JUIN I
Le chapitre de Saint-Barthélémy accense perpétuellement à Thierry de Walcourt ses biens de Cliatclincau.
Xos magister Svmon de Andana, canonicus et quondam decanus, et Robertus de Leodio, procurator ecclesie Sancti Bartholomei leodiensis, in presentia testium juratorum et in verbo saeerdotis, et nos Walterus Bertalz, eques de Marlines, et Johannes de Lardier, cives, et scabini de Leodio, salutem. Notum sit omnibus has litteras visuris et audituris, quod in fide boni viri et sub juramento nostro, et nomine totius capituli Sancti Bartholomei leodiensis, sicut constat per nostram commissionem, posuimus et dedimus in censam perpetuam nobili domino Theodorico de Walcourt (*), equiti et marescalloHanonie, Stradiot vulgariter nominato, et heredibus suis, omnia et singula bona que dictum capitulum Sancti Bartholomei leodiensis habet et habere débet in Chastellineau et in loco dictd Flicce, et in })ertinentiis dictorum locorum et in justicia, quia habemus maiorem et septem scabinos qui judicant de masuris et terris, et non tamen generaliter. Et sunt in numbro tam in terris arabilibus, trieriis (*), joncis, pascuis, pratis, nemoribus et sepibus (s) ducenta sexaginta
(•) Sur les de Walcourt, seigneurs de Farciennes, v. Kaisix, Annales historiques de la commune de Farciennes (Tamines, 1889), t. I. p. 38.
(-) Trieria, des trieux, terres en friche, opposées aux terres cultivées. SlGART, Dictionnaire du wallon de Mous, vJ Trie; Grandgagnage et Schelek, Dictionnaire étymologique de la langue wallonne, v° Tri.
(■'■) Sepes, haies, dans le sens de parties enc'oses d'une forêt. Dr CaXGE, Glossarium, v° ffaga, p. 156. co!. 3.
bonaria vel circiter, et maior pars inculta et non lobarata, in qua siimma comprehensum est nemus de Flicce cum suis apendiciis, in quo quidem nemore ante septeni annos post abscessionem non possunt bestie pascuare, tamen supra (') dictum nemus tenente prefato nemori de Flicco habemus risca (2) et malas terras stériles cum aliqua parte nemoris et sepium, ubi possunt bestie pascuare post quatuor annos, nisi dominus loci fecerit ea ad culturam redigere, et in omnibus aliis modis ex quibus commodum et utilitas poterit cis provenire, ponendo eos in hereditagium, mediante solutione septuaginta septem modiorum spclte, ad modium leodiense sicut solebant reddere ex dictis locis et terris ante prefatam arrendam, et centum et quinque solidorum alborum,salvo quod si plus poterit illi tradi plus etiam reddet, sin autem minus(3), reddendobladum singulis annis Leodii in granariis eorum ad unum solum denarium prope melius et secundum legalem censam, videlicet medietatem in festo Sancti Andrée et aliam modietatem in Candelariam sequentem ; et summam pecuniarum prédit tarum medietatem in festo Omnium Sanctorum et alteram ad quindenam post Pascha; et ad predicta solvere tenebitur dictus marescallus, et heredes sui, pro dictis bonis in quibuscumque locis supradictis, excepto de nemore; in quoquidem nemore de Flicce vocato, quod est de pertinentiis prefatis, et quod illi damus nomine dicti capituli ad censam perpetuam, sicut superius est declaratum, cum conditione quod de dictis nemoribus eis datis et consignais juxta leges juraque curie loci tenebuntur de quolibet bonario quolibet anno sex solidos alborum expensis suis in claustris Sancti Bartholomei leodiensis, mediatim in festo ( )nmium Sanctorum et in quindena post Pascha sequente; tamen ad sui requisitionem pro sepibus et nemoribus contiguis ad longum (4) trieriis et malis terris nostris sicut
(') Supra, veut dire ici : outre.
('-') Risca, ager in quitus et pascuus, vulgo Ries. Du Cangej Gtossarium, v" Riscus, 3.
! Suppléez une seconde fois le mot minus. (') Ad longum, le lonç de.
