EPISTOLA
Discutimus, Pauline, jugum, quod certa fovebat
Temperies; levé quod positu, et tolerabile junctis.
Tractabat paribus concordia mitis habenis ;
Quod per tam longam seriem volventibus annis
Fabula non unquam, nunquam querimonia movit,
Nulla querela loco pepulit, non ira, nec error,
Nec quae, compositis malesuada et credula causis,
Concinnat verisimiles suspicio culpas ;
Tam placidum, tam mite jugum, quod utrique parentes
Ad senium nostri traxere ab origine vitae ;
Impositumque piis haeredibus, usque manere
Optarunt, dum longa dies dissolveret aevum
Et mansit, dum leeta fides, nec cura laborat
Officii servare vices ; sed sponte feruntur
Incustoditum sibi continuantia cursum...
... Discutimus, Pauline, tamen : nec culpa duo ru m
Ista, sed unius tantum, tua ; namque ego semper
Contenta cervice feram. Consorte laborum
Destituor; nec tam promptum gestata duobus
Unum, déficiente pari, perferre sodalem,
Non animus, viresque labant; sed iniqua ferendo
Conditio est oneri, quum munus utrumque relicto
Ingruit, acceduntque aliénée pondéra librse...