TI
tia, honestate morum, spiritualium providentia et temporalium circumspectione aliisque multiplicum virtutum donis fide digna testimonia perhibentur, direximus oculos nostræ mentis. Quibus omnibus debita meditatione perspectis, Te à quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis. sententiis, censuris et pœnis à jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus extiteris, ad officium prædictum dumtaxat consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes juxta decretum nostrum in Sacra Congregatione de Propaganda Fide factum Ecclesiæ Petrensi prædictæ de persona tua nobis et eisdem fratribus ob tuorum existentiam meritorum accepta de fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate providemus, Teque illi in Episcopum præficimus et pastorem curam regimen et administrationem ipsius Ecclesiæ Tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in Illo qui dat gratias et largitur præmia confidentes quod dirigente Domino actus tuos prædicta Ecclesia sub tuo felici gubernio regetur utiliter et prospere dirigetur ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Jugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione suscipiens curam et administrationem prædictas sic exercere stu= dens sollicite, fideliter et prudenter quod Ecclesia ipsa guber natori provido et fructuoso administratori gaudeat fuisse commissam. Tuque præter æternæ retributionis præmium nostram et dictæ Sedis benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Nos enim ad ea quæ in tuæ commoditatis augmentum cedere valeant favorabiliter intendentes tuis in hac parte supplicationibus inclinati Tibi ut a quocumque quem malueris catholico antistite gratiam et communionem prædictæ Sedis habente, accitis et in hoc Tibi assistentibus duobus vel tribus aliis catholicis episcopis similiter gratiam et communionem habentibus, munus consecrationis recipere libere valeas ac eidem antistiti ut recepto prius a Te nostro et Romanæ Ecclesiæ nomine fidelitatis debitæ solito juramento juxta formam quam sub bulla nostra mittimus introclusam.
Munus præfatum auctoritate nostra tibi impendere licite posse facultatem concedimus per præsentes. Volumus autem et prædicta auctoritate statuimus atque decernimus quod nisi recepto à Te per ipsum Antistitem juramento prædicto idem Antistes
munus ipsum Tibi impendere et Tu illud suscipere præsumpseritis idem Antistes a pontificalis officii exercitio et tam ipse quam Tu ab administratione tam spiritualium quam temporalium Ecclesiarum vestrarum suspensi sitis ex ipso. Præterea et volumus quod formam juramenti hujusmodi a Te tunc præstiti Nobis de verbo ad verbum per tuas patentes litteras tuo sigillo munitas per proprium nuncium quanto citius destinare procures, quodque et per hoc Venerabili Fratri Nostro Archiepiscopo Hierapolen. cui ecclesia ipsa Petrensis Metropoliticæ jure subesse dignoscitur nullum in posterum præjudicium generetur. Et insurper Tibi ut officium Vicarii Apostolici in regno Canadæ in America septentrionali ad quod Te destinavimus exercere possis, quodque ad dictam ecclesiam Petrensem quamdiu ‘ab infidelibus detinebitur accedere et apud eam personaliter residereminimetenearisconstitutionibus et ordinationibus Apostolicis dictæque Ecclesiæ Petrensis et juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus cœterisque contrariis nequaquam obstantibus auctoritate et tenore præmissis de spiritali gratia indulgemus.
Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis dominicæ millesimo sexcentesimo quinquagesimo octavo Tertio nonas junii, Pontificatus nostri anno quarto.
(Sign.) J. Card. Prodat. M. St de Nobilibus visa de curia P. Ciampinus
(sur le revers) J. B. Laborne ; (sur le dos) Sta M. Secretaria Brevium.
(adresse) Pro Illustrissimo Domino Francisco à Laval de Montigny.
Bulla provisionis Ecclesiæ Petren.
De Martin. Delaborne.
Concordat cum Originali. In fidem etc.
Quebeci die 27 Novembris 1894.
B. Ph. Garneau p'" Secrius
Archid. Quebecen.
rior arde sanc pien expe has | miss ex s0 honc potes
umMp-
ipse alium ‘ea et “æstiti sigillo cures, scopo : jure retur.
anadæ ercere liu ‘ab r resi= tolicis postolinibns tenore
carna= octavo