodum est, in foliis grandioribus spicae indici tritici relicta ex rore matutino. Ad ab'os duos applicuit sese cum in proximum pagum turba captivorum simul ageretur, et quantum loci temporisque ratio ferebat, institutos hausta raptim lympha è praelereunte fluviolo, baptizavit. En cur verus Ignatii alumnus ultro se in captivorum agmen conjecerat. Satis gnarus animas quas servaret, quas juvaret, minime defuturas.
Continuo recepit mercedem Evangelicae carilatis. Indignati barbari quod captivos aqua salutari respersisset, médium corripiunt, colligant arctissimè, ac sublimem pendulumque librant. Dolore victus ut fatetur ipse in suo autographo, unde hœc omnia singillatim descripsimus, paulum ingemuit, rogavitque barbaros ut vincula parumper laxarent. Quo rogabat magis, eô magis astringebant. Itaque cogitationem et preces ad Christum in cruce pendentem reflexit et exemplum de se ipso sumen& intellexit quantos dolores pertulisset servator amantissimus, quando non lineis funibus, sed clavis ferreis constrictus pendebat, mole corporis tota è confîxis manibus suspensa, aut in pedes pariter ferro crudeli trajectos incumbente. Ceterum post quartam circiter horae partem Dei famulum cœpit anima deficere. Laxata sunt vincula ne citius moreretur, utque integram ad len« tos ignés vitam afferret, quibus demum captivi omnes septimo,. quam fuerant comprehensi die, damnati sunt. Deo aliter visum, cujus in manu mortalium corda et fata.
Gratias ingentes agebat superis agmen miserabile, cui concessum erat denique semel mori, cum Iroquœos incessit metus ne, si P. Isaacum et Hurones omnes trucidarent, grave bellum et inexpiabiles inimicitias susciperent adversus Gallos, quorum
fortitudinem et arma non ita pridem quidam ex ipsis pulsil cœsique senserant. Re in deliherationem vocata decretum ut Gallis parceretur : ex Huronibus très delecti, qui lentis ignibusabsumerentur, ceteris usura vitie concessa, parati confestim Huroni— bus rogi. Discedentes consolatus novissimis verbis sacerdosillud è Paulo Aposlolo sa3pius inculcavit : Recogitate eum qui talein sustiiuni a pcccatorihus adversum semelipsuni contradictlonem. Hebr. C. 12. Eustachio Ahatsislario, uni è tribus infelicibus victimis, absolutionem peccatorum nominatim impertiit, cum eam; ille oculis in cœlum ex condiclo sublatis expetiisset.
Fuerat ille P. Isaaco addictissimus, quem tanquam suum im Christo pjirentem venerabatur, et quoties ad novum aliquem cruciatum Pater deposcebatur, sive ungues avellendi, sive (rustuarium excij)iendum, sive quid aliud ejus generis pararetur, aderat continue Eustachius, rogabatque tortores immanissimos ut omisso sacerdote, sœvirent in se unum. Peculiari modo vocatusad Fidem miros in ea |)rogressus brevissimo tempore fecerat.. Nondum societatis homines pedem in Canadam intulerant, cum gravia qucedam pericula reputans, è quibus evaserat, cogitare cœpit non suis viribus, aut industria sua, partam sibi salutem et incolumitatem, sed ope cujusdam potentioris Genii, cujus im manu vila mortalium felicitasque sita esset. Ubi vero disserentes de Deo rerum omnium procreatore ac rectore Patres audivit,. omnino sibi persuasit illum ipsum esse, cui accepta referre omnia deberet. Hune invocare, illi se commendare, ab illo quic— quid aggrederetur auspicari vehementius institit.
Ac sane vix credibile est quot bellica facinora, quanta felici— tate ediderit. Cum ante menses paucos ductaret Hurones non^ plures quinquaginla, inciderat in Iroquœos trecentos. Fudit omnes ac fugavit. /Etate proxima superiori, cum lacum ingentem irajiceret, qui Hurones ab Iroquœis dirimit, conspexit cymbas cora plures vulgaribus majores in se citatis remis invehi.. Trepidantes socios fugamque circumspectantes accendit ad* pugnam, et in hostes recta duxit. Ipse in primam quae occurrif cymbam insiliens, arrepta securi caput unius difïîndit, duos praecipites deturbat in flumen. Mox in medios ruens hostes promptissimum quemque mactat, tanto ceterorum terrore, ut cunctF fugam arripuerinl. Victor in fluvium se demittit ac duos illos a se in profluentem dejectos capit abducitque. Ad banc fortitudi-
mis belliccTG laudem accedebant aliae multae, ingenii, humanitatis, liberalitatis, prorsus ut nihil desiderares nisi religionis verœ professionem. Hanc retardabat quaedam in retinendis patriae superstitionibus pertinacia : Quam exuere conatus operam dilig^entiorem erudienti sacerdoti dédit ac demum cœlesti gratia wberius infusa, fidelium cœtui additus est pridie Dominicae Resurrectionis. Vix menses deinde sex in vivis superfuit, quibus omnes christianae perfectionis numéros videtur explevisse, <;umulumque beneficiis divinitus acceptis, heroica multarum horarum in lentis ignibus patientia féliciter addidisse.
