‹ Les préliminaires de la guerre de cent ans. La papauté, la France et l'Angleterre (1328-1342)Chapitre 222 sur 229 · Arch. Nat. J. 636, n° 14 bis · texte numérisé non relu

Arch. Nat. J. 636, n° 14 bis

422 LA PAPAUTÉ, LA fRANCË ET L ANGLETEHRË

amplius provenire ; ex intima vobis bonitate clementer adiciens quod parati estis apud Sedem Apostolicam in persona propria, si nostri et jiartis adverse nuncii propter hoc destinentur ad eam, vel per alios, ]irout commode lieri polerit, ob dicte pacis desiderium laborare, alias autem optarelis quod eligerentur hinc inde certe persone ad tractandum reformationem dicte pacis, circa quod etiam interponeretis libenter solicitudinis vestre partes. Et subjungens in fine ad intentionem vestram nobis super hoc clarius et secrelius intimandam, dictum decanum ad nos destinare providistis, plenius inl'ormatum, qui commissam sibi nunciationem nobis aperuit hiudabiliter et discrète, ordinatam pênes nos affectionis vestre dulcedinem nobis patenter insinuans, et ad bonum pacis salubriter nos inducens, et quidem, pater sanctissime, de tam pia visitatione vestra ac exubérante pênes nos paterna benivolentia nimirum exultât devotio filialis, laudes et gratias exsolvens propterhochumilesetvotivas ;sed pungunt etamaricantinteriusmentem nostram mala que, sicut predicitur, ex presenti guerra proveniunt, et pi'esertim quod terras Christianorum invadere sic sataguut Infidèles, ad quorum repulsionem et insolentiam conterendam, si possemus, daremus operam libentissime, novit Deus, ad quod per Dei gratiam et vestri presidium aspiramus, et ob hoc hactenus, quantum decuit, pacem quesivimus etquerere voluimus cum efîectu ; unde, cum nuper, ante receptionem lilterarum vestrarum, obsideremus civitatem Tornacensem, licet nobis arrideret expeditionis uberis spes propinqua, ad importunam tamen quorumdam instanliam, sub spe tractatus pacis tolei^avimus quod inter alligatos nostros et alligatos partis adverse capiebatur una treuga usque ad festum Nativitatis sancti Johannis- Baptiste proxime futurum duralura, inter quos condictum extitit, ut in crastino instantis festi sancli Martini episcopi prope Tornacum tractatus pacis haberetur, quem diem, receptis predictis vestre sanctitatis litteris, prorogari fecimus usque in diem dominicam proxime post festum Purificationis béate Marie Virginis, ut intérim possemus vestram beatitudinem super inlentione nostra et cause nostre justitia plenius informare, et super hiis providum vestrura consilium, quod pre ceteris amplecli volumus, obtinere ; propter quod prefatum decanum ad sanctitatis vestre presentiam cum plenitudine nostre benivolentie remittimus, ac dilectos clericos et consiliarios nostros, magistrum Johannem de Offorde, archidiaconum Eliensem, juris civilis professorem, et Johannem de Thoresby, canonicum Suwellensem, illuc cum eo transmittimus, super jure nostro et adverse partis injuria, necnon super intentione nostra plenius informatos, quos, si placet, specialiter recommendatos habere velitis, et super proponendis et dicendis coram eminentia Vestre Beatitudinisin hac parte benignam exaudilionem et iidem credulam adhibere, nobisque verbo vel litteris super hiis vestrum providum significare consilium et beneplacitum gratiosum, ut sic juxta salubrem moderationem vestram depersonisad dictum tractatum transmittendis et alias super directione bona negotiorum nostrorum, sicut publica requirit utilitas, possimus citius et consultius, prout cupimus, ordinare. Et super hiis optaremus valde responsum a vestra clementia habere festinum, cum brevitas temporis et negotii gravitas id requirant. Ad bec dilectum et tîdelem nostrum Nicolinum de Flisco dictis

I»îèCES JUSTlFlCAtlVES 4^3

nuntiis nostris pro dicta informatione faciendaducimus adjungenduni, de pie solicitudinis gratia ciica liberationem ejus laudabiliter adhidifa, sanctitati vestre grates et gratias exolventes. Conservet vos Altisssimus ad regimen ecclesie sue sancte per tempora prospéra et loageva.