supra non solvet hoc. Et pro premissis adimplendis et observandis, supradictus dominus Theodoricus 'de Walcourt eques et marescallus Hanonie promisit in contrepanum (]) et securitatem dare viginti libras terre alborum redditus annui (2) quem débet acquirere infra duos annos de suis propriis denariis infra Mosam ad undecim miliarios seu leucas ab Leodio aut proximioris si reperirentur emende. Et pro reditionem acquirendo, tenetur dictus marescallus deponere pecunias apud abbatiam Vallis Sancti Lamberti, videlicet centum vigiti marcas leodienses hinc ad duos annos proximos et infra festum Omnium Sanctorum proximum, quod si non adimpleri fecerit, poterit dicta ecclesia Sancti Bartholomei redire ad omnia supradicta bona et terram. Et si contingeret a casu quod hujusmodi redditus non acquireretur infra duos annos post depositionem pecuniarum apud monasterium Vallis Sancti Lamberti, dictus miles marescallus, seu heredes sui, poterunt deducere annuatim viginti libras de sua redibentia, et dicte pecunie deponentur pênes ecclesiam, pro emendis et acquirendis redditibus, ut supra dictum fuit. Et si dictus miles, aut sui heredes prefati, essent in mora solvendi per annum integrum aut ultra aut alio modo forfacerent hujusmodi censam seu redditum, dictum capitulum poterit retinhere ad suas manus omnia dicta bona intègre, sine aliqua contradictione et lucrabuntur pure, sine aliqua reclamatione, dictas viginti libras redditus annui acquisitas de pecuniis dicti domini marescalli in contrapanum et securitatem positas pro prefatis bonis. Et dictas conventiones et conditiones recognovimus hinc inde coram
(]) Contrepauum, forme latinisée de cou trépan, dont l'équivalent habituel, en bas-latin, était contravadium, que le Glossaire de Du Cange [hoc vtrbo) définit : Fundus terrre qui in cautionem debiti census ant reditus annui ex aliis fundis assignatur.
( '-) La terre engagée pour sûreté de la redevance et que le débiteur s'engage à acquérir non loin de Liège, afin que la saisie par le chapitre soit plus aisée, cette terre n'est pas déterminée ici par son étendue, mais par son revenu annuel; elle doit valoir 20 livres d'argent de rente. Cf. Du Cange, Glossarium, v° Libra 3, p. 96-97.
magno officiali sedis leodiensis, promittendo etiam medie juramento legaliter observare cum pacto quod officialis possit cogère partes non observantes, potestate absoluta sine lite et figura judicii ad premissorum observationem ; it;i tamen quod dictus dominus marescallus et sui heredes tenebuntur quolibet decennio, coram dicto officiali hujusmodi arrendam et conditiones premissas recognoscere, ac etiam coram justicia a qua hujusmodi bona dépendent et moventur ad requisitionem dicti capituli Sancti Bartholomei. Et casu quo hanc recognitionem ad requisitionem dicti capituli facere recusarent prout supra dictum est, cadent ab hujusmodi arrenda bonorum Sancti Bartholomei et de Flicce, ita quod ea privati existent, et poterit capitulum dicta bona ad se retrahere sine controversia aliqua, et lucrabuntur contrapanum seu securitatem viginti librarum sicut supra narratum fuit. Acta fuerunt hec Leodii, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, in vigilia Sancti Johannis Baptiste. Et pro premissorum firmitate et stabilitate, dictus dominus decanus sigillum suum apposuit nomine dicti capituli Sancti Bartholomei leodiensis. Et nos rogavimus religiosum fratrem Johannem, priorem d'Œgnies, qui ob nostri sigilli carentiam suum sigillum similiter apposuit. Et nos frater johannes prior prefatus dicte recognitioni et arrende fuimus présentes, ad requisitionem dicti domini Theodorici de Walcourt et de Rochefort, et sui filii Godefridi de Durbis (*), et sigillum nostrum apposuimus. Similiter nos Walterus Bertalz miles de Marlines apposuimus sigillum nostrum, ad requisitionem ambarum predictarum partium.
Archives de l'État de Mons. Section des archives ecclésiastiques. X" 13 des chartes de l'abbaye de Soleilmont.
1'1) Durbuy, canton de l'arrondissement de Marche.
25 SEPTEMBRE I2Ôg.
L'écolâtre de Maestricht déclare que les habitants de Châtelineaii n'ont pas dans le bois de Flichée les droits auxquels ils prétendaient.
SENTF.NTIA LATA CONTRA MANsIONARIOS SIVE 1PSAM COMMUNITATEM VILLE DE CHESTELINIAL.