Dum illi très Hurones deflagrant, reliqui cum Gallis abducuntur in Iroquœorum, a quibus fuerant capti, pagum. Mos est non Iroquœorum modo sed finitimarum longé lateque nationum; ut quorum captivorum vitœ parcitur, ii adscribantur in aliquam indigenarum familiam, ut vicem locumque suppléant alicujus ex «eadem familia, qui aut captus fuerit ab hostibus, aut in acie ceci- •derit. Sic jacturam suorum consolantur. Porro captivus ita cuipiam familiœ velut insitus, in ejusdem familiae potestate ac manu est, ac durius humaniusve habetur prout fert eorum quibus addicitur natura vel voluntas. Ad hune modum distributi «ertas in familias Galli Huronesque miseram dominis crudelibus servitutem servire cœperant, cum subito illorum vita rursum in discrimen ingens venit. Montemagnius, Ganadae gubernator, moliebatur arcem ad compescendos Iroquœorum impetus, quam Richelseam de Gardinalis Richehei nomine appellavit. Illi hoc "veluti frenum indignati concurrunt ut arcem evertant. Agmine tripartito per sylvas et noctem invadunt Gallos instantes operi. Jam munimenta prima perruperant, cum dux audacis turmae, proceritate corporis et capitis ornatu, quod lato praecinctum torque, ex lapillis versicoloribus confecto, gerebat, conspicuus glande plumbea exanimis sternitur : duo praeterea proceres caesi, plerique vulneribus debilitati. Geteri fuga dilapsi, et accepta clade ferociores in patriam se recipiunt. Fremere videlicet, Gallosque ad necem deposcere : non alias justius inferias mitti posse manibus suorum ad Richelaeam arcem interfectorum : nec amittendam ulciscendœ injuriœ occasionem. Hxc vociférantes parant rogos, secures expediunt, diem et locum exercendic carnificinae destinant.
Batavi de redimendis captivis agunt. — Hic admirari licuit mirificam Divinae Providentia:^ vira ad suorum famulorum salutem excubantis. Batavorum fines ab isto pago distabanl circiter bidui. Manavit ad illos fama captos ab Iroquaeis Gallos in summo versari periculo. Legationein adornant. Reposcunt Gallos, pretiura redimendis idoneum offerunt. Enim vero magna Iroquaeis injecta dubitatio, quia fœdus et amicitiam alere cum Batavis summopere studebant. Cogitur concilium. Scinduntur animi studia in contraria. Gallos Batavis donandos, ne accepto quidem rederaptionis pretio, multi censent : alii reducendos Kebeccum ; sic ineundam communiter et a Batavis et a Gallis gratiam. Alii ferociores supplicium de captivis sumendum contendunt, id pertinere ad nationis gloriam, et ad sarciendam nuper acceptara! cladem omnino necessarium : Batavos facile placatum iri. Vicit hsec sententia, quia plurium, et pejorum. Ergo ut Batavis utcumque satisfacerent, renunciant inclinare multorum sententiam ut Galli remittantur ad suos, nihil esse quod Batavi sint de illissoliciti, Kebeccum propediem reducendis. Nihil volebant aliud Batavi. Quamobrem legatione functi discessere. Soluti metu Iroquœi Gallos sic paulatim è medio toUere constituunt ut quam minino tumultu res ageretur. Ita necem illorura in casum aut privatas aliquorum inimicitias facile conjiciendam, nuUa publica invidia.
