Voir plus haut, pp. 92, 96, 98, 100, 107 et
potius perfidi apostatae, qui per sylvas invias errabundo Patri^ ac profugo, necem sit molitus, ut ejus suppellectili , quantumvi& paupere, veste nimirum et calceis, potiretur, pileoque jam lacero.
Sed de his fusius perscribam alibi. Neque vero bello solumt afflicti sunt Hurones nostri; sed funesta famé, et contagiosa lue, simul omnes misère pereunt. Effossa passim e sepulchris cadavera, nec fratribus modo fratres, sed ipsis etiam matribus filii^ jam eveeti famé, pretiosa nuper pignora, filiisque parentes sui,. pabulum non semel dedere : inhumanum quidem, nostrisque barbaris haud insuetum minus quam Europaeis, qui suorum carnibus vesci abhorreant. Sed nimirum nihil in cibo discernunt dentésfamelici; neque eum agnoscunt, in cadavere mortuo, quem parentem, quem fdium, quem fratrem nuper vocarent, dum expiraret; imo neque humano, belluinoque stercori parcitum. Felices quibusamara glande et porcorum siliquis uti licuit, innocuo cibo, neque vero ingrato, oui famés condimentum daret; cuique hoc anno raritas, pretium longe majus fecit, quam antea frumento Indicesolitum esset dari.
Hsec publica calamitas, inimica corporibus, animis salutarisfuit : neque enim hactenus laborum nostrorum fructus major extitit, nunquam altius descendit fîdes in pectora, neque hic usquam christianum nomen fuit illustrius, quam inter ruinas afflictae gentis. Numeramus hoc posteriore anno, baptizatos barbaros, supra tria millia : verissime ut nobis dictum appareat effatum illud Apostoli, flagellât Deus omnem filium quem recipit. Superstites adhuc sumus in hac missione, Patres tredecim, coadjutores quatuor, domestici perpetui viginti duo, undecim alii famuli non perpetui (quibus solis stipendia solvuntur satis modica); sex milites, quatuor pueri, sexaginta omnino animœ; quibus cœlestia sic sapiunt, ut terrena decipiant : certè enim afiirmare possum Paternitati vestrœ, neminem unum esse qui in spiritu et veritate Deum non adoret; vere ut ha3C dici possit esse Domus Dei, et Porta cœli.
Paternam erga nos Dei manum experimur; ita enim hœc nos mala cingunt, ut tamen nusquam attingant; nihil ut animis, nihil ut corporibus defuerit; non earum quidem rerum, quaî ad delicias, sed quibus natura satis sustentet se parvo contenta. Neque vero nobis solum hîc viximus; sed insuper nobis dédit divina
raunificentia, unde possemus christianorum paupertati ac miseriis, misericorditer subvenire, vix ut ullus restet in vivis, qiù auxilio nostro non vivat; vix ut ullus sit mortuus, qui non agnoverit plus charitati nostrae debere se, quam ulli omnino mortalium omnium. Sic adeo ut parentes Patriae publiée jam vocemur, et omnimo simus : magnum sane adjumentum ad christianam fidem. De futuro Dominus providebit, sufficit enim diei malitia sua. Sed tamen duae res sunt, unde multum timemus huie missioni, ne ruinam trahat. Alterum, ab hostibus Iroquseis; alterum a defectuannonaî : neque enim satis apparet, unde huie nialo obviam iri possit. Coacti sunt Hurones nostri, superiori anno, non modo suas domos, suaque oppida, sed agros etiam deserere : vexati nimis bello, ac perpetuis afflicti cladibus; fugientem gregem, secuti sumus Pastores; nostrasque etiam sedes, delicias dicam nostras, Sanctae Mariœ domum reliquimus, excultaque a nobis jugera, quae spem divitem messis darent : imo , operi manuum nostrarura, nos ipsi ignem subjecimus; ne hostibus impiis, tectum praeberet Domus sancta : atque adeo una die, ac fere momento, absumi vidimus labores nostros, decem propemodum annorum : unde spes erat nobis, potuisse nos colligere , quœ necessaria nobis ad victum forent; adeoque perstare nos potuisse, in bis reffionibus, sine auxilio Galliœ. Sed Deo aliter visum est : desolata nunc domus, desolatique Pénates; alio migrandum fuit, et in terra exilii nostri, novum exilium quaerendum.
