Voir plus haut, pp. 74 et
Hanc nostram Sanctae Mariae arcem dixerim an domum, tutantur qui nobiscum sunt Galli, dum Patres nostri longe lateque excurrunt per oppida Huronum disjecti, perque Algonquinas nationes procul a nobis positas ; missioni quisque suae invigilans, solique ministerio verbi intentas, omni cui'a reruni temporalium in eos deposita, qui domi subsistunt : et quidem res domesticae tam felicem cursum tenent, ut quamvis numerus noster excreverit, atque optemus maxime novum ad nos auxilium mitti, et externorum hominum et patrum prœcipue nostrorum ; nulle pacto tamen necesse sit impensas crescere ; imo in dies minuuntur magis, minoraque in annos singulos petimus ad nos mitti rerum temporalium subsidia : ita plane ut nos ipsos sustentare maxima ex parte possimus ex iis rébus, quœ hic nascuntur. Neque vero ullus nostrûm est qui hac in parte magnum levamen non sentiat earum aerumnarum, quae prioribus annis et omnino graves erant, et insuperabiles videbantur. Habemus enim piscatus et venationis majora quam ante subsidia ; nec piscium modo adipem atque ova pullorum, sed suinas carnes et lacticinia, atque adeo boves, unde speramus rei nostrae familiari magnum incrementum. Haec minute scribo, quia vobiit ad se rescribi Paternitas vestra.
Res vero Ghrisliana progressum hîc capit expectatione nostrâ multis partibus majorem : numernmus enim hoc postremo anno baptizatos, fere septingentos supra mille : omissis pluribus, quos a Pâtre Antonio Daniel infra dicemus fuisse baptizatos, quorum numerus constare nobis certo non potuit. Neque vero ii sunt Ghristiani, quantumvis barbari, quos pronum esset suspicari, rudes rerum cœlestium neque satis idoneos mysteriis nostris. Plerique sane res divinas sapiunt, atque intime ])enetrant; nec desunt nonnuUi, quorum virtuti, pietati, et eximige sanctitati, invidere sancte possint etiam Religiosi sanclissimi. Sic plane ut qui ha^c viderit oculalus testis, mirari satis non possit digitum Dei sibique adeo gratuletur, tam felicem provinciam, tam divitem donis cœlestibus, labori suo obtigisse.
Undecim missiones excolimus, octo linguœ Huronensis, très Algonquinae : totidem Patribus veteranis divisus labor. Linguaî addiscendœ quatuor vacant, superiore anno ad nos missi : quos quidem prœcipuis missionariis comités adjunximus. Sic adeo ut
Ires solum Patres domi consistant ; alter verum spiritualiura Praîfectiis, alter Procurator et minister, tertius dernum Ghristianorum curic undique adventantium prœpositus. Christianorum enim paupertati de paupertate nostra subvenimus, eorumque morbos curainus, non animi modo, sed etiam corporis : magno sane profectu Rei Christianœ. Numeravimus hoc postremo anno hospitio receptos nostro fere ad sex millia : ut mirum sit, in terra aliéna, in loco horroris et vastœ solitudinis, educi nobis videri mel de petra, oleumque de saxo durissimo : unde non noi)is soluin, hominibus exteris, sed ipsis etiam incolis fuerit provisum. Héec eo dico, ut intelligat Paternitas vestra Divinae erga nos munificentiaî largitatem. Gum enim hoc anno famés oppresserit circumstecta undique oppida, atque nunc etiam vehementius affligat, nuUa nos tamen hinc raali labes attigit, imo annonœ habemus satis, unde très annos vivere possimus commode.
Res una posse nobis videtur nascentis hujus Ecclesiœ felicem statum evertere, et Christianae rei cursum morari : belli nimirum metus, atque hostium furor. Crescit enim in annos singulos, neque satis apparet unde auxilium nobis ullum adesse possit, nisi a Deo solo. Postrema quœ Huronibus nostris illata est clades, omnium fuit gravissima. Julio ha'C obtigit mense superioris anni 1648. Cum enim Huronum plerique ad Gallos nostros Quebecum versus, profectionem parassent, mercaturae causa; alios alius labor ab oppidis suis extraxisset, multique expeditionem bellicam alio suscepissent ; improvisus hostis adfuit, atque oppida duo expugnavit, invasit, incendit; solita ubique crudelitate abductie in captivitatem matres cum pueris, neque ulli œtati parcitum.
