‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle [microforme]Chapitre 284 sur 323 · Voir plus haut, pp. 74 et · texte numérisé non relu

Voir plus haut, pp. 74 et

latas anno ratos nsis ; tiam

2stici

Hanc nostram Sanctæ Mariæ arcem dixerim an domum, tutantur qui nobiscum sunt Galli, dum Patres nostri longe lateque exeurrunt per oppida Huronum disjecti, perque Algonquinas nationes procul a nobis positas ; missioni quisque suæ invigilans, solique ministerio verbi intentus, omni curâ rerum temporalium in eos deposità, qui domi subsistunt : et quidem res domesticæ tam felicem cursum tenent, ut quamvis numerus noster excreverit, atque optemus maxime novum ad nos auxilium mitti, et externorum hominum et patrum præcipue nostrorum ; nullo pacto tamen necesse sit impensas crescere ; imo in dies minuuntur magis, minoraque in annos singulos petimus ad nos mitti rerum temporalium subsidia : ita plane ut nos ipsos sustentare maxima ex parte possimus ex iis rebus, quæ hic nascuntur. Neque vero ullus nostrûm est qui hac in parte magnum levamen non sentiat earum ærumnarum, quæ prioribus annis et omnino graves erant, et insuperabiles videbantur. Habemus enim piscatus et venationis majora quam ante subsidia ; nec piscium modo adipem atque ova pullorum, sed suinas carnes et lacticinia, atque adeo boves, unde speramus rei nostræ familiari magnum incrementum. Hæc minute scribo, quia voluit ad se rescribi Paternitas vestra.

Res vero Christiana progressum hic capit expectatione nostrâ multis partibus majorem : numeramus enim hoc postremo anno baptizatos, fere septingentos supra mille : omissis pluribus, quos à Patre Antonio Daniel infra dicemus fuisse baptizatos, quorum numerus constare nobis certo non potuit. Neque vero ii sunt Christiani, quantumvis barbari, quos pronum esset suspicari, rudes rerum cœlestium neque satis idoneos mysteriis nostris. Plerique sane res divinas sapiunt, atque intime penetrant; nec desunt nonnulli, quorum virtuti, pietati, et eximiæ sanctitati, invidere sancte possint etiam Religiosi sanctissimi. Sic plane ut qui hæc viderit oculatus testis, mirari satis non possit digitum Dei sibique adeo gratuletur, tam felicem provinciam, taïn divitem donis cœlestibus, labori suo obtigisse.

Undecim missiones excolimus, octo linguæ Huronensis, tres Algonquinæ : totidem Patribus veteranis divisus labor. Linguæ addiscendæ quatuor vacant, superiore anno ad nos missi : quos quidem præcipuis missionariis comites adjunximus. Sic adeo ut

tres solum Patres domi consistant ; alter verum spiritualium Præfectus, alter Procurator et minister, tertius demum Christianorum curæ undique adventantium præpositus. Christianorum enim paupertati de paupertate nostra subvenimus, eorumque morbos curamus, non animi modo, sed etiam corporis : magno sane profectu Rei Christianæ. Numeravimus hoc postremo anno hospitio receptos nostro fere ad sex millia : ut mirum sit, in terra alien, in loco horroris et vastæ solitudinis, educi nobis videri mel de petra, oleumque de saxo durissimo : unde non nobis solum, hominibus exteris, sed ipsis etiam incolis fuerit provisum. Hæc eo dico, ut intelligat Paternitas vestra Divinæ erga nos munificentiæ largitatem. Cum enim hoc anno fames oppresserit circumstecta undique oppida, atque nunc etiam vehementius affligat, nulla nos tamen hine mali labes attigit, imo annonæ habemus satis, unde tres annos vivere possimus commode.

Res una posse nobis videtur nascentis hujus Ecclesiæ felicem statum evertere, et Christianæ rei cursum morari : belli nimirum metus, atque hostium furor. Crescit enim in annos singulos, neque satis apparet unde auxilium nobis ullum adesse possit, nisi a Deo solo. Postrema quæ Huronibus nostris illata est clades, omnium fuit gravissima. Julio hæc obtigit mense superioris anni 1648. Cum enim Huronum plerique ad Gallos nostros Quebecum versus, profectionem parassent, mercaturæ causà; alios alius labor ab oppidis suis extraxisset, multique expeditionem bellicam alio suscepissent ; improvisus hostis adfuit, atque oppida duo expugnavit, invasit, incendit; solita ubique crudelitate abductæ in captivitatem matres cum pueris, neque ulli ætati parcitum.

