VII
EpisToza R. P. Lupovicr DavauGcour AD R. P. Iosepnum GERMAIN, SUPERIOREM GENERALEM MissIONUM CANADENSIUM.
DE MissioNE LAURETANA, 1N Nova FRancia.
E Lauretano oppidulo, nonis oct. 1710.
Petit a me Re Va ut ipsam certiorem faciam de statu nostræ Missionis Lauretanæ. Morem illi geram in hac espistola, in qua tametsi nihil splendidum leget ac magnificum, cujusmodi plurima referentur de aliis Missionibus; non sine voluptate tamen, ut opinor, audiet, quam vitæ rationem Hurones hic nostri teneant, quas pietatis exercitationes quotidie usurpent. Id vero tanto fidentius perscribam, quanto minorem in iis, quæ dicam, partem habeo : totum hoc debetur secundüm Deum, curæ industriæque R. P. de Couvert, quem ægra valetudo Quebecum proxime revocavit, ut commodius in collegio nostro curaretur. Hujus ego in locum, licet impar, suffectus, quæ in hoc oppidulo Lauretano vidi, et comperi, narrabo.
Nonnullos reperire est qui existiment, ac porro scribant, Canadense solum sterile penitus ac infecundum esse, in quo scilicet Evangelii præcones duri et longi laboris fructum vix ullum percipiant. Eos dedocere unus hic Lauretanus pagus potest. Equidem non inficior omnes alias Canadæ missiones neutiquam æque fecundas atque istam, esse. Ebr'etas, vitium barbaris innatuin, et ab Europæorum mercatorum avaritia longè lateque proseminatum, ipsi Europæorum mores perditi, et exempla flagitiosa moras tristes injiciunt Evangelio. Superantur illæ tamen, at non eâdem ubique celeritate ac facilitate. Sublatæ penitus ac profligatæ sunt in pago Lauretano, in eoque pietatis palam ac tuto exercendæ amplissima barbaris facultas et consuetudo est.