Ilorum oppidorum alteri, a Sancto Josepho nomen fuit : qua; erat una ex missionibus nostris prœcipuis, ubi extructie .Tdes sacra), ubi christianis ritibus gens instituta, ubi fides jam altas radiées egerat. Prœerat huic Ecclesiœ Pater Antonius Daniel, vir magni animi, magna; patientia;, magnarum omnino virtutum; sed cximiœ ante omnia mansuetudinis. Sacrum de more vix dum absolverat post orientem solem, neque adhuc ab aîde sacra discesserant satis fréquentes qui convenerant Ghristiani, quum audito hostili clamore, ad arma est subilo irepidatum. Ad
pugnam alii sese praecipiunt, ad fugam alii magis praecipites : ubique terror, ubique luctus. Antonius quâ parte infestum imminere magis hostem sensit, illuc advolat; suosqiie hortatur fortiter, nec christianis modo christianum robur, sed fidem pierisque inspirât infidelium; tanto animi ardore tum auditus loqui de mortis contemptu, deque gaudiis Paradisi, ut jam beatitate sua frui videretur. Et vero baptismum petiere multi ; tanto numéro ut cum singulis par ease satis non posset, uti coactusfuerit intincto in aquam sudario suo et circum se effusam plebem per aspersionem baptizare. Neque interea tamen hostilis remittebat furor : tormentario pulvere omnia late circum perstre})ebant : multi circa eum prostrati, quos simul vitalisunda baptismi, simul lœthalis ictus exciperet : fugam ut suos cepisse videt, ipse in lucra animarum intentus, aliéna? salutis non immemor, oblitus suse, ad segrotos, ad senes, ad infantes baptizandos^ casas pénétrât, percurrit, zeloque suo implet. Tandem in sedem sacram se recipit, quo christianorum plerosque spes aeternœ gloriae, quo infernorum ignium metus, catechumenorum multosperpulerat : nunquam vehementius oratum, nusquam visa fidei verœ, ac verse psenitentiae argumenta certiora. Istos ba]>tisma recréât, illos peccatorum vinculis exsolvit, omnes divinœ charitatis ardore inflammat. Hicc tum illius fere vox unica i fratres, liodie erimus in Paradiso ; hoc crédite, hoc sperate, ut vos Deus œternum amet.
Jam hostis vallum conscenderat, totoque oppido subjectis îgnibus ardebant casae ; monentur victores esse divitem prœdamet facilem, si templum versus properent : illic senum ac mulie« rum copiosum gregem, illic puerorum agmina. Accurrunt, ut soient, vocibus inconditis. Adventanlem sensere hostem christiani. Gapere eos fugam jubet Antonius, quâ parte liber adhuc est exitus : ipse ut hostem moretur, et fugienti gregi consulat bonus pastor, obvium se prœbet armato militi, ejusque impetum frangit; vir unicus contra hostem; sed nimirum divino plénum robore, fortis ut Léo dum moritur, qui tota vita sua mitissimusfuerat ut columba. Vere ut aptare illi possim illud Jeremiae, dereliquit ut Léo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irai columbse, a facie irse furoris domini. Tandem laethali ictu prostratus emisssein eum catapultaîdensisque confossus sagittis, felicem animam, quam pro ovibus suis posue-
ratbonus Pastop, Deo reddidit, Jesum inclamans. Sœvitum barbare in ejus exangue corpus, vix ullus hostium ut fuerit, qui mortuo novum vulnus non adderet; donec incensâ dernum œde sacra, médias in flammas injectum nudum cadaver ita est concrematura, ut ne os quidem ullum restaret : nec sane poterat nobiliore rogo •comj3uri.
Dum sic hostes moratur, etiam post mortem fugienti gregi suo salutaris : multi in tutum se recepere : alios victor miles est assecutus, matres pra;cipue, quas pendentium ab ubere infantium onus retardabat; aut quarum latebras proderet puerilis setas, sapienter adhuc timere nescia.
Jam quartum decimum annum posuerat in hac Missione Huronensi Antonius, ubique frugifer, vereque natus in salutem istarum gentium : sed nimirum maturus cœlo, primus omnium e societatis nostrœ bominibus nobis ereptus est : inopina quidem morte, sed ea tamen non improvisa : sic enim semper vixerat, ut semper paratus esset mori : quamquam et visa sit Divina Bonitas erga ipsum fuisse singularis : nam octiduum integrum Exercitiorum spiritualium societatis absolverat calendis ipsis Julii, in hac domo Sanctœ Mariœ : ipsoque postridie, sine ulla nova ac ne unius quidem diei requie in missionem suam convolarat : Deo nimirum sane vehementius ardebat, quain uUo unquam igné crematum ejus corpus exarserit.
Patrià Deppensis erat, honestis, piisque Parentibus : ingressus fuerat societatem anno 1()21, tum viginti et unum annos natus, ad Professionem quatuor votorum fuerat admissus anno 1640; fmem denique vivendi fecit quarto Julii 1648. Vir sane egregius, vereque dignus filius societatis ; humilis, obediens, conjunctus Deo, invictae semper patienti?e, infractique in rébus arduis animi : sic adeo ut nobis virtutum omnium exemplum illustre ; christianis barbaris, fidei ac pietatis sensum exiniium : omnibus, desiderium sui grave reliquerit, ipsis etiam infidelibus : daturus demum, et quidem speramus, toti liuic regioni, Patronum in cœlis potentissimum.