Horum oppidorum alteri, a Sancto Josepho nomen fuit : quæ

erat una ex missionibus nostris præcipuis, ubi extructæ ædes sacræ, ubi christianis ritibus gens instituta, ubi fides jam altas radices egerat, Præerat huic Ecclesiæ Pater Antonius Daniel, vir magni animi, magnæ patientiæ, magnarum omnino virtutum; sed eximiæ ante omnia mansuetudinis. Sacrum de more vix dum absolverat post orientem solem, neque adhuc ab æde sacrà discesserant satis frequentes qui convenerant Christiani, quum audito hostili clamore, ad arma est subito trepidatum. Ad

lium stia- )rum nque agno anno t, in 1obis

non uerit vinæ ames ‘ehe-

imo com

licem irum ulos, »Ssit, a est supe= nosaturæ tique s adsolita 1eris,

quæ ædes altas 1, vir ; sed dum sacrà quum

Ad

pugnam alii sese præcipiunt, ad fugam alii magis præcipites : ubique terror, ubique luctus. Antonius quà parte infestum imminere magis hostem sensit, illuc advolat; suosque hortatur fortiter, nec christianis modo christianum robur, sed fidem plerisque inspirat infidelium; tanto animi ardore tum auditus loqui de mortis contemptu, deque gaudiis Paradisi, ut jam beatitate sua frui videretur, Et vero baptismum petiere multi; tanto numero ut cum singulis par esse satis non posset, uti coactus fuerit intincto in aquam sudario suo et circum se effusam plebem per aspersionem baptizare. Neque interea tamen hostilis remittebat furor : tormentario pulvere omnia late circum perstrepebant : multi circa eum prostrati,quos simul vitalis unda baptismi, simul læthalis ictus exciperet : fugam ut suos cepisse videt, ipse in lucra animarum intentus, alienæ salutis non immemor, oblitus suæ, ad ægrotos, ad senes, ad infantes baptizandos, casas penetrat, percurrit, zeloque suo implet. Tandem in ædem sacram se recipit, quo christianorum plerosque spes æternæ gloriæ, quo infernorum ignium metus, catechumenorum multos perpulerat : nunquam vehementius oratum, nusquam visa fidei veræ, ac veræ pænitentiæ argumenta certiora. Istos baptismo recreat, illos peccatorum vinculis exsolvit, omnes divinæ charitatis ardore inflammat. Hiec tum illius fere vox unica : fratres, hodie erimus in Paradiso ; hoc credite, hoc sperate, ut vos Deus æternum amet.

Jam hostis vallum conscenderat, totoque oppido subjectis ignibus ardebant casæ ; monentur victores esse divitem prædanr et facilem, si templum versus properent : illi® senum ac mulierum copiosum gregem, illic puerorum agmina. Accurrunt, ut solent, vocibus inconditis. Adventantem sensere hostem christiani. Capere eos fugam jubet Antonius, quà parte liber adhuc est exitus : ipse ut hostem moretur, et fugienti gregi consulat bonus pastor, obvium se præbet armato militi, ejusque impetum frangit; vir unicus contra hostem; sed nimirum divino plenus robore, fortis ut Leo dum moritur, qui tota vità su mitissimus fuerat ut columba. Vere ut aptare illi possim illud Jeremiæ, dereliquit ut Leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, à facie iræ columbæ, a facie iræ furoris domini. Tandem læthali ictu prostratus emissæ in eum catapultæ densisque confossus sagittis, felicem animam, quam pro ovibus suis posue-

ratbonus Pastor, Deo reddidit, Jesum inclamans. Sævitum barbare in ejus exangue corpus, vix ullus hostium ut fuerit, qui mortuo novum vulnus non adderet; donec incensà demum æde sacrä, medias in flammas injectum nudum cadaver ita est concrematum, ut ne os quidem ullum restaret : nec sane poterat nobiliore rogo comburi.

Dum sic hostes moratur, etiam post mortem fugienti gregi suo salutaris : multi in tutum se recepere : alios victor miles est assecutus, matres præcipue, quas pendentium ab ubere infantium onus retardabat; aut quarum latebras proderet puerilis ætas, sapienter adhuc timere nescia.

Jam quartum decimum annum posuerat in hac Missione Huronensi Antonius, ubique frugifer, vereque natus in salutem istarum gentium : sed nimirum maturus cœælo, primus omnium e societatis nostræ hominibus nobis ereptus est : inopinà quidem morte, sed e tamen non improvisà : sic enim semper vixerat, ut semper paratus esset mori : quamquam et visa sit Divina Bonitas erga ipsum fuisse singularis : nain octiduum integrum Exercitiorum spiritualium societatis absolverat calendis ipsis Julii, in hac domo Sanctæ Mariæ : ipsoque postridie, sine ullà novä ac ne unius quidem diei requie in missionem suam convolarat : Deo nimirum sane vehementius ardebat, quam ullo unquam igne crematum ejus corpus exarserit.

Patrià Deppensis erat, honestis, piisque Parentibus : ingressus fuerat societatem anno 1621, tum viginti et unum annos natus, ad Professionem quatuor votorum fuerat admissus anno 1640 ; finem denique vivendi fecit quarto Julii 1648, Vir sane egregius, vereque dignus filius societatis ; humilis, obediens, conjunctus Deo, invictæ semper patientiæ, infractique in rebus arduis animi : sic adeo ut nobis virtutum omnium exemplum illustre ; christianis barbaris, fidei ac pietatis sensum eximium : omnibus, desiderium sui grave reliquerit, ipsis etiam infidelibus : daturus demum, et quidem speramus, toti huic regioni, Patronum in cœlis potentissimum.

