DE PAULIN DE NOLE
(Traduite dans le premier récit.)
Ausonio Paulinus^
Ego te par omne, quod datum mortalibus
Et destinatum sseculum est Claudente donec continebor corpore
Discernar orbe quolibet, Nec orbe longe, nec remotum lumine,
Tenebo fibris insitum, Videbo corde, mente complectar piâ
Ubique praesentem mihi.
Et cum solutus corporali carcere,
Terrâque provolavero, Quô me locarit axe communis Pater,
Illic quoque te animo geram.
Neque finis idem, qui meo me corpore.
Et amore laxabit tui.
Mens quippe, lapsis quae superstes artubus
De stirpe durât cœliti, Sensus necesse est simul et affectus suos
Teneat aeque ut vitam suam, Et ut mori, sic oblivisci non capit,
Perenne vivax et memor.
Ad Conjugem (i).
Age, jam precor, mearum Cornes irremota rerum, Trepidam brevemque vitam Domino Deo dicemus.
Céleri vides rotatu Rapidos dies meare, Fragilisque membra mundi Minui, perire, labi.
Fugit omne quod tenemuS, Neque fluxa habent recursum :
Cupidas vagasque mentes Specie trahunt inani.
Ubi nunc imago rerum est ?
Ubi sunt opes potentum Quibus occupare captas Animas fuit voluptas.
(i) Ces vers ont été publiés dans les œuvres de S. Prospcr
d'Aquitaine.