SS. R«^ V
Tuus in X.
Car. Garnier De la résidence de S'^-Marie
aux Hurons, ce 27 avril 1649.
P. S. Je vous prie de faire part de ce mot de lettre au R. P.
Jacques Favyer et de me recommander à ses SS. SS. et prières.
Le P. Mercier, le P. Ghastelain et le P. Mesnard, P. Pijart,
R. P. Ragueneau se recommandent particulièrement à vos SS.
SS. et prières.
(Arch. de la Prov. de Lyon, rue St«-Hélène, 10, mss. du P. Prat.)
Jés. ei Noiw.-Fr. — T. IL 30
Episïola Patris p. Ragueneau ad R. P. Generalem V. Caraffa
13 mars 1G50.
Noster adinodum Révérende in Christo Pater, Pax Ghristi.
Superiore anno nihil literarum accepimus ex Europa; imo ne Quebeco quidera responsum ad nos ullum est allatum, ad eas literas, quas scripseram, fusas satis, de rerum nostrarum statu. Ut ante cœperat, ita nunc etiam pergit manus Domini nos tangere. Nec querimur tamen, nec dicimus misereminimei^ saltem vos amici mei-, quia potius laetamur, et gaudemus semper, quia et nostro, omnium quotquot hîc sumus, et ecclesise nostrce bono, eveniunt mala, quibus permittit Deus nos probari, et quibus sane nos coronet potius, quam afïligat.
Intellexit Paternitas vestra, posterioribus meis literis de pretiosâ morte, aut potius martyrio Patrum nostrorura; Patris Antonii Daniel, Patris Joannis de Brebeuf, et Patris Gabrielis Lallement; quos barbari Iroqucxi, Ecclesiœ huic nascenti eripuerant crudeliter, cum grege cbristiano pastorem etiam mactantes, unumquemque omnibus suis invigihintem.
Sub fmem exeuntis ejusdem anni 1G49, duo alii Patres simili morte perfuncti sunt, in statione sua : Pater Carolus Garnier, vir apostolicus, vereque natus in salutem istarum gentium, cuique nihil omnino deerat ad perfectam sanctitatem ; et Pater Natalis Ghabanel ejus socius, qui ex Provincia Tolosana ad nos venerat. Alter die septima Decembris occisus est, hostili manu, medio in oppido; quod victores Iroquaei irruptione facta, ferro atque igné vastarunt. Alter, postridie solum extinctus est, Immaculatee Virginis Gonceptioni sacro : incertum qua manu; an hostili an