Non longam interposuere moram, quin deliberata |)erficerent. Redibat sub vesperam in pagum P. Isaacus Jogues cum Renato» Goupilio, et coronam B. Virginis alternis recitabant, cum barbaros adventare duos vident. Eorum unus ad Goupilium accedens securim, quam veste abditam gerebat, in ejus caput impelu tanto librat, ut semianimem ac sacra JESV et MARLE nomina ingeminantem dejecerit. Illico procumbit in genua P. Isaacus, et nudum sicariis caput offert. Verum jubetur surgere ac metu parcere, quia, inquiunt, alteri familiae mancipatus es, a qua nulluni interficiendi tui mandatum habemus. Surgit, et ad amicum suo sanguine innatanlem accurrens ei peccatorum absolutionem novissimam impertit adhuc palpitanti. Quo animadverso percussores geminato ictu, jacentem confecerunt. [3 Kal. octoh. 16k2.) — Vir erat candidissimis moribus, pietate in Deum, humanitate in omnes, patientia in adversis rébus, singulari. Artem curandorum vulnerum egregiè callebat, quam chirurgieen vulgo vocant.
Totum se nostris regendum perraiserat, operaïuque suam juvan- •dis neophylis, interj)osita voti religione, dicaverat. Causa necis ipsi allatae hœc prœ ceteris proditur. Sancta? crucis signum manu duxerat in pueri fronte. Id observans senex cujus in tugu- TÏo et potestate versabatur, malefîcium credidit, ac ne|)Ot.i suo prœcepit, ut Gallum hune interimeret. Magum plerique suspica- ;bantur, et venificum, propter orandi consuetudineni. Annum ^quintum et trigesimum decurrebat.
jEruninœ P. Isaaci inter harbaros. — P. Isaacus in suum Teductus pagum servitutera iis aliquandiu servire perrexit quibus addictus erat. Eos in sylvas cogebatur sequi per altas nives et acerrima frigora seminudus, cum venationi darent operam. Ibi narrât parum abfuisse quin famé confectus interiret. Non deerant jplerumque carnes, sed eas attingere sibi nefas duxit, qui erant .daemoni libatae. Nam quolies ad sumendum cibum accingebant sese, prodibat in médium nescio quis, et partem carnium lautissi- ;mam quamque decerpens, eum, qui tolo in cœtu maxime longaevus, orabat, ut bene cibis precaretur : En, Aïteskui (hoc illorum inumen erat) bas tibi carnes offerimus, rogamusque signifiées ;nobis quo degant in loco cervi, eosque agas in noslra retia. îDeterritus bac impia consecratione P. Isaacus, decrevit emori ^potius millies quam profana degustare fercula. Radicibus arborumque baccis aegrè vitam sustentavit. Inde aliud etiam accessit incommodi, quod hanc abstinentiam interprétantes numinis sui contemptum et contumeliam, atrocissimum odium in veri Dei ifamulum conceperunt, et si qua in eum adhibuerant hactenus ihumanitatis officia, penitus denegarunt.
Neque par tôt œrumnis potuisset esse, nisi Deus famulo suo ipiam et misericordem viduam, ut quondam prophétie, paravisset. Obierat feminœ in pago primariae filius. Hax ut consohiretur dolorem suurn , P. Isaacum in Filium adoptavit, in eumque imaternam deinceps benevolentiam et curam induit. Ejus ope ac studio valetudinem paulum recuperavit, eumque suppeterent non .maligne ad victum necessaria, totum se conlulit ad perdiscen- •dam gentis linguam, magna spe ingentis cujusdam fructus ad salutein animarum. Qiiippe in hoc tugurio non modo illius pagi, ;sed etiam totius regionis concilia habebantur. Cum primum bal-
butire poluit, capita Fidei cœplt ingerere confluentibus ad concilium primoribus. Ac vicissim illi multa cupide sciscitari, quanta esset inagnitudo solis, unde maculae quas in Lunaî quasi facie cernimus, terrse ambitus quam late pateat, cur mare statis intervallis accedebat recedatve, aliaque generis ejusdem. Quibus cum praeclarè satisfaceret, odium sensim amore ac veneratione mutabant. Sed his ille non contentus, rudes animos a rébus creatis ad procrealorem paulatim traducebat : ab eo mundum conditum et redemptum : mortales eidem in coelis fruendo natos, viara ad hanc felicitatem consequendam non esse aliam, atque verum numinis unius veri sempiternique cultum. Illum, quem nomine Aïteskui colerant, spiritum esse nequam, rebelle Dei mancipiura, hostem generis humani. Perculsi reruni admirabilitate obstupescebant : nec pauci, praeter infantes j)lurimos, morbo ingruente sunt baptizati. Jam P. Isaacus impune pagos omnes circumcursabat, patebant illi omnium aures, omnes casae. Unara dum praeteriret, vocari se audivit. Subit. Jacebat aeger intus, qui simul atque Patrem conspexit, quaesivit num se nosset. Neganti, Ego ille sum, inquit, qui dum captus es primum, vincula laxavi, quae te tam arctè stringebant. Ego vero, subjecit Pater, et gratiam habeo, et vincula, si vis, tua, meis istis longé graviora, solvam, teque in libertatem fîliorum Dei vindicabo. Ingressus in hune modum de sacro baptismate loqui, auditur ])Iacidè. Quid multa? Crédit aeger, docetur uberius ; regeneratus, paulo post pie moritur.