Datum apud Gandavum, decimo die novembris, anno regni noslri Francie primo, regni vero nostri Anglie quartodecimo '.

Xovembre-décembre 1340.

Créance remise à Benoit XII par Guillaume de Norwirh, ambassadeur d'Edouard III, envoyé à Avignon.

Credentia minciis régis Anglie commissa, ut dtxerunf, super exponendis ex parte ipsius régis domino pape, quam quidem credentiam, prout eis data fuerat, idem dominus papa in scriptis redigi mandavit, et fecit ac sibi sub minciorum eorundem sigillis realiter assignari. Hec sunt in efï'ectu que dicta sunt vobis, sanctissimo patri et domino, per nos, Willelmum de Norwico, decanum Lincolniensem, Johannem de Offorde, archidiaconum Eliensem, et Johannem de Thoresby, canonicum Sutwellensem, ex parte domini nostri régis Anglie illustris et sub credentia nostra. Sanctissime pater et domine, ut beatitudo vestra de intentione dicti domini nostri régis sincera et justa, ac ad pacem rationabilem prona semper et parata plenius informetur, aliquid est in facto reserandum : dominus Philippus pro rege Francie se nunc gerens, a tempore quo regnum Francie primitus occupavit, verisimiliter estimans et meiito dictum dominum nostrum regem ad regnum Francie sue mentis oculos direxisse vel velle saltim dirigere in futurum, visus fuit eum in Scotie partibus Scotis realiter adherendo, et in ducatu Vasconie quamplurima usurpando, adeo continue et fortiter occupare, quod circa recuperationem jurium suorum in Francia eidem intendere non vacaret. Et quia eidem in minori etate constituto, juris peritiam et agendorum experi[en]ciam non habenti, propter insidias presertim predictas eidem, ut predicitur, preparatas, usque ad tempora novissima via non patuit, jura sua quo ad regnum suum Francie predictum congrue prosequendi, idem dominus noster rex pacem desiderans et quietem, vias dicto domino Philippo obtulit infrascriptas pro sola recuperatione ducatus predicti et ut a subsidio Scotorum se totaliter ammoveret.

Primo videlicet maritagium filii sui primogeniti pro filia domini Philippi sine quacumque dote matrimonialiter copulanda. Secundo maritagium germane sue, nunc domine Gelrie, pro filio dicti domini Philippi cum dote maxima et excessiva. Tertio maritagium germani sui domini comitis Cornubie, pro quadara consanguinea sua. Quarto pro vexatione redimenda obtulit sibi unam summam pecunie arbitrio

