DILECTO F I L I 0 J A C 0 B 0 M I S L I N
PONTIFICI^E DOMUS NOSTR/E ANTISTITI PROTONOTARIO APOSTOLICO ET CANONIGO CATHEDRA LIS ECCI.HSI/E M A G N 0-
Pius P. P. IX
Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedictionern.
Gaudemus, Dilecte Fili, te novas impendisse diligentioresque curas explicando, augendo, illustrando operi a te alias edito de Locis Sanctis. Nullum enim monumentum cuivis, qui christiano nomine censeatur, majoris momenti potest esse monumentis et traditionibus illius regionis, in qua Verbum caro factum est, et ubi, novi fœderis lege et doctrina nuntiata innumerisque confirraata prodigiis, passus pro nobis est et sepultus. Id vero non opportunum duntaxat, sed necessarium quodammodo factum fuerat ab illorum arrogantia et impudentia, qui inanem ventosamque jactantes sapientiam, omnes mentis nervos intenderant ad rerum veritatem subvertendam, ad offundendas historiée et traditioni tenebras, ad commenta