CAPUT II
QUifiNAM SliVT APTA AD iEGRITUDINEM LENIENDAH.
Cognitis aegritudiHum naturâ, causis et partibus, nunc de remediis dicendum est. Sed ut in corporîs ita in animi medicinâ, describuntur primiim medicamenta ipsa, ta ©opfMcxa^antequam singula singulis morbis admoveantur. Hoc igitur caput nihil comprehendit nisi enumerationem reinediorum quae sive e philosophie generali, sive e psychologico animi studio oriuntur.
$ 1. — De principio ad quod referuntur omnia qux de sgritudine leniendâ doceri possunt.
Diximus nullam ob causam homines aBgritudine afiSci, iiisi quod in eis aliquid incompositum inordinatumve adsit. Dolet enim animus, sive quia discordant inter se animi facultates, sive quia frenum excusserunt pravae cupiditates, sive quia infinitum aHquid cogitantes, intra imperfectae naturae fines coercemur. Quodcumque in nobis dissideat aut mensurâ ac ratione careat, necesse est animum quâdam molestiâ torqueri.
Quum igitur perturbatione ordinis fiât omne malum, unicum sequitur esse remedium, videlicet ut ordo restituatur. -^gritudine, quantum fieri potest, vacabimus, si valida et bene composita erit animi vita. Quod ex bis quae 'secutura sunt facile patebit.
Âc primùm nihil aptius est ad mitigandas aBgritudines, quàm si animo vivamus. Est enim in unoquoque nostrûm
quasî alter orbis, qui non e crassâ inertique materiâ constat, sed incorporalis, agilis, suâ vi ipse movetur,et, quamvis oculos corporis fugiat, intellectu tainen plané et apertè deprehenditur. Quum autem mirae hujus compaginis consciî sumus, vimque illam (1), sagacitatem, celeritatem, tôt rerum memoriam contemplamur, nemini non patet horum omnium conscientiam multum valere ad aegritudines leniendas. Haec omnia sunt propria nostrae naturae bona, neque fragilia, neque caduca. Sunt rerum humanarum vices; at nunquam abest divinus ille animi vigor. Est corpus imbecillum, saucium, infirmum ; semper autem animus sanus esse potest, illaesus, pulcher.
Haec igitur mihi efficacissima videtnr aegritudinum medicina, si animo fruamur, compertum habentes e quibus nostra natura constet et quô tendere debeat.
Ac nequis dicat nos, quum ita disseramus, non accommodatacuivis hominum conditioni docere. Non unius philosophi est perfugium in se quaerere, et ingruentia mala viribus animi temperare. Quum illos intuemur qui in magnis infortuniis versati sunt, animadvertimus duo esse hominum gênera. Alii sibi ipsi desunt, ut illi quos jure objurgatCicero, Thyestes, ^ta, Tarquinius(2), qui toto animo defecerunt, seque dolorum ictibus quasi vinctos inermesque tradiderunt. Alii autem, non animo fracti, aliquid.interni roboris retinent. In bis aegritudo, quantumvis molesta, saepe mitigatur, aut saltem non inhonesta est ; in illis, non solùm non mitigatur, sed tetra fit, indecora, sordida.
Sed eâ conditione felicitatis fons erit vivida haec animi
vis, ut non incompositè ac sine lege erumpat. Ac primiim,
(I) « Il voit d'une vue immédiate le fond de son être, tout action, tout initiative et spontanéité seule existence véritable, de laquelle toute autre ne peut
être qu'amoindrissement, limite, et comme obscur résidu. » F. Ravaisson, Lycée Charlcmtgnc, distribution d«s prix, 7 août 1866.— (:) Cic, Tmc, IU, la.