1. Archives Vaticanes, Secrètes liemnl XII, Reg. 135, n" GCGII, f» cxi verso.

424 LA Papauté, la frAnce et l ANdLETEhRE

dicti domini Philippi proprio moderandam. Quinto quia dicfus dominus Philippus pretendebat se velle in Terre Sancte subsldium transfretare, dictus dominus noster rex, ex magno zelo, quem semper habuit et babetad sanctum passagium, cum eo assumere supradictum et Scotis treugas concedere compétentes, sub ilia conditione tinaliter quod dictus dominus Philippus fideliter promitteret sibi post reditum eorundem de ducatus terris slbi facere justitie complementum. Sed ipse oblationes tam rationabiles immo superrationabiles respuens et refutans, respondit se nichil velle facere quousque omnibus Scotis tam vivisquam heredibus mortuorum restitutionem plenam faceret de biis que suis temporibus in Scotia occupavit. Et cum nuncii dicti domini nostri régis respondissent quod ad hoc non habuerant potestatem, nec hoc credebant dictum dominum regem facere velle, respondit dictus dominus Philippus per hec verba : « nunquam bene erit quousque unus fuerit rex utriusque regni tam Francie quam Anglie ». Ista publiée predicavit dominus archiepiscopus Cantuariensis Londoniis in prelatorum, comilum, baronura et aliorum multitudine copiosa. Audiens hec dominus noster rex, ad discretionis annos jam perveniens, convocarifecit Parlamentum : in quo, de consilio et assensu omnium prelatorum, comitum, baron um et aliorum nobilium et popularium ibidem presentium et presertim dicti domini Cantuariensis ad hoc specialiter instantis, extitit ordinatum quod, cum pacem per humilitatis viam oblinere non potuit, et ex sententiaet decisione doctorum et advocatorum tam Romane Curie quam Studiorum Parisiensis et Oxoniensis et aliorum, necnon prelatorum omnium regni Anglie peritiorum et famosiorum, cum quibus jus suum fecerat solicite disputari, regnum Francie predictum per mortem clare memorie domini Karoli, ultimi régis Francie, avunculi sui, ad eum ut proximura heredem masculum jure successorio erat légitime devolutum, jus suum predictum etiam in manu forti curaret prosequi cum efTectu ; et ut hoc securius et secretius facere (tur)posset,jurati ad hoc fueruntdomini Cantuariensis, Lincocolniensis, Londoniensis, Saresbiriensis, Lichefeldensis, et alii multi prelati, comités, barones et alii nobiles majores regni super crucem domini archiepiscopi Cantuariensis predicti. Insuper inter alia extitit ordinatum quod alligationes fièrent in Alemannia facte, et quod dominus episcopus Lincolniensis, associatis sibi quibusdam nobilibus de Anglia, minister constitueretur ad perliciendum alligationes predictas, qui ex ordinatione Parlamenti predicti, et dicti domini régis precepto, dictum ministerium sic necessitatus admisit et ad efïectum perduxit. Quibus factis, dominus noster l'ex consilium secutus predictum, mare transivit et aliquas regni Francie partes cum suo et quorundam alligatorum exercitu devastavit. Instante postmodum tempore yemali, dictus dominus noster rex in Anglia reversus, audivit quod in mari maxima navium multitudo ad sui et suorum invasionem celerem parabatur ; qui de consilio suorum sibi pro tune assistentium et principaliter domini Cantuariensis predicti subito se paravit ad purgandum marc et ad transeundum se exposuit, absque provisione pecunie vel equorum, sub confidentia principaiiter dicti domini Cantuariensis, qui infracertos et paucos diespecuniam sibi sufficientem promiserat destinare. Et mare transiens innimicos suos invenit in mari juxta portum

Pièces justifîcativks 425

quo proposuit applicare, et eam, quam dédit sibi Deus, optinuit victoriam; qui postmodum terram ascendens, sub confidentia promissionis predicte, cum armatorum maxima multitudine civitatem Tornacensem obsessit, ibidemque rernanens longuo tempore, omni pecunie subsidio ■destitutus, licetad multoium inslantiam iinporliiiiam, veraciler tameii, sola pecunie fruslratione coactus, treugis consenserat ineundis, in summo sic periculo et extreino necessitatis articulo constitutus, cum nuUum denarium toto obsidionis tempore, ut dixit, ab Anglia recepisset, et ultra, suum contra dictum dominum archiepiscopum conceptum aperiens, dixit hec verba : « vere credo quod archiepiscopus voluit quod per defectum pecunie perditus fuissem et interfectus. » Et ulterius dixit: « talia etiam alias dixit michi seorsum de uxore mea, et econtra talia dixit uxori mee seorsum de me, propter que, si fuisset exauditus, ad tantam nos iram mutuam provocasset, quod perpétua in ter nos i'uissel divisio. Vere, pater sancte, dominus rex omnia ista dominum archiepiscopum tangentia sepissime michi, Willelmo de Norwico, tam ad partem quam coram aliis de consilio suo reduxit ad memoriam et (irmiter injunxit sub juramento quod ea vestre sanctitati plene et fideliler recitarem. Ista, pater sanctissime, videlicet quod propter defectum peccunie dominus rex treugis consenserat ineundis et ea que dominum archiepiscopum tangunt, si placet, teneantur sécréta; cetera omnia poterunt propalari.

