LA LEGENDE DE TOKKO
Tokko quidam, miles Heraldi, propter suam probitatem multos emulos habebat. Hic^ semel coram sociis dixit in convivio, se habere tantam periciam sagittandi, ut pomum quatumcumque parvum suppositum baculo in débita distancia primo jactu spiculi feriret.
Quod dictum per emulos ad aures régis pervenit. Qui, mérita militis non cogitans, maligne imperavit ut filius ejusdem Tokkonis loco baculi pomum super caput haberet. Quod si pater primo jactu non tangeret, proprium caput in penam jactanciae amittere deberet. Tarn injuste patrem cum filio mortis periculo submittebat.
Igitur Tokko, injusto imperio constrictus, filium suum juvenculum adductum hortabatur ut, equis auribus ac immoto capite, sonitum perciperet jaculi venientis ; ac, ut minus timeret, faciem ejus avertit. Ëxtractis autem tribus sagittis de pharetra, cum prima pomum super caput positum excussit.
Querente rege cur très sagittas exposuisset, cum nisi semel sagiltarc deberet? « Ut te, inquit, injuste precipientem aliis interficerem, si in jactu prime errare contigisset. » (Quo tam libero dicto, et sibi fortitudinis titulum deberi docuit, et régis imperium pena dignum ostendit.) [Cette dernière phrase appartient au texte de Saxo Grammaticus.]
370 SKCONDE PARTIE.