Ecce autem novum periculum. Iroquaeorum manipulus militatura abierat. Spargitur rumor omnes captos ab hostibus aut necatos esse. Propinqui ad placandos interfectorum mânes, P. Isaacum neci destinant. Ac trucidatus re ipsa fuisset eo ipso die, quo Christus Jésus pro humani generis sainte piacularem sese Patri victimam obtulit, nisi rumor contrarius, et verior, nullo tamen, qui deprehendi potuerit, auctore certo sparsus moram crudelibus consiliis attulisset. Adfuere bellatores laeti et incolumes, cum captivis duobus et viginti. Pagus a raœrore ad hilaritatem traductus, sacerdos periculo et metu solutus est. Divinaj Providentiae nutu ad sempiternam salutem captivis afferendam servatus videbatur. Viri quinque tantum erant; reliqui septemdecim pueri vel mulieres, turba imbellis atque innoxia. Ac ne
yiri quidem ipsi hostes Iroquœorum, nullum enim bellum ante cum iis gesserant, ab illis longé disjuncti.
Sex captivas jamjam concremandos haptizat. — Sermone ignoto utebantur. Hinc difficultas major eos erudiendi, et ad baptismum adducendi, quo curas omnes et conatus P. Isaacus intendebat^ Nec multum dabatur spatii, jam enim insontes victimas diras neci crudelitas Iroquaea et ingluvies addixerat. Disci'uciabatur sacerdos animarum sitiens, quod ab aeterno exilio vindicare miseros non posset, sermonis inscitiâ. Gestu, nutu^ alloquitur, addit nutibus varias voces, è discrepantibus , quas norat, linguis depromptas. Algonquinum vocabulum, quod temere cum aliis jaciebat, exceptum est ab uno è captivis. Respondet Algonquinicè. Laetus majorem in modum Pater ubi eum Algonquinam tenere quoque linguam cognovit, quam ipse callebat» usus est illo interprète ad alios erudiendos. Capita Fidei prœcipua volentibus iradit, ac sanguine Redemptoris dealbatos ad accipiendam immortalitatis stolam eo ipso die praeparat quo Christo reviviscenti partam de morte victoriam Ecclesia gratulatur.
Per ferias sacrae Pentecostes alius captivorum globus eumdem in pagum est perductus. Viri statim deduntur neci, neque iis attenta sacerdotis experrecti caritas defuit. Feminas solebant ad opéra domestica reservare, nunquam in eas hactenus saevitum. Nescio quid causae tune incidit cur unam flammis devov^erint. Portasse, quod ejusmodi sacrifîcio placandum da^monem quispiam somniasset, Sane dum vivam videntemque concremarent, ut cuique corporis parti faces aut candentia ferramenta imponebant, exclamabat infaustus praeco : Hanc tibi victimam adolemus Aireskue; Sis bonus o! et felix tuis, victoriamque pugnantibus annue. Ad eam per medios ignés arrepsit Isaacus, nam ut antea ipsam alloqueretur, potestas nulla fuerat. Semuista calicem aqua^ frigidœ petiit. Pater in occasionem imminens scyphum aqu;c dédit sitienti, et cum baptismo fontein aquœ salientis in vilain œternam.
