LETTRES DU PAPE GREGOIRE VII AUX MOINES DU MONT-CASSIN
Gregorius Episcopus servus servorum Dei Dilectis in Christo filiis sancti Benedicti monachis salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus, quod sine gravissimo dolore dicere non possumus quosdam homines a Jordano principe sugestione diaboli missos secretarium vestrum intrasse, et quædam commissa vobis, inaudita temeritate, detulisse. In quo facto nimiæ negligentiæ, et acriter ulciscendæ timiditatis vos et abbatem vestrum arguere possumus, et gravius adversus vos commoveri deberemus, nisi ea, qua vos semper cCaritate dileximus, detineremur. Siquidem tolerabilius nobis videretur villas et castella sancti Benedicti in prædam et direptionem dari, quam ut sanctus locus et per totam, ut credimus, christianitatem famosus et venerabilis tanto ignominiæ pericul subjacere. Quapropter hujus temeritatis noxam inultam esse non ferentes, præsertim cum locum vestrum violatum esse, et exemplo hujus facinoris, deteriora posse vobis contingere, perpendamus, admonemus ut divinum officium in ecclesia beati Benedicti non faciatis, sed altaria omnia, quæ intersunt detegentes, quantum sit hujusmodi violationis periculum quoque cognoscere faciatis. Si enim in ecclesia sancti Petri humano sanguine respersa divinum officium non sine diligenti reconciliatione celebratur, multo magis istud, quod in ecclesia beati Benedicti perniciosius est competenti indiget expiatione. Vos itaque omnipotentem Dominum instanter deprecamini, ut tristitiæ mentis nostræ dignetur super hac re nobis conselationèm impendere, et ad reparandam in omne vestram dignitatem modis quibus decet, nos instruere,
Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili Congregationi Casinensis cœnobii salutem, et apostolicam benedictionem. Nuper, diléctissimi fratres, nos violentia sacrilegni huic reverendissimo loco illato compulsi, vestræ ecclesiæ officrum ob tantum facmus irrogatum interdiximus. Verum quia Ascensionis Domini solemnitas toto venerabilis orbi nunc imminet, nolentes jam propter alicujus scelus in tanto festo tam religiosum locum officio pietatis carere, decrevimus, et vos et eumdem locum ab interdicto absolvere, Quapropter apostolica mansuetudine ducti, reddimus et ecclesiæ minislerium cultumque religiosis, et devotiont vestræ Jicentiam celebrandi. Volumus etiam atque rogamus caritatem vestram, ut nostri memores, pro nobis preces fundatis ad Dominum, pro statu quoque Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Rectori verum quotidie supplicetis, nec non tam pro inimicis, quam etiam pro amicis dilectionis affectu omnipotentem Dominum deprecari sedulo memineritis, et studetis, nec non et pro illo, qui tam sanctissimum locum toto mundo famoso violavit preces effundite, ut Deus det illi cor pœnitens, et sic eum ad se convertat, ut in hac vita et futura mereatur gratiam Dei obtinere. |
HENRI VI AU PAPE CÉLESTIN I, POUR LE PRIER DE RÉVOQUER + L'EXCOMMUNICATION QU'IL À LANCÉE SUR L'ABBAYE DU MONT- CASSIN (1192).
Reverendo in Christo patri Celestino sacrosanctæ romanæ Sedis summio Pontifici H. Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus salutem et sincerum filialis dilectionis affectum. Inter va
riarum rerum eventus varios cum multa frequentius nostris auribus insonare soleant, nune tandem res quædam inopinata et cui vix fidem adhibere possumus, ad majestatis nostræ prolata est audientiam. Audivimus enim quod monasterium sancti Benedicti de monte Cassino occasione nostri sub interdicto posueritis et in monachos ejusdem monasteri sententiam tuleritis excommunicationis. Super quo nostræ serenitali tanto vehementior occurrit admiratio quanto specialius ecclesia Cassinensis ex privilegiis antecessorum nostrorum tam regum quam imperatorum quæ in ibi præ manibus habentur, nobis pertinere dinoscitur et imperio, et quanto uberiori bonæ pacis et amicabilis concordiæ firmitudine magnificentiam imperialem a vestra sanctitate nuperrima in coronatione nostra sperabamus recessisse; precipue cum et tunc prompti fuerimus et nunc parati sumus ad exequendum ea quæ vestræ complacere debeant paternitati. Ut itaque hæc quæ circa hoc ipsum factum minus cireunspecto ut nobis videtur consilio acta sunt, in eo severitatis rigore diutius non perdurent, dilectum principem nostrum Bertrannum Metensem episcopum, virum prudentem ac discretum, et fidelem nostrum Henricum nobilem virum advocatum de Huneburch ad vestram dirigimus præsenfiam, rogantes attentius quatinus eorum commomitione ex parte nostra super hoc benigne admissa, latam sententiam in prememoratum monasterium et monachos nostræ serenitatis intuitu revocetis. Ceterum eisdem fidelibus nostris præsentium latoribus super his quæ ex parte nostra imdustriæ vestræ intimaverint, fidem adhibeatis indubitatam.
Datum apud Hagnowe, Il kalendas Marti.
NOMS DES DOMAINES DU MONT-CASSIN INSCRITS SUR LES PORTES EN BRONZE DE LA BASILIQUE CONSTRUITE PAR L'APBBÉ DIDIER EN 1066 ‘.