Sequitur intentio clomini régis. Sanctissime pater et domine : intentio domini nostri régis semper fuit et est Apostolice Sedi et persone vestre sancte, de cujus constantia, justifia ac benivolentia singularem habet confidentiam, omnem reverentiam facere et honorem. Et ideo, licet in treugarum constitutione ordinatus fuerat dies videlicet in crastino sancti Martini, ad tractandum de pace, tamen dominus noster rex, receptis et intellectis vestre sanctitatis litteris et auditis hiis que per.. decanum ex parte vestre démentie dicebantur, fecit ob vestram et Apostolice Sedis reverentiam dictum diem usque ad diem dominicam post festum Purificationis proximum prorogari, ut intérim clementiam vestram super intentione sua et querele sue justifia clarius posset informare. Et quia beatitudo vestra in hac ultima legatione tam litteris quam verbo domino nostro régi afîectionem suam aperuit tam constanfem, est intentio dicti domini régis nec per tractatum nec per composifionem pacem habere absque medialione et directione sanctitatis vestre, in cujus sinu affectio et confidentia sua singulariter conquiescunf. Et, ut specialiter et nude vestre démentie suam aperiat voluntatem, vestre significat sanctitati quod prosequifur et in tendit prosequi totum regnum Fraude tanquam sibi jure successorio légitime debitum et delafum. Ob reverentiam tamen vestram et Apostolice Sedis, et propter discrimina vitanda, que ex confiniiatione guerrarum poterunt verisimiliter provenire, paratus est tractare de pace et bone paci consentire, dum tamen in tractatu pacis faciende liabeatur consideratio rationabilis ad jus sibi compefens in' regno predicto, et non solum ad ducatum, quia solo ducafui toto, et etiam ab omni servitio et subjectione cujuscumque libero non intendit confentari. Insuper, quia sanctitas vestra ad reformationem pacis summe solicita per littei^as suas paratam se obtulit, apud Apostolicam Sedem in persona pro-

426 tA PAPALTÉ, la FRANCE ET l'aNGLETERRË

pria, si partium nuntii propter hoc ad curiain destinentur, vel per alios, prout honeste et commode (ïeri poterit, laborare dominus noster rex ex magna confidentia et reverentia devota consentit, quod hoc sit in electione sanctitatis vestre. Et in casu quo placueiit sanctitati vestre tractatum habere personaliter coram vobis, paratus erit dominus noster rex nuncios suos propter hoc ad curiam destinare, si similiter hoc facere voluerit pars adversa : ita tamen quod dies jam prorogatus teneatur in loco condicto et extunc fiat quod est dictum. Ista dicta domini régis intentio secrète, si placet, teneatur, quousque ab altéra parte sanctitas vestra intentionem super hoc habuerit ultimatam '.

Sainl-C.ermaiii-en-Laye, '26 mai 1341.

Philippe VI supplie Benoit XII de lever l'excommunication autrefois fulminée contre les Flamands.

Sanctissimo patri in domino Benedicto, divina providencia sacrosancic Romane ac universalis ecclesie summo pontifici. Sanctissime pater, sicut alias vestre scripsimus sanctitati, dudum ad instanciara carissime sororis nostre comitisse Hanonie etconsanguinei nostri.. comitis Flandrie,inter cetera promisimus Flamingis per nostras patentes litteras, quod omnes litteras, huilas, privilégia, forcia, pi'ocurationes, instrumenta, acta, muuimenta et processus alios tangentes sentencias per predecessores vestros Romanos pontitîces contra Flamingos eosdem, vel eorumpatriam prolatas, quas nos vel gentes nostre haberemus, procuraremus per sanclitatem vestram revocari et annullari perpetuo et integraliter, infra dominicam, qua cantatur ol'ficium Letare Jérusalem, lapsam proximo tune sequentem, ac eidemsupplicavimus sanctitati litteratorie, etmagister Raymundus de Salgis, canonicus Parisiensis, dilectuset fulelis clericus et consiliarius noster, ad beatitudinem vestram specialiter per nos destinatus, dicte beatitudini presentibus etiam dictorum Flamingorum nunciis pro parte nostra viva voce sepius cum instancia supplicavit, ut promissionem nostram dignaretur prefata sanctitas favorabiliter adimplere, quod dicta heatitudo ex certis causis contentis in suis litteris super hoc nobis inissis facere recusavit. Licet autem super implenda dicta promissione posse nostrum fecerimus, ut prefertur, quia tamen ad premissa propter duas causas, que ad hoc nos mnvent, specialissimam affectionem habemus: una est propter nostram promissionem complendam, contra quam nullatenus vellemus facere vel venire, nec quod possit nobis impingi quin illud, quod promisimus, duxerimus adimplendum. Secundaest, quiacarissimus consanguineus noster.. rex Castelle noviter suos nuncios ad nos misit contra inimicos et incredulos fideichrisfiane, qui cum magna multitudine ad destruendum ipsum et regnum suum eniunt, requirens a nobis in tali necessitate succursum, quem libentisime faceremus, si nostra négocia paterentur. Vestre beatitudini sic