Ad hune modum egregius sacerdos in ipsis vinculis, quibus jacebat constrictus, barbaros donabat libertate fîliorum Dei^ neque ullum de iis bene merendi praetermittebat locum, a quibus sese levi momento, si cujus libido ita tulisset, aut si quod somnium incidisset, necandum videbat. Gravissimum adiit péri-
culum exeunte Julio ejusdem anni MDGXLIII. Parantibus excursionem in Gallorura fines Iroquaeis, unus ab eo litteras ad Gallorum Ducem commendatitias rogavit, credo ut illis fretus meliori esset conditione, si caperetur in acie; vel potius ut adituna ad Gallos nactus aliquid moliretur doli ac sceleris. Pater ita commendavit hominera, ut simul Gallos de hostium insidiis et consiliis admoneret, ne perfidae genti facile fidem haberent, et contra vim œque ac dolos exubarent. Iroquaei litterarum fiducia propius ad arcem Richelaeam subeunt, rati se tanquam amicos a Gallis excipiendos. Praemittunt istum è suo agmine cum epistola commendatitia : quae simul atque lecta fuit, datus est in vincula tabellarius, displosa in Iroquaeos rei eventum praestolantes in naviculis, torraenta bellica. Diffugiunt trepidi, relicta in metu ac fragore navicula cum armorum parte. In patriam reversi clamant se a sacerdote proditos, conscriptàs ab illo in perniciera gentis litteras, dedendum neci caput inimicum, et pœnas scelerato à sanguine repetendas. Nec morse quicquam intercessisset, si tune adfuisset in pago, ubi degere consueverat. Paulo ante discesserat ad stationem quamdam Batavorum, inde transiturus in Iroquaeorum quemdam pagum, ut cremandis aliquot Huronibus captivis baptismum, si qua posset via conferret.
Dum ad necem conquiritur, afflavit rumor Batavos, de quibus haud ita ])ridem optimè merili erant Galli; quippe vetuerant ne Hurones in eos, ubicumque occurrerent, saevirent, aut in ipsorum finibus aliquid hostile molirentur. Memores hujus humanitatis Batavi P. Isaacum faciunt de periculo, quod imminebat illi, certiorem, ethortantur ut Iroquaeis quorum in comitatu erat, elapsus, instructam in littore proximo navim conscendat , ac vêla in Galliam (nam eô solvebat navis) faciat. Stationis Batavicae prœfectus ipsi obligat fidem suam fore ut eum Rupellam aut Burdigalam tuto deportandum curet. Pater noctem ad deliberandum petiit, stupente praefecto dubitare illum cunctarique in tanto discrimine. Postridie mane ad praefectum reversus, quam non extimescam Iroquaeorum ignés, inquit, intelligere potuisti vel ex eo quod in deliberationem vocandum putaverim num occasione uterer, quam tua mihi humanitas obtulit. Sed quoniam ratio lexque Divina vetat ne nos in periculum temere conjiciamus, neque ulla in barbares, quorum saluti me devovi, redundare utilitas ex mea
Tiece potest accipio quod offers, navim vestram conscendarn, vitamque me vobis debere, dura vivam profitebor. Navigationis sumptus, et quicquid mea causa erogabitur, persolvam statim <itque littus Gallicum attigero.
Movit ea oratio Praefectum, et eos, quos in consilium adhibuerat. Sj)ondent omnes si navim semel conscendat, tutum et incolumem fore. Gonsederat P. Isaacus cum Iroqua^is aliquot, comitibus et custodibus suis, piscatum profectis, ad fluvii ripam prope stationem banc Batavorum. Dabo operam, inquit praefectus Batavus, ut ad ripam pra^sto sit noctu cymba, quae te dilapsum «xcipiat. His ita constitutis noctem cum istis piscatoribus transegit in horreo villae Batavic.c, vigil et in omnem diffugiendi occasionem imminens. Sopitis omnibus evadebat, cum soluti villae canes impetum in eum faciunt. Graviter a molosso vulneratus recipit se trépidé in horreum, seque velut ad somnum coraponit, sed Iroqua^i latratibus canum excitati, et id quod erat suspicati, muniunt vectibus ostium seque propius illi admovent, ne quâ «labatur. Desparabat fugam, seque totum Diviuce Providentiae permittebat. Appetente luce subiit in horreum villicus, quem ubi videt, leniter assurgens nutu raonet, ut contineat canes, sic «lapsus et haerentem in vado molitus aegrè cymbam, inde ad navim evadit. Hic magna inter nautas orta disceptatio. Erant qui negarent accipiendum ; adfuturos procul dubio Iroqua^os, et ■captivum suum repetituros : non irritandam esse barbaram gentem et fœderatam. Alii contra clamitabant indignum facinus si dederelur homo innocens immanissiraorum hostium crudelitati, qui ad Batavos, tanquam ad asylum perfugisset : datam esse publicam fidem, nefas ipsam violari. Altercantibus visum posse conciliari sententias ita, si abderetur in latebras, ut oculos ac xiiligentiam investigantium Iroquœorum fugeret, si forte accédèrent ad navim. Id ubi stetit, demittunt illum in imam navigii partem, quo sordes omnes confluunt, et ubi mephitim tetram nulla salubris aura discutit. In hoc fundo biduum permansit, loci fetore propemodum enectus ut singulis horis animam acturus Tideretur.
