VI
ErisrozaA Parnis P, RAGuExEAU ap R, P,. GENERALEM V. CanarraA
13 mars 1650,
Noster admodum Reverende in Christo Pater, Pax Christi.
Superiore anno nihil literarum accepimus ex Europa; imo ne Quebeco quidem responsum ad nos ullum est allatum, ad eas literas, quas scripseram, fusas satis, de rerum nostrarum statu. Ut ante cæperat, ita nunc etiam pergit manus Domini nos tangere. Nec querimur tamen, nec dicimus miseremini mei, saltem vos amici met; quia potius l&tamur, et gaudemus semper, quia et nostro, omnium quotquot hic sumus, et ecclesiæ nostræ bono, eveniunt mala, quibus permittit Deus nos probari, et quibus sane nos coronet potius, quam afiligat.
Intellexit Paternitas vestra, posterioribus meis literis de pretiosà morte, aut potius martyrio Patrum' nostrorum; Patris Antonii Daniel, Patris Joannis de Brebeuf, et Patris Gabrielis Lallement; quos barbari Iroquæi, Ecclesiæ huic nascenti eripuerant crudeliter, cum grege christiano pastorem etiam mactantes, unumquemque omnibus suis invigilantem.
Sub finem exeuntis ejusdem anni 1649, duo alii Patres simili morte perfuncti sunt, in statione sua : Pater Carolus Garnier, vir apostolicus, vereque natus in salutem istarum gentium, cuique nihil omnino deerat ad perfectam sanctitatem; et Pater Natalis Chabanel ejus socius, qui ex Provincia Tolosana ad nos venerat. Alter die septima Decembris occisus est, hostili manu, medio in oppido; quod victores [roquæi irruptione facta, ferro atque igne vastarunt. Alter, postridie solum extinctus est, Immaculatæ Virginis Conceptioni sacro : incertum qua manu; an hostili an