V. Garafia
13 mars 1G50.
Noster admodum Révérende in Ghristo Pater, Pax Ghristi.
Superiore anno nihil literarum accepimus ex Europa; imo ne Quebeco quideni responsum ad nos ullum est allatum, ad eas literas, quas scripseram, fusas satis, de rerum nostrarum statu. Ut ante cseperat, ita nunc etiam pergit manus Domini nos tangere. Nec querimur tamen, née dicimus miscremini mei, saltem vos amici mei; quia potius laetamur, et gaudemus semper, quia et nostro, omnium quotquot hîc sumus, et ecclesise noslrae bono, eveniunt mala, quibus permittit Deus nos probari, et quibus sane nos coronet potius, quam affligat.
ïntellexit Paternitas vestra, posterioribus meis literis de pretiosâ morte, aut potius martyrio Patrum nostrorum; Patris Antonii Daniel, Patris Joannis de Brebeuf, et Patris Gabrielis Lallement; quos barbari Iroquaîi, Ecclesia^ buic nascenli eripuerant crudeliter, cum grege cbristiano pastorem etiam mactantes, unumquemque omnibus suis invigilantem.
Sub fmem exeuntis ejusdem anni 1649, duo alii Patres simili morte perfuncti sunt, in stalione sua : Pater Garolus Garnier, vir apostolicus, vereque natus in salutem istarum gentium, cuique nibil omnino deerat ad perfectam sanctitatem; et Pater Natalis Ghabanel ejus socius, qui ex Provincia Tolosana ad nos venerat. Alter die septima Decembiûs occisus est, hostili manu, medio in oppido; quod victores Iroquani irruptione facta, ferro atque igné vastarunt. Alter, postridie solum extinctus est, Immaculatœ Virginis Gonceptioni sacro : incertum qua manu; an hostili an