‹ Les théories logiques de CondillacChapitre 65 sur 74 · I. — De doctrinâ Platonis · texte numérisé non relu

I. — De doctrinâ Platonis

Plato non ex professo, ut aiunt, de aegritudîne leniendâ disseruit ; sed muita docuit quae ad hanc quaestlonem trahi possent. Videamus enini quae apud illum reperiuntur de vitâ beatâ. Hoc est ejus doctrinae principium : Vitam benè se habiturani^ si omnes anîmi partes inter se con-^ sentiant et reginae reruin rationi obtempèrent (1). Quod quum verissimum est naturaeque nostrae accommodatissiînum, tum apertè ostendit quâ ratione, juxta Platonis doctrinam, aegritudo leniendâ sit. Quum enim félicitas ex omnium facultatum concordiâ oriatur, manifestum est ideo animum œgritudine laborare, quod aliquid in co inordinatum sit. Non aliâ igitur ratione aegritudini obnitaris, quàm si ordinem ac temperantiam in animum restituas.

(i) C. f. p. Janct, Histoire de la philosophie morale et politiquCyt. I.

Id confirmant quae de doloris naturâ dicuntur. Undc est dolor, juxta Platonem ? Dolor est vacuitas quaedain atque corruptio. Igitur dolorem depelles si vacuitatem implebis, si a corruplione ac discordià ad ordineni atque

COnCOrdiam redibis. ^ Aéyw towuv -rtç app.oviaç^èv ^.uofxsvqç... YÉvefftv

Sed nihil uiagis ad œgritudinein leniendam valet quàin iila quae Plato docet do expiandis sceleribus , de vinculo (|uo inter se conjunguntiir honesluin atque utile, ac de immortalitate anîmorum.

Notissinuis est ille Gorgiœ locus, in quo Socrates vetat liomineni sibi culpae conscium rhetoricâ uti ad avertendas pœnas, imo jubet iro ad judicein ut seipsum accuset, nec torpescerc aut expavescere, sed forti animo et clausis oculis tanquam inedico secandum urendumquo se traderc (2). Utilis est igitur dolor, utilîa sunt libenter suscepta mala, quu!n anirnum ab injustitiâ sive a summo malo libe. rent, alque in bonum stalum redintegrent.

De vinculo quo inter se conjungunturhonestum et utile, non minus virilis et animosa est Platonis sententia quàra Stoicorum. Apud illum, ut animadvertit Cicero, «saepe haec oratio usurpala est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum (3).» In Legibus enim haec reperiuntur, quae Stoicae doctrinae summam continent : « Poetasne cogitis dicere bonum virum eumdemque temperantem et justum felicem esse et beatum, sive magnus sit et robustus, sive parvus et invalidus, sive opibus poUeat, sive miniis (4)?» Haec postquam dixit Plato, demonstrat quasi Stoicâ ratione virum et pulchrum et robustum et divitem, si ].)rotervus sit et injustus, necessario turpiter vivere, si turpiter

(i) Phileb., p. 3i, d. G. f. Chaignet, De la psychologie de Platon, p. 293 et 29b. — (2) Gorg., p. 480, G. — (3) Cic, Tusc,^ V, 12. — (4) Plat., Leg.y l. II, p. 660, E.

vivat, etiam malè , si malè, etiam injucundè (1). Tandem hdec addit : « si legislator essem, maximam pœnam im-

ponerem, si quis terrae incola enuntiaret utilîa et

lucrum afferentia alîa esse, alia justiora (2). »

Niliil ferè niagis Stoicum esse potest quàm ista omnia, et ferlasse haec Ciceroni occurrebant, quum suam Tusculanarum doctrinam Platonicam esse contenderet ; sed, me judice, parum intellexit quid Plato habuerit in menle. Quum enim de informandis moribus agitur, existimat Plato ejusmodi esse istas sententîas, ut, quamvis aliquid falsi contineant, tamen utile sit eas magis ac magis usurpare, et quasi cantiones recentibus adliuc tenerisque animis adhibere. Sed nunquam ita honestum cum utili conjunxit ut omilteret mercedis necessitatem spemque fiiturae vitae.