Et vero uni e nostris (homini sanctitatis præcipuæ, et probatissimæ humilitatis; is fuit P. Josephus Maria Chaumonot) semel atque iterum post mortem adesse visus est. At primum quum nostris Patribus in concilium coactis, atque agentibus,

bare )rtuo acrà, tum, rogo

gregi 's est itium ætas,

sione lutem ium e idem erat, ivina grum ipsis e ulli DnvO= ullo

ut solent, de re christiana promovendä; videbatur interesse pater Antonius ; qui nos consilio robore, qui nos omnes divino, quo plenus erat spiritu, recrearet. Patribus conspiciendum obtulit augustiore vultu, et eo sane qui nihil humanum spiraret, verum et ex ore conjici poterat, plus minus triginta. Rogatus Pater quomodo permittat Divina Bonitas servi sui corpus tam indigne post mortem haberi tanquam inhonesto vulnere fædatum, sic flammis consumi, nobis ut hujus nihil restaret, ac ne cinis quidem exiguus ? Magnus, inquit, est Dominus et Laudabilis nimis. Respexit in hæc opp'obria servi sui, atque ut ea Divino modo compensaret, dedit mihi multas animas purgatorii, quæ triumphum iu cœlis meum comitarentur.

Finem ut scribendi faciam, neque epistolæ modum excedam, addam Ptti Vestræ quod primum omnium debuerat scribi; eum nimirum esse statum hujus domus, totiusque adec missionis ; vix ut putem quidquam addi posse ad pietatem, obedientiam, humilitatem, patientiam charitatem nostrorum; atque adeo ad exactam regularum observantiam. Omnium vere est cor unum, anima una, unusque spiritus societatis. Imo, quod magis mirum videri debeat, e tot domesticis hominibus, tam diversæ conditionis, tamque diversi ingenii; servis, pueris, domesticis, militibus ; nullus omnino est qui serio saluti animæ suæ non vacet : plane ut hine exulet vitium, hic virtus imperet, hæc sanctitatis

domus esse videatur. Quod nostrum sane est gaudium, pax in

bello nostra, nostraque summa securitas : quidquid enim de nobis disponat divina Providentia, sive in vitam, sive in mortem, hæc erit consolatio nostra, quod Domini sumus, atque ut sperare licet, æternum erimus. Hoc ita ut fiat, petimus Benedictionem Paternitatis vestræ, et nobis et missioni nostræ : ego præcipue omnium indignissimus, sed tamen.

Revde admodum Ptutis Ve,

Humillimus et obsequentissimus filius Paulus RAGUENEAU.

Ex Domo Sanctæ Mariæ apud Hurones in novä Francià Calendis Martii anni 1649.

Admodum Reverendo in Christo Patri nostro Vincentio Caraffæ Præposito Generali Societatis Jesu Rouax.

D pus

Lerrre pu P. Cu. Garnier !, miss. du Canada,

AU R. P. Pienre BouraArD DE LA COMPAGNIE DE Jésus, A Bouners.

M.R.P., P. CC. Je vous remercie de tout mon cœur de la belle relique que vous m'avez envoyée. J'attends l’occasion dela mettre entre les mains de quelqu'un qui en fasse mieux son proffit que moi. Mais il faut que je vous fasse participant d'une nouvelle de ce pays qui est de grande consolation. C’est qu'il a plu à N.S. de donner la couronne de martyrs à deux de nos Pères, savoir est au P. J. de Brébeuf et au P. Gabriel Lallemant. Ils n’ont pas été fait mourir par un tyran qui persécute l'église, comme faisoyent les anciens tyrans; mais nous les appelons martyrs parce que les ennemis de nos Hurons leur ont fait beaucoup endurer en dérision de notre S* Foy. Ces deux bons Pères estaient dans un bourg des Hurons, où ils avaient une église qu'ils administraient avec beaucoup de zèle et de sainteté. Le 16° de mars de cette année, de grand matin, ils eurent nouvelle assurée que l'armée ennemie venait fondre sur le bourg; ils se résolurent d’imiter J. C. le bon pasteur et de mourir pour leur troupeau. Ils demeurèrent donc {quoiqu'il leur eust esté très aysé de se sauver) pour confesser les chretiens et baptiser les catéchumènes et les infidèles, ce qu'ils continuèrent de faire jusqu'à ce que les ennemis saccageant le bourg, les prirent et les emmenèrent à une lieue de là, où ils leur firent endurer toutes les cruautés qu'ils font endurer à leurs ennemis; mais, ce qui est remarquable, c’est qu'ils leur firent souffrir plusieurs tourments en haine et dérision de notre St Foy. En dérision du baptème, ils les arrosèrent d’eau bouillante, et en dérision de ce

Page 1