Et vero uni e nostris (homini sanctitatis pr;t!cipuae, et probatissimœ humilitatis ; is fuit P. Josepbus INlaria Chaumonot) semel atque iterum post mortem adesse visus est. At primum quum nostris Patribus in concilium coactis, atque agentibus,
ut soient, de re christiana promovendâ; videbatur interesse pater Antonius ; qui nos consiiio robore, qui nos omnes divino, quo plenus erat spiritu, recrearet. Patribus conspiciendum obtulit augusliore vultu, et eo sane qui nihil humanum spiraret, verum et ex ore conjici poterat, plus minus Iriginta. Rogatus Pater quomodo permittat Divina Bonitas servi sui corpus tam indigne post mortem haberi tanquam inhonesto vulnere fecdatum, sic flammis consumi, nobis ut hujus nihil restaret, ac ne cinis quidem exiguus ? Magnus, inquit, est Dominus et Laudabilis nimis. Respexit in haec opprobria servi sui, atque ut ea Divino modo compensaret, dédit mihi multas animas purgatorii, quae triumphum iu cœlis meum comitarentur.
Finem ut scribendi faciam, neque epistola; modum excedam, addam P*'^^' Vestrge quod primum omnium debuerat scribi ; eum nimirum esse statum hujus domus, totiusque adeo missionis ; vix ut putem quidquam addi posse ad pietalem, obedientiam, humilitatem, patientiam charitatem noslrorum ; atque adeo ad exactam regularum observantiam. Omnium vere est cor unum, anima una, unusque spiritus societatis. Imo, quod magis mirum videri debeat, e tôt domesticis hominibus, tam diversœ conditionis, tamque diversi ingenii ; servis, pueris, domesticis, militibus ; nullus omnino est qui serio saluti animœ suse non vacet : plane ut hinc exulet vitium, hîc virtus imperet, liœc sanctitatis domus esse videatur. Quod nostrum sane est gaudium, pax in bello nostra, nostraque summa securitas : quidquid enim de nobis disponat divina Providentia, sive in vitam, sive in mortem, hœc erit consolatio nostra, quod Domini sumus, atque ut sperare licet, a^ternum erimus. Hoc ita ut fiât, petimus Bènedictionem Paternitatis vestra^, et nobis et missioni nostrœ : ego praîcipue omnium indignissimus, sed tamen. Rev<i* admodum P^^^'^ V* .
Humillimus et obsequentissimus filius
Paulus Ragueneau.
Ex Domo SanctîE Marias
apud Hurones in nova Francia
Calendis Martii anni 1649.
Admodum Reverendo in Christo Patri nostro Vincentio Caraffae Pra^posito Generali
Societatis Jesu Romam.
Lettre du P. Ch. Garnier \ miss, du Canada,
AU R. P. Pierre Boutard de la Compagnie de Jésus,
A Bourges.
M. R. P., P. C. Je vous remercie de tout mon cœur de la belle relique que vous m'avez envoyée. J'attends l'occasion delà mettre entre les mains de quelqu'un qui en fasse mieux son proffît que moi. Mais il faut que je vous fasse participant d'une nouvelle de ce pays qui est de grande consolation. C'est qu'il a plu à N. S. de donner la couronne de martyrs à deux de nos Pères, savoir est au P. J. de Brébeuf et au P. Gabriel Lallemant. Ils n'ont pas été fait mourir par un tyran qui persécute l'église, comme faisoyent les anciens tyrans; mais nous les appelons martyrs parce que les ennemis de nos Hurons leur ont fait beaucoup endurer en dérision de notre S*^ Foy. Ces deux bons Pères estaient dans un bourg des Hurons, où ils avaient une église qu'ils administraient avec beaucoup de zèle et de sainteté. Le 16^ de mars de cette année, de grand matin, ils eurent nouvelle assurée que l'armée ennemie venait fondre sur le bourg; ils se résolurent d'imiter J. C. le bon pasteur et de mourir pour leur troupeau. Ils demeurèrent donc (quoiqu'il leur eust esté très aysé de se sauver) pour confesser les cbretiens et baptiser les catéchumènes et les infidèles, ce qu'ils continuèrent de faire jusqu'à ce que les ennemis saccageant le bourg, les prirent et les emmenèrent à une lieue de là, où ils leur firent endurer toutes les cruautés qu'ils font endurer à leurs ennemis; mais, ce qui est remarquable, c'est qu'ils leur firent souftrir plusieurs tourments en haine et dérision de notre S'^ Foy. En dérision du baptême, ils les arrosèrent d'eau bouillante, et en dérision de ce