In nomine Domini, amen. Universis présentes litteras inspecturis magister Winricus, scolasticus ecclesie béate Marie Trajectensis, Leodiensis dyocesis, judex unicus a domino papa delegatus, eternam in Domino salutem. Universitati vestre notum esse volumus quod cum ecclesia beati Bartholomei in Leodio, homines communitatis ville de Chastelineal coram nobis traxisset in causam, Robertus de Leodio dictus Robette clericus, pro jamdicta ecclesia comparens et receptus in judici* procurator, petitionem contra dictos homines ediditinhunc modum : Dicit Robertus procurator ecclesie Sancti Bartholomei Leodiensis, nomine procuratorio,contrahomines communitatis ville de Chestelineal sive ipsum commune, quod cum ipsa ecclesia in territorio de Chestelineal, sive de Firecces, habeat et possideat tamquam suum liberum allodium, silvam ceduam, que appelatur silva de Firecces, continentem ducenta bonuaria, vel circiter, iidem homines, sive commune, silvam dictam manu armata ingredientes, ipsam inciderunt et asportaverunt violenter, possessionem quoque dicte ecclesie perturbantes, ipsam magna parte lignoruin in eadem silva consistentium spoliarunt, et per hoc in valorc quadraginta marcharum Leodiensium, ecclesiam dampnificaverunt eandem in injuriam et lcsionem non
modicam ecclesie sepedicte. Cum tamen nullum jus haberent talia faciendi, quare petit dictus procurator, nomine procuratorio, pro ipsa ecclesia, domine judex, quatinus cum de premissis, vel corum aliquibus, que ad eorum intentionem fundandam sufficiant vobis légitime constiterit, supradictos homines sive commune, per vestram sententiam diffinitivam condempnetis ad hoc ut eidem ecclesie, vel dicto procuratori nomine ipsius restituere debeant et restituant ligna predicta, vel valorem corum pretexafcum,et de centum marchis monete Leodiensis pro dampnis suis, et interesse, eidem satisfaciant, salva in hoc vestra taxatione si fuerit necesse, pronuncietis quoque ipsos in eadem silva de cetero perpetrandi nullum jus habere, et a similibus debere cessare. Hec dicit et petit, et cetera. Lite igitur per magistrum Radulphum de Marbasio clericum, procuratorem seu sindicum pro dicta communitate in judicio receptum sollempniter contestata, prestito a partibus calumpnie sacramento('),factis positionibus et respontionibus, testibus ex parte ipsius ecclesie productis, juratis et examinatis diligenter in forma ecclesie, eorum depositionibus inscriptis redactis et duplicatis, tandem data copia adverse parti, dicendi in testes et dicta, quibusdam frivolis exceptionibus et allegationibus ex parte dicte comminutatis post predictam publicationem propositis; de jurisperitorum consilio per interlocutoriam repulsis, processo ulterius in causa secundum juris ordinem, et tandem concluso in ipsa ex parte ecclesie memorate, cum jamdicti homines aut corum procurator quamvis légitime vocati et expectati sufficienter, presentiam sui lacère non curarent, diem postmodum assignavimus primo et iterum, tandemque ad crastinum octavarum beati Lamberti coram nobis apud Trajectum, ad audiendum sententiam diffinitivam in eadem causa. Et cum predicti homines sive eorum procurator ad omnes predictorum dierum assigrçationes légitime citari, et cum tali cominatione quod si\o veni- Cl De Cange, Glossarium, v°. Calumnia t p. 36, col. 2 : Calumniam iurare, actionem leeitimam esse sacramento asserere.
rent sive non; Nos nichilominus ad dictam sententiam procederemus, nullatenus quamvis sufficienter expectati comparere curassent, parte ipsius ecclesie diligenter et sufficienter comparente,ac petente cum instancia quodnos ad prolationem sentencie procederemus, visis et intellictis, ac diligenter examinatis ipsius cause meritis, communicato jurisperitorum consilio, hominum jamdicte communitatis absentia, divina presentia repleta, secundum ea que vidimus, audivimus et intelleximus in ipsius cause processu; suprascriptum magistrum Radulphum procuratorem sive sindicum hominum jamdicte communitatis, nomine procuratorio, ipsos quoque homines in hoc per sententiam condempnamus diffinitivam ut Roberto, predicte ecclesie procuratori, nomine procuratorio, vel ipse ecclesie, ligna in silva predicta per eos violenter incisa et asportata si extant; alioquin viginti marchas Leodienses, pro estimatione et valore ipsorum; item, quadraginta marchas pro dampnis et interesse ipsius ecclesie restituant et persolvant. Prununtiamus insuper per eandem sententiam diffinitivam predictam ville de Chestelineal communitatem, aut homines ipsius, secundum ea que acta sunt coram nobis, nullum jus habere incidendi, asportandi aut recipiendi aliqua ligna in silva suprascripta, perpetuum super hoc eis silentium imponentes. Condempnamus etiam ipsos in expensis in lite factis a nobis taxandis, et ex parte memorate ecclesie jurandis. Huic prolationi sententie presentis interfuerunt Henricus antiqus, decanus, Theodricus, sacerdotes, Henricus, cantor, Hermannus Clenco, dyaconi, Gossuinus de Hanhgehem, Henricus de Molendino, Godefridus de Wibre, subdyaconi, Henericus de Kemerbergh et Gerardus de Juperella, canonici ecclesie sancte Marie Trajectensis, ubi late fuerunt sententie, feria quarta, hora vesperarum, post octavas beati Lamberti, in claustro dicte ecclesie ante capitulum. Actum et datum eadem feria quarta, anno Domini M° CC° lx° nono.
Archives de l'État de Mous. Section des archives ecclésiastiques. X° tS des chartes de l'abbaye de Soleilmont.