1. Archives Vaticanes, Secrètes, Benoit XII, Registre l^iô, f» CXII verso.

PIÈCES .lUSTlKICAtlVKS 4É7

affectuose et ex corde, quantum plus possumus, supplicanms qu.tlenus, consideralione habita piemissoruin nostris precibus l)enigno inclinare velitis ac dictos Flamingos ab omnibus sentenciis, quas hactenus incurrorunt, auctoritate dictorum piocessuum vestrorum, veniendo contra conventiones et pacta inila nostros predecessores reges Francie et nos ex una parte et dictos Flamingos ex altéra absolvere, acomues litteras, bullas, forcia, procuraliones, instrumenta, acta, munimenta, et processus alios tangentes sentencias memoratas, [lerpetuo et integraliter juxta promissionem nostram contentam in nostris litteris revocare dignemini, et totaliter anuUare, ad que prosequendadilectos et lideles consiliarios nostros.. episcopum Claromontensem etdictum Uaymundum ad sanctitatem vestram specialiter destinamus. Pater beatissime, sanctitatem vestram ad regimen ecclesie sue sancte conservare dignetur Altissimus per tempora longiora. Scriptum apud Sanctum Germanum in Laya, vicesima sexta die maii. Dévolus lllius vester.. rex Francie'.

Sainl-Germain-pn-Laye, 26 mai 1341.

Le roi de Gastille ayant offert sa médiation entre la P'rance el l'Angleterre, Philippe VI écrit à Benoit XU qu'il l'accepte avec joie; la guerre finie, il partira exterminer les Infidèles.

Sanctissimo patri in domino Benedicto, divina providcntia sacrosancte Romane et iiniversalis ecclesie summo pontifici: Sanctissime pater, nuper liltmas vestras recepimus per dilectum et tidelem clericum et consiliarium nostrum, magistrum Raymundum de Salgis, canonicum Parisiensem, continentes responsiones per sanctitatem vestram factas tam prefato Haymundo quam nunciis Flamingorum super absolution ibus eorunidem, et aliis per nos eis promissis, pro quibus idem Raymundus per nos et dicti nuncii ex parte dictorum Flamingorum ad sanclitatis vestre presenciam fuerantdestinati. Ex dictarum vero continencia litterarum et relatione memorati Raymundi percepimus evidenler, quod dicte sanctitatis benivolencia ad nos et nostrum regnique nostri honorem, sincère afiicitur, ac nostris et regni nostri incommodis atque periculis obviare non cessât, sicut eciam docente experiencia vidimus liactenus in aliis factis nostris, super quo grates humiles dicte referimus sanctitati. Dictas autem responsiones, licet ex provida et matura deliberalione vestre beatitudinis, et fratrum vestrorum concordi consilio procedentes, prefati Flamingi indignanter et moleste ferentes, cum instancia importuna nos infestant multipliciter et requirunl, ut secundum promissionem nostram, bullas et alios processus tangentes dictas sentencias procuremus per vestram beatitudinem an[n]ullari, quod desideramus quamplurimum, specialiter propter causas quas in aliis