Quid enim eloquentius quid magis philosophicum quàm illa effigies boni viri qui, in mediis cruciatibus atque in ipsâ jam morte, felicior est quàm tyrannus deliciis undique stipatus (3) ? Sed quare vir justus, in aerumnis ac doloribus, aliquid tamen consolationis habet ? Hoc in Gorgiâ ita explicat Socrates : « multis enim peccatis refertam animam habentem ad inferos descendere extremum omnium est malorum (4). » Tune addit adrairabilem hune epilogum, ubi ostendit homines, post mortem, alios ad beatorum insulas transmigrantes, alios maximis, acerbissîmis cruciatibus afflictos, verè appensa exempla, hic, in inferis, in carcere , omnibusque improbis spectacula et documenta (5). Eadem dicit in Republicâ Her Armenius; eadem ferè sunt in apologiâ Socratis, quae in latinum transtulit Cicero (6). At malè utitur hâc Platonis doctrinâ in libris

(I) Plat., Ug,, 1. II, p. 662i A. — (2) Ibid., B, G. — (3) Plat., Rep,, 1. II et IX. — (4) Gorg., p. 552, G. — (5) Ibid., p. 525, G. — (6) Tt^c, I, 41.

Tusculanarum disputationum, quum idem in suâ Republicâ, lîoc verè Platoniçum Scipionis somnium scripserit.

His omnibus quae supra dicta sunt apparet Platonem, quamvis de aliis rébus dissereret, efficacissimam invenisse malorum nostrorum medicinam, et multa quae etiam nunc de eâdem re prudentissimus quîsque doceat, ex hoc sacro veteris Academiae fonte manare. Sed tamen sunt quaedam quae vel in divino Platone reprehendamus.

In hoc opère ostendetur nihil magis valere ad aegritudinem leniendam, quàm si quotidie in bonis proficiamus et ad meliorem altioremque statum erigamur. Quamvis autem praeclara de ultinio iiominum fine doceat Plato, pauca in ejus Hbris reperiuntur de perpétua iilâ ad summum bonum progressione. Itaque quum vividâ eloquentiâ depinxit hominem e cœlesti arce delapsum et in corporis custodiâ languentem, non omnes vias patefacit quibus ad cœlum remigrare possimus. Utendum censet dialecticâ et amore, sed voiuntatem liberam omittit. Non quôd animum contendat necessitate quâdam impelii. ut nulius virtuti aut vitio locus esse possit ; sed saepe voiuntatem iis quae ex appetitione proficiscuntur miscet, nec quae sunt voiuntatis propria dignoscit. Hue adde quôd lotam virtutem ad intellectum transfert (1) , quum tamen et virtutîs laus omnis et beatae vitae lex in actione consistât (2).

II — De Aristotelis doctrina.

In hoc operam impendere videtur Aristoteles ut, quaecumque attigerit Plato, subtiliixsatqueeruditiîxs ipse scrutetur (3). Quum igitur jam pateat quid Plato ad aegritudinem

(I) Gorg., p. 460, B. — (2) G. f. Gic, De off., lib. I, cap. 6. — (3) « Aristotc voulait toujours raffiner sur lui (Platon). » Bossuet, Maximes et réflexions sur la comédie.

leniendam conférât, idem nunc de Aristotele quaerendum est. Dicemus primîim quîd in ejus doctrinâ nobis probabile videalur.

In hîs quae sunt de voluptate ac de dolore, non infra Platonem subsistit Aristoteles. Voluptas, juxta illum, ex actione efflorescit (1). Omnem perturbationem, omnem aclionem sequitur dolor aut voluptas (2). Quum ordinale ac sine ullo iinpedimento expromitur innata animo vis, tune voluptas adest (3) ; nobis autem malè est, quum animi vires aut impediuntur aut inordinatè sese efFerunt.

Jam saepe notatum est quanta diligentiâ quod ad aflfectus pertinet tractaverit Aristoleles, quàm sagaciter totam rem divisent, causasque perspexerit. Inde factum est ut recentiores philosophi, quum de affeclibus dissererent, Aristotelicam hanc descriptionem usurpaverint (4) , nonnunquam infra veteris philosophi subtilitatem stantes.

Ex omnibus Aristotelîcae doctrinae partibus, nuUa forte est quae majori admiratione digna sit. Ut afFectuum ratio ex intima animi naturâ deducitur I Ut apertè demonstratur quot sint nobis voluptatum ac dolorum, gaudiorum atque aegritudinum causas, quanti sit momenti ad felicem aut infelicem vitam haec appetendi facultas, de quâ tam mauca et exilis erit Stoicorum doctrinâ 1 Nihil me in hîs omnibus ofFendit, nîsi quod Aristoteles appetitionem cum aliis animi partibus potiùs communicat, quàm in propriâ ac separatâ sede collocet.

