DE PAULIN DE NOLE
(Traduite dans le premier récit.)
Ausonio Paulinus.
Ego te per omne, quod datum mortalibus
Et destinatum saeculum est Claudente donec continebor corpore
Discernar orbe quolibet, Nec orbe longe, nec remotum lumine,
Tenebo fi bris insitum, Videbo corde, mente complectar piâ
Ubique prœsentem mihi.
Et eu m solutus corporali carcere,
Terrâque provolavero, Quô me locarit axe communis Pater,
Illic quoque te animo geram.
Neque finis idem, qui meo me corpore,
Et amore laxabit tui.
Mens quippe, lapsis quae supers tes artubus
De stirpe durât cœliti, Sensus necesse est simul et affectus suos
Teneat œque ut vitam suam, Et ut mori, sic oblivisci non capit,
Perenne vivax et memor.
Ad Conjugem (i).
Age, jam precor, mearum Cornes irremota rerum, Trepidam brevemque vitam Domino Deo dicemus.
Céleri vides rotatu Rapidos dies me are, Fragilisque membra mundi Minui, perire, labi.
Fugit omne quod teneraus, Neque fluxa habent recursum : Cupidas vagasque mentes Specie trahunt inani.
Ubi nunc imago rerum est ?
Ubi sunt opes potentum Qui bus occupare captas Animas fuit voluptas.
(i) Ces vers ont été publiés dans les œuvres de S. Prosper d'Aquitaine.