In conspectu continentis , viginti circiter milliaribus ab bac prima sede Sanctœ Marise, Insula est, vastissimo cincta lacu (quod mare melius vocetur) : illic stetere Hurones profugi, pars saltem maxima; illic etiam standum nobis fuit : illic struendai novaî sedes, ubi nuper ferarum tecta fuerant; illic exscindendae silvae, nunquam ab orbe condito securira passae; illic demum exstruenda pracsidia, bellicus labor, non nobis solum, sed etiam barbaris. Ha3 fuerunt artes nostrœ, hic conatus noster continuus; non œstate modo, sed tota hyeme; ut jam satis tuti nobis videamur, ab bac parte; atque excipiendo coramuni hosti haud imparati : neque enim ligneo tantum vallo cincti sumus, ut moris hactenus fuerat; sed lapide, spissoque muro, quara difficili ad ascensum, tam faciliad defensionem; quique inimicum ignem non metuat, non arietem, tormentave ulla bellica quibus uti possint Iroquaei.
Sed operosior longe restât labor, evellendis arboribus, tellurique ad cultiim agrorum parandac, unde arcendœ fami, partim frumenta, partim radiées, atque herbae sufficiant; Tali enim cibo hîc vescimur; nullo utiraur potu, nisi aquae frigidse : vix uUo vestitu, nisi ferarum pellibus, quas natura sine arte prœbet. Gallinas decem, par unum porcorum reservavimus, boves duos, totidemque vaccas quantum scilicet servanda? prolis sit satis; annonse frumenti Indici, in annum unum absumpta reliqua, ut charitati christianœ non deessemus : servatum tamen exiguum illud, quod dixi; quia charitas non agit perperam; nec debuit tam esse prodiga, curandis utique corporibus , nihil ut nobis reliqui faceret, quo possemus nos uteumque sustentare, qui fîdei excolendae , salutique animarum procurandse incumbamus. Ut tamen orania desint, Deo adjuvante, nusquam deerunt animi, nusquam spes deerit, nusquam patientia : charitas enim omnia potest, omnia sustinet. Hoc polliceri sancte possum, de omnibus quotquot hîc degunt, Patribus. Paratum habent pectus ad omnia : non cruces, non pericula, non cruciatus ullos exhorrent, quorum in conspectu vivunt, in quibus mori, habent in votis, eô feliciorem sestimantes missionis hujus statum, suseque vocationis dignitatem, quopropius positam ante oculos jam vident, crucem quisque suam, seque omnino in cruce positos; unde eos eripere, nullus mortalium possit; unde eosdem detrahere, sola jubentis Dei voluntas queat, qui per obedientiae vocem eis loquatur. Amet nos, vestra Paternitas, filios suos et benedicat nobis, in cœlestibus, in christo; quia fdii Crucis sumus, utinam in eâ moriamur. Haec summa est votorumnostrorum, ha3C spesnostra, hoc nostrum gaudium quod nemo tollet a nobis.
R"^^ admodum Pt^^is yœ Humillimus et obsequentissimus filius
Paulus Ragueneau.
Ex Domo Sanctae Mari?e in Insula Sancti Josephi apud Hurones In Nova Franciâ 13« Martii 1650
Admodum Reverendo in Christo
Patri nostro Vincentio Caraffœ
Praeposito Generali Societatis Jesu, Romam.
Lettre du P. Charles Lalemant sur le voyage a Paris, EN 1642, DU P. Le Jeune.
Lettre au P. Etienne Charlet,
ASSISTANT DE FrANCE A ROME.
Paris, 28 février 1642.
Mon R. P., P, G. J'ai reçu celle qu'il a plu à V. R. de m'es- ■crire en faveur des affaires pour lesquelles le P. Le Jeune est venu faire un tour en ce pais. Or, quoique toutes les affaires de la Nouvelle-France nie soient extrêmement recommandées, si est-il vrai •que ce que votre R. m'en escrit, augmente beaucoup mon affection, suivant laquelle je n'ai pas manqué de l'assister. l\ a obtenu dix mille escus pour envoyer des hommes par de là, afin •de fortifier contre les Iroquois et emj^escher leurs courses. R eût bien encore désiré un secours plus puissant pour chasser ceux •qui entretiennent les dits iroquois dans celte guerre, en leur fournissant des armes à feu, mais cette entreprise a esté jugée très hasardeuse : 1° parce qu'on ne sait pas leurs forces ; 2° quand on les scauroit, il faudrait une somme notable pour fournir à la despense des hommes et des vaisseaux qui seront nécessaires à ce dessein ; 3** après tout cela, on ne seroit pas 4isseuré de l'emporter, et si le coup manquait, voilà une grande despense que nous aurions faict au Roy sans aucun succez, ce qui feroit que nous ne serions plus ouïs, lorsque nous aurions besoing de quelque secours plus aisé ; 4^ je veux que nous emportions la place par force ; je demande après cela, qui est-ce qui asseurera nos flottes contre ceux qui auront esté chassez, et mesme le pais qu'ils tascheront de surprendre comme nous les aurons surpris : et est à remarquer que c'est la Gorapa-