Batavi vindicant illum in libertatem, et in Galliam déportant. — Intérim adest novus hostis, evangelii Calviniani praeco, et haereseos minister. Nunciat venisse Iroquaeos, et repetere capti-
Yum quem scirent apud Batavos abditum : ni actutum dedatur, minari se flammam tectis injecturos, armentis agrisque stragem illaturos. Immolandum publicœ rei ac nécessitât! unum, licet insontis, caput. Ita videri prœfecto Batavici prœsidii. Reclamant Acriter nautœ ; nunquam se commissuros profitentur ut eripiatur «ibi qui suam in fidem se contulerit. Audiebat hœc Pater, et è suo erumpens cavo illas Jonae voces usurpavit, si propter me tem~ pestas orta est^ prnjicite me in mare. Mox amplectens ministri manum, Duc, ait, quocumque lubet, sequor, et cuin illo ad Batavorum stationem recta pergit. [Die 30 Augusti I6'i3.) Ut illum aspexere seminudum, languentern, ierumnis confecturn et famé, subiit omnes commiseratio : tum etiam admiratio virtulis et patientiae, ac tranquillitatis in tanta calamitate. Primum illud curœ fuit ut lateret. Ejus occultandi cura seni avaro data. Ab eo disjectus in apothecam seu cavum quendam, in quo lixivia fiebat, ibi diebus multis haesit, aridi panis frustulis parce datis aegrè victitans, et frigida grave olente, quam senex octavo quoque die in vas olidum conjiciebat. Hinc efferre pedem vetabaturne veniret in conspectum Iroquieorum, identidem eô commeantium, abripiendus procul dubio et lacerandus. Jam enim de latebris inaudierant, jam illum spe devorabant, et minas praefecto Batavico, atque arma intentabant. Furentes mulsit ostentato auro ; cui nihil resistit etiam apud barbares. Concertatum aliquandiu de redemptionis pretio. Gonventum est in trecentos circiter nummos. Persoluto pretio impositus in cymbam [Die 5 novembr. 16k3) et in Oallica proveclus littora, primum Rhedonas exeunte Decembri anni MDGXLIII, denique Lutetiam incolumis tenuit : ad eosdem ïroquaeos, et eadem pericula anno vertente rediturus. [MaiOy
IP
LiRER XIII Partis vi Histori/E societatis Jesu Res GEST.E IN Canada a P. Juvancio.
Captivité du P. Bressani
P. Josep/ius Bressanius ah Iroqaœis capltur. — Intérim soliciti Patres Kebeccenses de sociis ad Hurones profectis, de quibus perdiu nihil auditum fuerat, tentandum ad illos iter putaverunt. Difficilem provinciam recepit in sese P. Franciscus Josephus Bressanius, Ilalus, ante biennium advectus in Ganadam, vir ingentis animi, et cuilibet labori ac periculo par. Mos erat Iroquœis excurrere ad solita latrocinia, cum primum œstas nivibus solutis recludebat itinera : Bressanius prœvertendum ratus dat se in viam, cum adhuc horreret humus gelu V. Kal. Maias MDCXLIII. Comités adscissit sex Hurones quorum quatuor Divinae legis uberius percipiendse studio Kebecci per hyeraem constiterant, et adolescentem Gallum. Jam fere locum periculi plenissimum evaserant, et ad insidias hostiles opportunum, cum una ex ipsorum cymbulis illisa cautibus frangitur. Emersere cum sarcinis vectores. Mora tamen eodem in loco, dum navicuhi reficitur, est necessario facta. Per hanc stetit quominus fluviolum tempori trajicerent, qui si fuisset transmissus mature pricleriissent, ab hostibus minime de|)rehensi.
Dum cunctantur, Huronumaliquis ferream displosit fistulam, ut sylvestres anseres transvolantes dejiceret. Eo sonitu excitati latentes in vicinia Iroqusei triginta struunt insidias post linguam terrae, quaeprogredientibus Huronibusflectendaerat. llluc ubi pervenit P. Bressanius, ut ejus navicula ceteris pra^iverat, videt cymbas très in suam recta ferri. Non erat resistendi locus, itaque deditionem ultro facit, et ab Iroquœis capitur una cum duobus, qui vehebantur eadem cymbula, comitibus. Hurones reliqui cum