1. Archives Vaticanes, Secrètes, Benoit A//, Reg. ISii, n° GCXLV, f" en.

nostris litteris dicte sanctitati lacius declaramus, afîectuosius supplicantes, ut nobis velitis super hujusmodi complacere. Ceterum magniiicus princeps Alfonsus, rex Castelle et Legionis, consanguineus noster carissimus, nuncios suos pridem ad nostram piesenciam destinavit, qui nobis ex parte ipsius certius retulerunt, quod Sarraceni, et alii increduli, et adversarii fidei christiane, congregabant magnum exercitum et ferocem ad invadendum et destruendum régna, terras et loca dicti consanguinei, subsequenter eciam lotam christianitatem exterminare ferocius comminantes, quod displicenter audivimus et referimus condolenter, et exinde non immerito moti fuimus ad compassionis afTectum, grandia considérantes pericula que ex hoc possunt toti christianitati prefatoque nostro consanguineo provenire; nobisque prefati nuncii ex parte dicti consanguinei supplicarunt, ut eidem in tali et tanto tocius christianitatis negocio vellemus succurrere et de competenti et oportuno auxilio celeriter providere. Et ut facilius pro dicte negocio nos et alii christiani hoc adimplere possemus ad bonam pacem vel saltem ad treugarum prorogationem competentem cum inimicis nostris habendam vellemus intendere ac eciam inclinari. Et ut prefato régi et toti christianitati in premissis promptius succurratur, prefatis nunciis dicti régis Castelle recipiendi infra regnum nostrum terminum competentem ad tractandum de pace vel recipiendi longas treugas inter nos et i^egem Anglie alligatosque suos dedimus per litteras nostras patentes plenariam potestatem, dolentes quia occupali in guerris nostris, tam sancto et favorabili negocio nos et totam christianitatem tangente, non potuimus, ut desideranter appetimus, favorabilius et liberalius nos ofTerre. Insuper, pater sanctissime, carissima soror nostra.. comitissa Hannonie, novissime nobis scripsit, quod inimici nostri et emuli ad defensionem christianitatis contra prefatos infidèles disponerent se libenter, si cessarent impedimenta guerrarum, ad que vestre beatitudini referenda, dilectos et tîdeles consiliarios nostros .. episcopum Claromontensem etdictumRaymundum,magistrumrequestarum nostri hospicii, destinamus, quibus in hiis et aliis que vobis dicent, ex parte nostra dignemini dare fidem, ac ipsos bénigne audire et graciose et favorabiliter remittere expeditos, sicut in premissis et aliis plene de vestre confidimus benivolencia sanctitatis, quam dignetur per multos annos féliciter conservare Altissimus ecclesie sue sancte. Scriptum apud Sanctum Germanum in Laya, vicesima sexta die maii. Humilis filius vester.. rex Francie '.

[maij 1342.

Edouard 111 prie les cardinaux réunis en conclave de procéder sans retard à l'élection du futur pape.

Amabilium Deo patrum sacrosante Romane ecclesie cardinaliitm cetui vencrando, Edicarrbis, etc., salutem et sincère dilectionis affectuni.Turha.i

1, Archives Vaticanes, Secrètes, Benoit XII, Heg. 136, n° CCXLllll,f°ci, verso.

cor nostrum interius rumor dolorosus ad nos perlatus de morte lugubri felicis recordationis Benedicti pape XII, quem Dominus a presenlis vite laboribus ad requiem, sicut pie credinus, evocavit : unde de viduitate Sedis Apostolice et desolalione universalis ecclesie anxius condolentes, ipsius clementiam qui Sedis ipsius antistiteui sibi vicarium elegit in terris, devotis precibus imploramus ut ipse dispendiosa pericula, que ex diutina vacatione dicte Sedis, iiiis saltim collisionum et dissidiorum temporibus, provenire poterunt, de |)reparato celorum habitaculo bénigne prospiciens, vobis gracie sue rorern infundat, ut talem eligatis ad speculam celsitudinis apostolice qui Pétri naviculam, jam sine rémige tluctuantem, velit et valeat féliciter gubernare, et ad dirigendos pedes catholicorum in viam pacis sit fervidus et votivus. Et licet videatur supervacuum vos patres conscriptos, qui altiora capitis, ac donis bonitatis et sapieiitie eminentius habundatis, super hocexcitare, cum verisiniiliter insideat pre ceteris vobis cordi, ex quadam tamen exuberaucia votivi desiderii, quod ad procurandum bonorem universalis ecclesie et commodum publicum optinemus, sinceritatem vestram attente rogamus quatinus ad electionem futuri summi pontificis sinceris mentibuscum celeritate accommoda procedatis, talem elegentes in patrem apostolicum, qui Deo gratus, justus et rectus digne preesse possit sancte universali ecclesie pariter etprodesse. Datum *.

Page 1