In aegritudinibus aliquid esse utilitatis, non semel Aristoteles ac Peripatetici demonstraverunt. Eorum opinionem sic exponit Cicero. « Ipsam aegritudinem, quam nos, ut

(I) Eth., Nie, lib. VII, cap. XIl, 3. — (2) Ibid., lib. II, cap. III (II), 3. - (3) Ibid., lib. X, cap. V, 8. —(4) Vid.Wadington, De la psychologie d'Aristote, p. 352. C. f. Garnier, Traité des facultés de l'dme, 1. 1, p. 10 1.

tetram et iinmanein belluam , fugiendam diximus, non sine magnâ utilitate a natarâ dicuul conslitutam, ut honiinés castigationibus, reprehensionibus, ignominiis affici se in delicto dolerent. Impunitas enim peccatorum data videtur eis, qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore ;

morderi est melius conscientiâ reliquas quoque partes

aegritudinis utiles esse dicunt : inisericordiam ad opem ferendam et calamitates hominum indignorum sublevan-

das Haec tamen ita disputant ut resecanda esse fatean-

tur, evelli penitùs dicant nec posse nec opus esse (1). »

Hic nobis occurritopinio,illa, quae virtutem in quodam medio, ab eo quod parum et ab eo quod nimium est aequè distante, ponit (2). In ipsâ virtutis definitione, Aristoteles aliquein dat locum animi commotionibus, voluptatemque et aegritudines quasi maCeriem virtutum esse contendit (3). Unde sequitur plurimas esse virtutes a quibus non alienum sit quoddam aegritudinis genus (4).

Huic mediocritatum doctrinae quœdam objici possunt quuni de virtute agîtur. Quum autem de felicitate ac prœsertim de affectibus disputatur, non mihi videtur dissentire a naturâ humanâ. Quid enim adversiis .mediocritates objiciunt Stoici, qui in primis hune Perîpateticae doctrinae iocum impugnaverunt? Hoc in Tusculanis reperimus.

« Moduin tu adhibes vitio? An vitium nuUum est non parère rationi (5) ?» — In quo peccet hoc argumentum manifesté apparet. Nam cupiditates quibus veniam dant Peripatetici , rationi obsequuntur. — Ut ille qui se a

(0 Cic, Tusc , IV, 20. — (2) Arist., Eth^ Nie, lib. II, cap. Il, 6, 7. — (3) «IIepli?|8ovàçY<^xaUuTCaçèaTivi?i^6ix:îiàpeTTi.» Eth. Nie, lib. II, cap. III Cil). I. C. f. Magn., Moral., lib. 1, cap. VIII. - (4) « 'Etnt ôà i?j (Twçpotrvvri icepl Tf)8ovàç xaUvwoç. » Magn., Moral., lib. I, càp. XXII, 2. « E<rct S'^ véiJLe<rt«... Xuroj xtç . O 8è VÊlJLetniTixô; èTiaivexoç. Ibid., ibid., cap. XXVIII, i. — (5) Cic, Tusc» IV, 17.

Leucatâ praecipitaverit, sustinere se non potest, quum velit, sic animus perturbatus et încitatus, nec cohîbere se potest, nec quo loco vult insistere (1). — Subtiliùs quàm (liligentiùs adhibetur hoc exemplum. Ut enim d&gritudines voluntate augentur, ita voluntate ac ratîone mînui possunt. Nonne yerô hujusmodi argumentum hue recidit ut nobis ambûlare non liceat, ne motu abrepti consistere nequeamus (2)? — « Quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascenlia (3).» — Quisnon videtfalsani esse hanc sententiam, sive ad corpus sive ad animum resl^exeris?

Quum Peripatetîci non soliim naturales esse cupîditates contendant, sed etiam utiliter a naturâ datas, quum Miitiadis, Themistoclis , Demosthenis summorumque philosophorum labores memoreni, dicantque haec fieri sine summo cupiditatis ardore non potuisse, respondet Cicero haec omnia deprompta esse ex rhetorum pompdylepidhque carpit ar dores animorum cotesque virtutum. Sed probabili argument© opus esset. Atqui ad refellenda haec a Peripateticis allata, utitur Cicero stoicâ cupiditatum definitione ; sed non ostendit hanc definitionem accuratam esse. Omnis iste quartae Tusculanae locus incitatâ atque eleganti oratione est laudabilis, non autem rerum pondère. Similia reperiuntur in quarto libro de finibus bonorum et raalorum ; ipse autem Cicero ea in quinto refellit.

