‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle [microforme]Chapitre 287 sur 323 · Voir plus haut, pp, 92, 96, 98, 100, 107 et · texte numérisé non relu

Voir plus haut, pp, 92, 96, 98, 100, 107 et

ve ja pa ba ve! fan ten im ami:

ve!

rar soli

usqu afflid barc effat Sup jutor famu modi quib affirn Spiri Dom

Pa mala ut co cias,

vero

10 ne d eus statu.

igere.

amici ostro, eniunt e nos

e pre- Patris brielis ripue= tantes,

simili er, vir cuique Natalis enerat.

edio in e igne æ Virstili an

potius perfidi apostatæ, qui per sylvas invias errabundo Patri, ac profugo, necem sit molitus, ut ejus suppellectili, quantumvis paupere, veste nimirum et calceis, potiretur, pileoque jam lacero.

Sed de his fusius perscribam alibi, Neque vero bello solum afflicti sunt Hurones nostri; sed funesta fame, et contagiosa lue, simul omnes misere pereunt, Effossa passim e sepulchris cada= vera, nec fratribus modo fratres, sed ipsis etiam matribus filii, jam evecti fame, pretiosa nuper pignora, filiisque parentes sui, pabulum non semel dedere : inhumanum quidem, nostrisque barbaris haud insuetum minus quam Europæis, qui suorum carnibus vesci abhorreant, Sed nimirum nihil in cibo d:cernunt dentes famelici; neque eum agnoscunt, in cadavere mortuv, quem parentem, quem filium, quem fratrem nuper vocarent, dum expiraret; imo neque humano, belluinoque stercori pa itum. Felices quibus amara glande et porcorum siliquis uti licuit, innocno cibo, neque vers 1rgrato, cui fames condimentum daret: cuique hoc anno raritas, pretium longe majus fecii, quam autea frumento Indico solitum esset dari.

Hæc publica calamitas, inimica corporibus, animis salutaris fuit : neque enim hactenus laborum nostrorum fructus major extitit, nunquam altius descendit fides in pectora, neque hic usquam christianum nomen fuit illustrius, quam inter ruinas afflictæ gentis. Numeramus hoc posteriore anno, baptizatos barbaros, supra tria millia : verissime ut nobis dictum appareat effatum illud Apostoli, flagellat Deus omnem filium quem recipit. Superstites adhuc sumus in hac missione, Patres tredecim, coadjutores quatuor, domestici perpetui viginti duo, undecim alii famuli non perpetui (quibus solis stipendia solvuntur satis modica); sex milites, quatuor pueri, sexaginta omnino anim ; quibus cœælestia sic sapiunt, ut terrena decipiant : certè enim affirmare possum Paternitati vestræ, neminem unum esse qui in spiritu et veritate Deum non adoret; vere ut hæc dici possit esse Domus Dei, et Porta cœæli.

Paternam erga nos Dei manum experimur; ita enim hæc nos mala cingunt, ut tamen nusquam &ttingant; nihil ut animis, nihil ut corporibus defuerit; non earum quidem rerum, quæ ad delicias, sed quibus natura satis sustentet se parvo contenta. Neque vero nobis solum hîc viximus; sed insuper nobis dedit divina

munificentia, unde possemus christianorum paupertati ac miseriis, misericorditer subvenire, vix ut ullus restet in vivis, qui auxilio nostro non vivat; vix ut ullus sit mortuus, qui non agnoverit plus charitati nostræ debere se, quam ulli omnino mortalium omnium. Sic adeo ut parentes Patriæ publice jam vocemur, et omnimo simus : magnum sane adjumentum ad christianam fidem.

De futuro Dominus providebit, sufficit enim diei malitia sua. Sed tamen duæ res sunt, unde multum timemus huic missioni, ne ruinam trahat. Alterum, ab hostibus [roquæis; alterum a defectu annonæ : neque enim satis apparet, unde huic malo obviam iri possit. Coacti sunt Hurones nostri, superiori anno, non modo suas domos, suaque oppida, sed agros etiam deserere : vexati nimis bello, ac perpetuis afflicti cladibus; fugientem gregem, secuti sumus Pastores; nostrasque etiam sedes, delicias dicam nostras, Sanctæ Mariæ domum reliquimus, excultaque à nobis jugera, quæ spem divitem messis darent : imo, operi manuum nostrarum, nos ipsi ignem subjecimus ; ne hostibus impiis, tectum præberet Domus sancta : atque adeo una die, ac fere momento, absumi vidimus labores nostros, decem propemodum annorum : unde spes erat nobis, potuisse nos colligere, quæ necessaria nobis ad victum forent; adeoque perstare nos potuisse, in his regionibus, sine auxilio Galliæ. Sed Deo aliter visum est : desolata nunc domus, desolatique Penates; alio migrandum fuit, et in terra exilii nostri, novum exilium quærendum.

