‹ Les théories logiques de CondillacChapitre 66 sur 74 · III. — De Epicureorum doctrina · texte numérisé non relu

III. — De Epicureorum doctrina

« Voluptas expetenda , fugîendus dolor (1) : » haec est, auctore Epicuro, philosophiae moralis summa. Credas îii liâc voluptariâ (2) doctrina certain esse ad felicitatem viam ; nec dubitant Epicurei quîn ita se res habeat. Audiamus enim Torquatum in primo De finibus libro : « 0 praîclaram beatè vivendi, et apertam, et simplicem, et directam viam ! Quum enim certè nihil possit homini melius esse, quàm vacare omni dolore et molestià, perfruiquc maximis et animi et corporis voluptatibus : videtisne quàin nihil praetermittatur quod vitam adjuvet, quo faciiiùs id quod propositum est consequamur (3) ? »

Nihil sanè liâc philosophiâ praestabilius , si promissis maneret. Sed , quod ad dolorem attinet , multuni abest ut propositum consequatur. Hoc a multis; veteribus philosophis demonstratum est, praecipuè a Cicérone ac Stoicis. Eorum igitur argumenta saepe usuçpabimus. Quanquam in hoc Cicero et Stoici mihi videntur errare, quod exislimant sapientem perfectâ felicitate fruî posse. Sed idem Epicureis quoque placet.

Animadvertamus primiim neminem liumanaB vitae malis mederi posse, nisi conspectum habeat quse sit vera félicitas. Quum igitur in quaestione summi boni claudicet Epicurus(4), quomodo segritudini efficax remedium adhiberet? Sed ipsa praecepta inspiciamus ab Epicuro tradita, atque, ut ait TuUius, « jam medicamenta illa Epicurea, tanquam de narthecio promant (5). »

Quod ad prsesentem dolorem attinet, jubet nos Epicurus

(i) Cic. Dejin^ lib. I, cap. IX. — (2) Cic, Tii^c, III, 18. — (3) Cic, De fin,, lib. I, cap. XVIII. — (4) C. f. Caro, Quid de Beata vita senserit Seneca. Parisiis, i852, p. 6 et sqq.— (5) Cic , De fin., lib. II, cap. VII.

ab iliâ sevocare animum. — At, objicit Cicero, quomodo id fieri potest , quuiii dolores fodiurit , lacérant, nec respirare sinunt (1)?

Epicuro si credas, nihil facilius est quàm omni dolore vacare, atque si sapiens in Phalaridis taurum descendat^ exclamabit : Quàm dulce est ! Quam nihil euro 1 — At quum talia sic gratis asseruntur, non modo incredibilia videntur, sed risum movent. — Ibi, quasi rem argumentis demonstrare velit : « Si gravis dolor, inquit, brevis, si longus, levis. (2) » Cui non inepte Cicero : Quid tu dicis brève? Deinde dolorem quem maximum? Quid enim? Summus dolor plures dies manere non potest? Vide ne etiam menses (3).

— De malis venturis ne cogitemus; mala praeterita obliviscamur. — Jure animadvertit Cicero malè reprehendi ab Epicureis cogitationem futurorum. « Nihil est enim quod tàm obtundat levetque a&gritudhiem quàm perpétua in omni vitâ cogitatio, nihil esse quod accidere non possit, quàm meditatio conditionis humanae, quàm vltae lex, commentatioque parendi (4). » Quod ad oblivioneni praeteritorum pertinet, contendit non in nostrâ potestate esse quid meminerimus, ut probatur exemplo Themistoclis (5).

Ut de malis parum curare, ita in bonorum sive praesentium sive futurorum cogitatione acquiescere oportet. — At quae sunt ista bona ad quae nos revocat Epicurus ? Voluptates corporis : ergo « huic calix mulsi impingcndus est, ut plorare desinat... CoUocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus ; hedycrum incendamus, demus scutellam dulciculae potionis; aliquid videamus et cibi (6). » Legendus

(I) Oie, Tuscy m, i6. — (2) Cic, Defn., lib. II, cap. 7.— (3) Ibid., cap. 28.— (4) Cic, Tusc.y III, 16. — (5) Cic, De fin,, lib. II, cap. 32. -- (6) Cic, Tusc,

ni, 19.

est totus hic Tusculanarum locus, ut pateat quanta vi, quàm elegantibua verbis, in Epicurum invehatur Cicero, quàm lepidè vana illa Epicureorum adminicula irrideat, demonstretque animi doloribus haudquaquam esse paria. Quod ad spem futurorum bonorum spectat, animadvertit Cicero iilam ab arbitrio fqrtunae totam pendere. « An id exploratum cuiquam potest esse, quomodo sese habiturum sit corpus, non dicam ad annum, sed ad vesperaui (1)? »

Ergo invalida sunt ista Epicureae officinae medicainenia. Quantum hujusmodi praecepta infrà veram sapieniiam jaceant, vividâ clpquentiâ ostendit Cicero. Quàm benë Pythagoreas, Socraticas, Platonicas consolationes anteponit vanis iilis animi avocamentis quae Epicurus adhibeuda putatl Quàm mirabiliter discrepant véhémentes virtutum adhortationes a ridicuio ilio florum, sertorum apparatu, qui dolori potiiis illudere quàm opem ferre videretur !

Quamvis sint in virtutibus prœcipua dolorum fomenta, frustra Epicurus ad virtutes confugeret. Nam virtutem delet qui illam voluptatum ministram adliibet. Caeterùm .video qui absit ab iilis Epicureis virtutibus, quid in illis adsit non video. Dicam, si fas sit ita loqui, in hujusmodi virtutibus nihil esse nisi negatwum. Quid est prudentia? Non consistit , ut, ilia Socratica, in inquisitione veri atque investigatîone. Sed in eo tota est ut quisque sapiens publicis rebus abstineat, matrimonio abstineat, furto aut homicidio pœnae metu abstineat. Quid justitia? Fœdus quoddam in id solum factum, ut ab injuria tuti simus. Quid fortitudo? In eo tota est ut superstitione vacemus. Quid tandem temperantia? Non virtus, sed quaedam cautio adversus incommoda. Is demum erit sapiens qui quasdam res devitabit, non ut ofïicio fungatur, sed ne quid sibi mali

(I) De^«.,lib. II, cap. 28.

accidal. Nonne hujusmodi doctrina hominem minuit et ad nihilum redigit (1)? Quid igitur auxilii praestabit ad versus ingruentia vitae mala ?

Ex his concludere lîcet Epicurum, quum doloris vacuitatem pollicitus sit, promissis non manere , et quemlibet Epicuri discipuium , si magistri doctrinam segritudini leniendae admovere velit, spe lapsurum.

Num igitur nihil erit quod ex istâ doctrina excerpcre possimus? Vehementer erraret qui arbitraretur quamiibet celebrem disciplinam totain ruere, ut nihil ex illâ remaneat. Dicendum est saepe falsam esse Epicuri doctrinam , levem, jejunam, et magnîs quaestionibus imparem. Sed si altiori et érudition doctrinae jungatur, quaedam suppeditabit quae ad usum vitse non inutilia erunt. Certè saepe expedit de futuris non nimis curare (2) ; certè utile est multa oblivisci, praesertim si ex oblivione placatio animi et clementia oriatur; certè dulce est Horatianuni illud carpe diem^ et Epicureus fio quum haec lego :

I nunc, argentum et marmor vêtus, seraque et artes Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores (3). . . etc.

Sed, ut diximus, eâ conditione Epicuri praecepta proderunt, ut alicui altiori doctrinao conjungantur ac misceantur.

Page 1