Voir plus houti p
îdiomate, uno aut altero niense excepto quibus terram coluimus, unde tenucm nobis victum comparare utcumque possemus. P. Joannes Brebeuf vir pius et prudens et corpore robustus acerbura hiemis tempus cum barbaris transegit, unde maximam peregrinx lingux cognitionem hausit, nos intérim ab interpretibus, iicet maxime alienis a communicando barbaro hoc idioraate, ohtinuimus, praeter spem et expectationem omnium, quod sperare poteramus. Sed hxc sunt tantum gemini idiomatis rudimenla, multo plura supersunt; ad multiplicationem quippe nationum, multiplicantur idiomata, ac terram banc longe lateque diflusam incolunt quinquaginta ut minimum nationes, ingens sane campus in quo nostra excurrat industria; messis multa operarîi pauci, qui tamen eo sunt animo, per Dei gratiam , ut nuUis teneantur difficultatibus, quamvis fructus spes magna nondum affulgeat, adeo rudes sunt iucoLt et proxime ad bestias accedentes.
Certe hoc unum solatur nos, quod Oeus optimus, maxiraus, in repetenda mercede, fructus non tam sit habiturus rationem, quam voluntatis nostra; et laboris impensi; modo grata sit ipsi haec nostra qualiscumque voluntas, non est quod maie locatam operam nostram existimemus. Nullus ergo alius hoc anno fructus quam loci, personarum et idiomatis duarum nationum cognitio, si barbarorum ratio habeatur. Nam Gallis nostris, qui très hic tantum supra quadraginta numerantur, praesto fuimus, quorum générales totius vitœ confessiones audivimus, habita prius exhortatione de ejus confessionis necessitate; singulis praeterea mensibus geminam ad eos concionem habuimus. His majora dabit sequens annus, Deo bene juvante, et totum hoc negotium ut hactenus fecit promovente.
Valent nostri omnes, per Dei gratiam. Vix unus utitur linteis cum decurobit. Quod superest nobis lemporis a propria et proximorum salute, id totum in excolenda terra insumitur. Longe alîa fuissent virtutum incrementa, si alium Nostri non desiderassent superiorem. Facile est P' V"* remedium adhibere, longe melius obsequentis quam imperantis personam sustineo. Dabit hoc mihi ul spero P** V' a qua id qua possum animi demissione peto, nec hujus remcdii defectu remorabitur diutius alacrilatem Nostrorum in augendis virtutibus. Ë Gallia missi sunt ad nos hoc anno operarii primum hic domicilium socieUitis erecturi, quod omnino necessarium indicavimus propter Gallos nostros hic commorantes
— iS3 —
et nusquam ulibi; erigentur postea in aliis nationibus in quibus major speratur fructus : certas enim et statas sedes habent. Ad eas brevi missuri sumus unum e Nostris, vel duospotius, nimirum P. Joannem de Brebeuf et P. Annam de Noue, quorum missio si succédât, latîssimus aperitur Evangelio campus. Barbarorura opéra eo deducendî sunt, neque enim aliis viatoribus uti possunt. Cum bona superiorum venia redit in Galliam P. Philibertus Noyrot, hoc totum negotium ut hactenus fecit promoturus. Indiget P'" V" auctoritate ut liber possit agere cum iis qui res nostras curant. Facessunt ipsi aliquid negotîi Lutetix Patres nostri qui, nescio quam ob rem, non nihil videntur alieni ab hac missione. Gui nisi favisset bonx mémorise P. Cottonus, omnino jacuissent res nostrx. Verum quia rediturus est ineunte vere P. Noyrot, omnino «ilius e nostris erit necessarius Lutetian vel Rhotomagi qui in ipsius locum sufiiciatur, et rerum nostrarum curam suscipiat, necessaria singulis annis mittat et litteras nostras accipiat, sitamen ita judicaverit P*" V* . Septem ergo hic residui erimus : Patres quatuor : P. Ennemundus Massé, admon. et conf., P. Joan. de Brébeuf, P. Annas de Noue, et ego. Coadjutores vero très : Gilbertus Burel, Joannes Goffestre et Franc. Gharreton, parati omnes ad quosvis labores pro Dei gloria suscipiendos.
Sanctissimis P'" V*" sacriûciis commendant se omnes.
pit v« Filius humillimus.
Garolus Lalemànt.
E Nova Francia. Gai. Aug. 1G26.
P. S. — Le P. Carayon a donné une traduction de cette lettre dans ses Documents inédits, t. XII, p. 117.
LlTTBRi£ MUTII VlTELLESCHI, Pr.CPOSITI GeNERALIS SoCIETATIS JfiSU DE COLLEGIO KeBECI CONSTITUENDO
15 Augusti 1635.
Mutius Vitellescus, Societalis lesv Prœposilus Generalis, omnibus in quorum manus hsc. Huera* venerint, salutem in eo qui est vera salus. Cûm nobilissimus atque îllustrissimus Dominus, Dominas Nicolaus Roaltius, Eques Torquatus, Marchio de Gamache, Baro de Longroy, et Hincheville, ac Dominus de Beauchamp, Mareiiil et Bonnincour, etc. Et nobilissima atque illustrissima Domina, Domina Francisca Mangot, ejus conjux, divini amoris, salutisque animarum zelo permoti, unum Focielatis collegium in NovâGalliàpro spirituali Canadensium auxilio et institutione fundare proposuerint, et in hune fi.iem eidera nostran Societati sexdecim aureorum millia pure et irrevocabiliter inter vivos donaverint; Nos eodem studio ducti, et idoneam nostran Societatis ministeriis sedem in illis partibus fore confisi, ac utriusque pietati et propensa; ergù nostram Societatem voluntatî, quoad in nobis est respondere exoptantes, praedictam donationem cûm nostro, tum nostrorum succssorura nomine, omni meliori modo quo possumus, acceptamus, ipsosque nobilissîmos illustrissimosque Dominum Nicolaum Roaltium, et Dominam Franciscam Mangot primi Societatis nostrx coUegii in dicta NovA Gallià ex illâ pecunia; summâ erigendi, et constituendi, Fundatores cum omnibus prxrogativis et gratiis à nostra societate aliis Fundatoribus dari solitls, agnoscimus et recipimus : Deumque precamur, ut tam pix fundalioni féliciter aspiret, ac de inexhausto Filii sui thesauro nostram inopiam supplens, eosdem nobi-