In conspectu continentis, viginti circiter milliaribus ab hac prima sede Sanctæ Mariæ, Insula est, vastissimo cincta lacu (quod mare melius vocetur) : illic stetere Hurones profugi, pars saltem maxima; illic etiam standum nobis fuit : illic struendæ novæ sedes, ubi nuper ferarum tecta fuerant; illic exscindendæ silvæ, nunquam ab orbe condito securim passæ; illic demum exstruenda præsidia, bellicus labor, non nobis solum, sed etiam barbaris. Iæ fuerunt artes nostræ, hic conatus noster continuus; non æstate modo, sed tota hyeme; ut jam satis tuti nobis videamur, ab hac parte; atque excipiendo communi hosti haud imparati : neque enim ligneo tantum vallo cincti sumus, ut moris hactenus fuerat; sed lapide, spissoque muro, quam difficili ad ascensum, tam facili ad defensionem; quique inimicum ignem non metuat, non arietem, tormentave ulla bellica quibus uti possint Iroquæi.

eriis, uxilio overit talium iur, et fidem.

a sua.

ssioni, rum à >bviam 1 modo vexati regem, , dicam à nobis nanuum ,tectum omento, norum :

cessaria ,in his t : desoait, et in

s ab hac cta lacu gi, pars struendæ indendæ demum sed etiam ontinuus ; nobis viosti haud ut moris ifficili ad gnem non ati possint

Sed operosior longe restat labor, evellendis arboribus, tellurique ad cultum agroruin parandæ, unde arcendæ fami, partim frumenta, partim radices, atque herbæ sufficiant; Tali enim cibo hic vescimur ; nullo utimur potu, nisi aquæ frigidæ : vix ullo vestitu, nisi ferarum pellibus, quas natura sine arte præbet. Gallinas decem, par unum porcorum reservavimus, boves duos, totidemque vaccas quantum scilicet servandæ prolis sit satis; annonæ frumenti Indici, in annum unum absumpta reliqua, ut charitati christianæ non deessemus : servatum tamen exiguum illud, quod dixi; quia charitas non agit perperam; nec debuit tam esse prodiga, curandis utique corporibus, nihil ut nobis reliqui faceret, quo possemus nos utcumque sustentare, qui fidei excolendæ, salutique animarum procurandæ incumbamus. Ut tamen omnia desint, Deo adjuvante, nusquam deerunt animi, nusquam spes deerit, nusquam patientia : charitas enim omnia potest, omnia sustinet. Hoc polliceri sancte possim, de omnibus quotquot hic degunt, Patribus. Paratum habent pectus ad omnia : non cruces, non pericula, non cruciatus ullos exhorrent, quorum in conspectu vivunt, in quibus mori, habent in votis, eo feliciorem æstimantes missionis hujus statum, suæque vocationis dignitatem, quo propius positam ante oculos jam vident, crucem quisque suam, seque omnino in cruce positos; unde eos eripere, nullus mortalium possit; unde eosdem detrahere, sola jubentis Dei voluntas queat, qui per obedientiæ vocem eis loquatur. Amet nos, vestra Paternitas, filios suos et benedicat nobis, in cœlestibus, in christo; quia filii Crucis sumus, utinam in e moriamur. Hæc summa est votorum nostrorum, hæc spes nostra, hoc nostrum gaudium quod nemo tollet a nobis.

Rd admodum Pttis Ve Humillimus et obsequentissimus filius Paulus RAGUENEAU.

Ex Domo Sanctæ Mariæ in | Insula Sancti Josephi apud Hurones In Novà Francià 13° Martii 1650

Admodum Reverendo in Christo Patri nostro Vincentio Caraffæ Præposito Generali Societatis Jesu, Romam.

Page 1