Non sunt igitur repudiandae Peripateticae iliae mediocritates, in quas Cicero invehitur. Me quidem judice, inter omnia e quibus ars vivendi constat, non muita sunt quae saepius prosint et latiùs pateant.

(1) Cic, Ttt5c., IV, i8. — (2) « 0|jLot6v ti wpàrtovm toÎç t6 tpéxeiv 8tà tè icpo<ncTa(etv, xoii t6 êàXXstv 8tà t6 Ù7CEp6di>Xstv àvatpovat. » Plutarch., De virtute morali, cap. XII. — (3) Cic, Tusc, IV, 17.

Non a proposito nostro aliéna videntur quae de siimmo bono docet Aristoteles. Fatemur eum infra Plaionicam sublimitatem subsistere, jureque ei datum esse crîniiui quôd banc Boni ideam aeternam ac divinam. tanquani iautilem et inanem summoveret. Sed tamen, dum Platoni contradicit, id quod Platoni deest supplet.

Sanè dicendum est cum Socrate, Platone ac Cicérone, esse veram legem, sempiternain, rationi congruentem ; sed ut noscamus quaenam praescribat lex ista, ex idearum regione descendere oportet. Hoc agit Aristoteles. Dicît enim summum bonum (quod ad hominem spectat), esse naturae humanae fiiiem. Manifestum est autem quàm latè pateat hsBc defînitio. Quum enim bonum idem sit ac finis, bominique is finis esse debeat quem déclarant ejus facultates, sequitur psycbologiae studendum esse, utaccurata sit summi boni notio. Ut igitur summum bonum adipiscamur, exercendae sunt animi facultates et ad finem suum perducendae. Hoc autem mirum in modum congruit cum bis quae dicturi sumus de aegritudine leniendâ. Nam in exercendîs animi facultatibus, omnem ferè aegritudinum medicinam ponemus.

In divisione bonorum, adeo cum Platone consentit Aristoteles, ut jure dixerit Cicero eamdem esse Peripatèticis ac veteri Academîae doctrinam (1). Juxta Arîstotelem ut juxta Platonem, félicitas non ex solâ voluptate aut solâ virtute constat, sed aliquid est ex ambobus berie mixtuni atque temperatum (2).

His cognitis quae apud Aristotelem laudabilia sunt et ad noslrum propositum utilia, duae res occurrunt in quibus nobis videtur reprehendi posse et longé infra Platonem subsistere.

(I) Cic, Tttsc, V, 3i. — (2) Arist., Ma^, moral,^ lib. I, cap. HI, i.

Primùm eam partem philosophiae in quâ de vitâ ac moribus disputatur, non certam esse contendit (1). « Satis itaque erit, inquit, si, quum de ejusmodi rébus ex rationibus ejusmodi explicatio instituatur, rudi quâdam et crassâ forma verum declarerrius; satis item si, quum de rébus quae plerumque eveniunt, et ex talibus rationibus disputationem instituamus, ad talem quoque modum concludamus (2). » At si adeo muiabilia atque inconstantia sint ea quae de moribus ac de summo bono dicantur, num in his aliquid erit scientiae? Nonne omnia e cujusque arbitrio ita pendebunt, ut eadem vicissim bona vel mala existimentur, atque alia juveni alia seni, alia principi alia privato videantur? Quocirca, iisdem utens verbis quibus Cicero, quanquam non eodem sensu, libenter dicam mollem atque enervatam (3) esse Peripateticorum rationem ac sententiam.

De immortalitate animorum incertior est Aristoteles, quàm ut de summo bono et de leniendis malis commode disserere possit. Quid enim de hâc re dîcit in iliis libris quos de animo conscripsit? Sanè, juxta Aristotelem, non omnia cum corpore exstinguunfur. Sed quid superest? Non tofus'lininius, sed solus intellectus. At in ipso intellectu est quod intereat, nempevovçTraÔTjTtxôçj unus et immortaliç vovç optTTj;, p^wpttrroç, a7ra0>îç (4). Sed quaenàm est istiusmodi immortalitas ? Quum jam non remaneant illae facultates quibus velle aut noUe, amare aut odisse, jucundè aflîci aut dolere possimus, nihil restât de homine. Quum autem non possimus in praesenti vitâ summum bonum assequi, nihil probabile de summo bono dici poterit, si in hujus vitae terminis nos inclusos esse judicaverimus.

, (I) Eth, i^jc*,lib. I, cap. III. i. — (2) Ibid., lib. 1, cap. III, 4. — (3) Cic, Tusc,^ IV, 17. —(4) Arist., De animât lib. III, cap. 5, f 2.

Page 1