II BREF DE NOTRE SAINT-PÈRE
fingenda, quae narrationem evangelicam ad fabulas amandarent. Quamobrem cum tu, uti asseris, id praesertim in hac nova tuae lucubrationis editione spectaveris, ut sacra loca etfactaab iisdem commemorata a tanta vindicares injuria ; perutilem certe et sacro ministerio tuo plane dignum suscepisti laborem. Quamobrem, etsi nondum, gravissimis occupati negotiis Ecclesise, volumina Nobis oblata lustrare potuerimus ; nequimus tamen non probare summopere propositum tuum, et eam non commendare constantiam, qua iterum iterumque sacra obire loca voluisti, accuratiores semper in eadem instituturus inquisitiones, innumerosque versare libros et inter se conferre, ut rerum certitudo, repetito simul examine et crebro confirmata doctorum virorum testimonio, nitidius eluceret. Gratulamur itaque tibi, eumque nobilem operi tuo fructum ominamur, quem tu ipse illi proposuisti. Hujus autem fausti exitus auspicem et paternee Nostrse benevolentise pignus Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimus.
Datum Romse apud Sanctura Petrum die 22 maii anno 1876, Pontificatus noslri anno tricesimo.