‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècleChapitre 234 sur 262 · PR^POSITUM GENERALEM S. J., ROM · texte numérisé non relu

PR^POSITUM GENERALEM S. J., ROM

Quebeci, Kalendis Martii 1649

Noster admodum Révérende in Ghristo Pater Pax Christi.

Accepi literas admodum Reverendae Paternitatis Vestrae datas 20 Januarii 1647. Si quas ad nos rescripserit superiore anno 1648, nondum eas accepimus. Significat Paternitas Vestra gratos sibi esse nuntios de statu missionis hujus nostrae Huronensis; imo (quae est ejus erga nos Paterna charilas) ad minima etiam descendit, seque jubet de omnibus iieri certiorem.

Patres bic sumus octodecira, coadjutores quatuor, Domestici perpetui viginti très, famuli septem non perpetui (quibus solis stipendia solvuntur), quatuor pueri, octo milites : nimirum ita nos premit bellicus furor hostium barbarorum, ut nisi momento perire res nostras nobiscum velimus, fidemque adeo omnem extingui, in bis regionibus jam satis late diffusam, omnino nobis necesse fuerit praesidium quierere eorum bominum, qui simul et operis domesticis, et rei rusticœ excolendae, et praesidiis extruendis, et rei militari vacent. Cum enim hactenus superioribus annis, sedes nostra, quam Domum S^^ Mariae vocamus, multis bine inde in omnem partem, Huronum nobis amicorum oppidis cincta esset, ])lus illis, quam nobis ipsis timebamus ab incursione bostili : sic adeo ut exiguo quantumvis numéro, satis tuti tamen et securi viveremus. At longe mutata est faciès rerum nostrarum, totiusque bujus regionis : tôt enim cladibus fracti sunt Ilurones nostri, ut expugnatis quae in fronte erant prœsidiis, ferroque atque igné vastatis, plerique mutare sedes coacti sint, retroque cedere : bine quippe factum est, ut jam alieno nudi pra3sidio simus; jamque in fronte positi Nostri, nos viribus, nostris nos animis tueri, nostro nos numéro debeamus.

Page 1