‹ Les marquilliers laïcs de Notre-Dame de ParisChapitre 201 sur 226 · I. Ms, Avons en couvent et promettons · texte numérisé non relu

I. Ms, Avons en couvent et promettons

de presenti habeant unde possent emere et etiam acquirere decem lib. par. redditus annualis pro meliori substentatione et reddituum suorum augmentatione, quatinus dictas decem lib. redditus annalis dum eas acquisierint admortizare sibi dignemur. Nos ob reverentiam gloriose Virginis Marie ecclesie, cujus sunt servitores, eisdem matriculariis, de nostra speciali gracia, auctoritate regia, et ex plenitudine nostre régie potestatis concessimus ac etiam concedimus per présentes ut cum de prefatis suis bonis dictas decem lib. par. redditus annualis acquisierint, eas ipsi successoresque sui matricularii ecclesie ejusdem perpetuo valeant possidere, absque tamen feodo et justicia, et quod ipsi successoresve sui predicti cogi possint dictum redditum vendere, alienare vel alias extra manus suas ponere quomodolibet in futurum, aut nobis seu successoribus nostris aliqualem propter hoc prestare financiam; quam quidem financiam ex ampliori gratia sibi remittimus et quitamus per présentes, quibus, ut perpetuo stabilitatis robur obtineant, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. In aliis nostro et in omnibus quolibet alieno jure salvo. Datum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto mense junii.

14 octobre i36o.

Lettres de provision de l'office de marguillier laïc octroyées par l'évêque de Paris à Jean de Saint-Pourçain.

Arch. nat,, LLio6a, p. 290'.

Johannes, Dei gracia episcopus Parisiensis, dilecto capicerio nostro Parisiensi, salutem in Domino. Matriculariam laycalem ecclesie nostre vacantem per mortem deffuncti Johannis de Remis, ultimi matricularii ejusdem, ad nos pleno jure spectantem, dilecto familiari nostro Johanni dicto Saint Poursain, layco, contulimus et conferimus, intuitu pietatis, cum omnibus juribus et pertinenciis suis universis, ipsumque investivimus et per présentes investimus de eadem, recepto per nos ab ipso solito juramento. Unde vobis mandamus quatenus ipsum Johannem in corporalem possessionem ipsius matricularie inducatis seu induci faciatis, adhibitis solemnitatibus in talibus consuetis, nostroque et cujuslibet alterius jure salvo.

Datum Parisius, sub sigillo nostro, xini die mensis octobris, anno Domini millesimo GGCo sexagesimo.

I. Les lettres de l'évêque sont insérées dans la délibération capitulaire portant réception du nouveau marguillier.

16 février i362 (n. st.).

Jeati le Bon accorde aux marguilliers laïcs de Notre-Dame la faculté d'introduire des actions en requête de nouveauté jusqu'à Pâques prochain contre les actes et exploits faits au préjudice de leur domaine durant les guerres et au sujet desquels^ par suite desdites guerres, ils n'ont pu se pourvoir dans les délais réguliers.

Copie du xvr siècle. Bibl. nat., nouv. acq. fr. 21246, fol. 38.

Johannes, Dei gratia Francorum rex, dilectis et fidelibus gentibus parlamentum nostrum Parisius tenentibus, preposito Parisiensi ceterisque justiciariis regni nostri aut eorum locum tenentibus salutem. Significaverunt nobis matricularii laici ecclesie Parisiensis quod cum certis terris et locis in quibus ipsi census, redditus, proventus, jura et alias redibentias habere dignoscuntur facta fuerunt plura gravamina et expleta justicie et alia contra ipsos matricularios et eorum possessiones et jura indebite in eorumque prejudicium per nonnullas personas a tempore belli inter nos et Anglicos ante Pictavis habiti citra, que quidem gravamina et expleta propter guerras in regno nostro hue usque existentes aliaque impedimenta légitima prosequi commode nec secure potuerunt vel ausi fuerunt per viam novitatis vel alias infra tempus debitum, sicut dicunt, propter quod possent sue possessiones et bona quam plurimum deperire, supplicantes per nos sibi super hoc de gratioso remedio provideri. Que circa jura ecclesiarum regni nostri propter facto guerrarum taliter deperire nolentes, nec talia gravamina et expleta, ipsarum guerrarum occasione, contra dictos matricularios et in eorum prejudicium valere seu faciendum prodesse, quin imo ad statum pristinum reduci volentes, prefatis matriculariis concessimus et tenore presentium, auctoritate nostra, de gratia, concedimus specialiter ut ipsi matricularii predicta gravamina et expleta, que prosequi infra tempus debitum, guerris obstantibus^, minime potuerunt vel ausi fuerunt ut prefertur, prosequi valeant per querimoniam novitatis et alias infra Pascha proximo venturam a data presentium computandum, sicut tempore impedimenti predicti fecisse potuissent^... lapsu temporis nonobstante, a quo dictos matricularios de dicta speciali gracia et auctoritate nostra, tenore presentium, relevamus. Vobis et vestrum cuilibet mandamus quatinus dictos matricularios

1. Le ms. porte « guerrarum obstan. », il faut évidemment entendre « guerra obstante », ou « guerris obstantibus ».

Page 1