DU TOME PREMIER
Lettre du P. Charles Lalemant AU R. P. Général, Mutius Vitelleschi,
A Rome.
Québec^ 1" août 1626.
Admodum Révérende in Christo Pater,
Non miretur Paternitas V* si nuUas a postremîs, hoc est ab anno Iltteras habuerit a nobis; udeo enim remoti suiuus a littore ' maris, ut semel dumtaxat singulis annis visiteinur a Gallis, et quidem ab iis tantum quibus libéra est ad nos navigatio, nam caeteris est interdicta; quo fit ut si casu aliquo périrent naves illae onerariae vel certe a prxdonibus caperentur, ab una Dei providentia expectanda essent alimenta quibus vilam sustentare possemus, a barbaris enim hominibus vix necessaria ad vitam habentibus nihil sperandum. Sed qui hactenus providit Gallis, hic jam tôt annis commorantibus et nihil nisi lucrum temporale quaerentibus, non deerit suis uni Dei gloriae et ;mimarum saluti invigilantibus.
Hoc igitur anno toti pêne fuimus in perdiscendo barbaro