‹ Les sources de l'histoire du montanismeChapitre 145 sur 207 · TILLEMONT, ΧΠῚ · texte numérisé non relu

TILLEMONT, ΧΠῚ

᾿ MORE νος" ΚΝ ὟΣ

PALAU

104 SAINT

Manete vel Manichaeo sicut Manichaei dicunt. Tam enim caeci sunt isti, ut Scripturas manifestas non intellegant, aut tam neglegentes salutis suae, ut omnino non legant.

Quis enim, cum legerit, non intelleget uel in Euangelio quod post Domini resurrectionem scriptum est,.dicente Domino : « Ego mitto promissum Patris mei in uos; uos autem sedete hic in ciuitate quousque induamini uirtute ab alto ? »

(DUC EX ET O ET AE Cros Apostolorum, posteaquam Dominus ἃ discipulorum oculis abscessit in caelum, decem diebus peractis die Pentecostes non adtendunt apertissime uenisse Spiritum sanctum ; et cum essent illi in ciuitate, sicut eos ante monuerat, impleuisse illos, ita ut loquerentur linguis.

Nam diuersae nationes quae tunc aderant, unusquisque audientium suam linguam intellegebant (Actes, ll, 1-11). Sed isti homines decipiunt eos qui negligentes catholicam fidem, et ipsam fidem suam quae in Scripturis manifesta est, nolunt discere, et quod est grauius et multum dolendum, cum in Catholica neglegenter uersentur, haereticis aurem diligenter accommodant.

Page 1