‹ Les origines du chant romain; l'Antiphonaire grégorienChapitre 53 sur 65 · LETTRE ET DÉCRET DE SAINT GRÉGOIRE · texte numérisé non relu

LETTRE ET DÉCRET DE SAINT GRÉGOIRE

LETTRE DE SAINT GRÉGOIRE LE GRAND A l'ÉVÉQUE JEAN DE SYRACUSE.

On donne ici en entier cette lettre célèbre, dont il n"a été fait qu'un extrait page 1 02.

« Veniens quidam de Sicilia mihi dixit, quod aliqui amici eius, vel Graeci vel Latini, nescio, quasi sub zelo sanctae Romanae Ecclesiae de meis dispositionibus murmurarent, dicentes : Quoniam Ecclesiam Constantinopolitanam disponitcomprimere, qui eius consuetudines per omnia sequitur. Qui cum dicerem : Quas consuetudines sequimur ? respondit : Quia alléluia dici ad missas extra Pentecostes tempora fecistis ; quia subdiaconos spoliatos procedere; quia Kyrie eleison dici ; quia Orationem Dominicam mox post canonem dici statuistis.

Cui ego respondi : Quia in nullo eorum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam ut alléluia hic diceretur, de Hierosolymorum Ecclesia, ex beati Hieronymi traditione, tempore beataememoriae DamasiPapae, traditur tractum; etideo magis in hac Sede illam consuetudinem amputavimus, quae a Graecisfuerat tradita. Subdiaconos autem ut spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit ; sed quia placuit cuidam nostro Pontifiici, nescio cui, qui eos vestitos procedere praecepit. Nam vestrae Ecclesiae numquid traditionem a Graecis acceperunt ? Unde habcin ergo hodie, ut subdiaconi lineis in tunicis procédant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt ? Kyrie eleison autem nos neque diximus neque dicimus, sicut a Graecis dicitur : quia in Graecis simul omnes dicunt ; apud nos autem a clericis dicitur, et a populo respondetur ; et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur. In quotidianis autem missis alia quae dici soient tacemus. tantummodo Kyrie eleison et Christe eleison dicimus, ut in his deprecationis uocibus paulo diutius occupemur. Orationem uero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quiamos apostolorum fuit ut ad ipsamsolummodo orationem oblationis hostiam consecrarent (i) : et ualde mihi inconueniens uisum est, ut precem quam scholasticus composuerat, super oblationem diceremus, etipsam traditionem quam Redemptor noster composuit, super eius corpus et sanguinem taceremus. Sed et Dominica Oratio apud Graecos ab omni populo dicitur (2), apud nos uero a solo sacerdote.

(i) Nous ne savons d'où saint Grégoire, évidemment mal informé sur ce point, a tiré cette affirmation. Remarquez le sens donné par lui au mot consecrare, qu'il entend, comme les autres Pères, de l'ensemble des opérations mystiques qui reproduisent l'acte du Christ, de l'oblation à la fraction : nccepit, benedixit, fregit.

(2) .Maigre la rubrique, qui porte toujours ô Xaôç, il y a longtemps qu'un acolyte seul dit le Pater, à la messe grecque.

In quo ergo Graecorum consuetudines secuti sumus, qui aut uetercs nostras reparauinius, aut nouas et utiles constituimus, in quibustamen alios comprobamurimitari ? Ergo 'S'estra Cliaritas, cum occasio dederit, ut ad Catanensem ciuitatem pergat, vcl in S3Tacusana Ecclesia, eos quos crédit aut intelligit, quia hac de re murmurare potuerunt, facta collatione doceat, et quasi alia ex occasione eos instruere non désistât. Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet Sedi Apostolicae esse subiectam ? Quod et piissimus Domnus Imperator, et frater eiusdem ciuitatis episcopus assidue profitentur. Tamcn si quid boni uel ipsa uel altéra Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis prohibes, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in co se primum existimat, ut bona quae viderit, discere contemnat.

Page 1