- 77 - ' nuila ex aiiiini virtutîbus desit, vivaturque c< ex liominifi naturâ undique perfectâ ac nihil requirenie (1). » Frustra gitur Stoici, cunctos animi affectus, ulpote qui liberum arbitrium plus minùsve impedireut, non temperandos solùm, sed etiam exscindendos esse praedicaverunt. Frustra Epicurei in voluptate expetendâ fugiendoque dolore, omnein morum disciplinam incluserunt, quasi ad solos alfëc^ tusomnia referenda essent. Hoc utriusquc scholae philosophos iugit, animal ununiquodque, non aliquâ partium ex quibus constat excisa, sed cuûctis partibus temperatis, ad absolutissimam adduci totius generis forrnain. Solertiùs in Philebo^'ei ad naturam nostram accommodatiùs, Plalo res ad bene vivendum necessarias ita miscet ac tempérât, ut primum bonorum constet e mensurâ moderato et opportuno, secundum e commenso et pulchro et perfecto^ tertium e mente sapientiâque, quartum ex iis quae ipsius animi propria sint, scientiis, artibus opinionibusque rectis, quintum ex iis voluptatibus quae sint expertes molestiœ, sextum
inquit Orpheus ; îtaque hic Plato enumeralioni bonorum finem imponit (2).
Positum sit igitur nullum fore in animo ordinem, nullam aegritudinis leniendae viam, nisi omnium facultatum ratio habeatur. Sed aliud ordo requirit. Inter animi facultate8,aliisimperium a natura tributumest, aliis parendi nécessitas imposita. Quum autem hoc natura constituent, hominis est eumdem concentumacdescriptas vices servare.Nec ingenii acumen teneros afFectus obruat, nec affectuum vis
il) Cic, Dejin. bin. et mal, V, 9. - (2) Plat., Phiieb., p. 66, a, b, c, d.
voluntati ac ration! obsit. Sed, ut in pulcherrimis artificum aut scriptorum operibus, una effîcitur ex dissimilibus rébus concordia, ita in animo adsit moderatio quaedam^ ut omnes partes in unum <;onspirare et quasi aequo examine librari videantur. Quum autem ita se omnia composite atque ordinale habebunl, tune nascetur perfecta illa voluptas et mansura qusD félicitas nuncupari potest. Non enim volupta8,quaecumqueest, per seipsam existit ; sed ab aliâ re pendet, naluraeque nostrae quasi superficiem strîngit, quum aliud sit in intima compagereconditum, in quo omnis ratio et causa jaceat. Ut enim docet Aristoteles,ex actîone rationi congruente omnis voluptas efflorescit.
Quum autem animus, arctissimo quodam vinculo cum corpore conjungatur, hi sibi illudunt qui hominem neglectâ corporis cura animo valere putant. Corpus enim ut validum ac sanum maximam opem animo afFert, ita debilitatum et infirmum actiones animi impedit ac perturbât, omnem ejus intentîonem ad se convertit, et, quum parère deberet, imperat. Ne igitur dedignemur huic corporeae compagini, quantum oportebit, invigilare, veteris sententiae memores : mens sana in corpore sano.
Sed quamvis corpus valeat et consentiant inter se animi partes, non ex his tantùm constat ordinis virtus atque humanaa vitae finis. Non enim ad id creatusesthomo,utseipso contentus viveret et in contemplatione suî acquiesceret. Cuilibet naturam nostram inspicienti apparet animum, ad infinita aatum, uuUâ remortali impleri posse. Movetur enim semper animus humanus, in hoc bestiis praestans, quod non circa eumdem semper orbem morari débet, sed profectus ab his quae Deus inchoavit et connixus per se, longius procedere potest, neque uspiam consistit. In infinitum igitur animus progreditur; ad Deum perpetuô tendunt
ejus cogîtationes, affectas, voluntas, et tune id quod est in bonis ultimum consequitur, quum non incompositè aut sine lege fit inexstinctus ille motus.
Ex his omnibus apparet id quod dîcitur summum bonum, majus quiddam esse, quàm ut in mortalis vitoe conditionem cadat. Nihii est enim in rébus humanis, quod non ex aliquâ parte claudicet. Mancas ac dubias voluptates, infirmum corpus, iiebes ac tardum ingenium, omnia imperfecta ac debiiia nobis natura dédit. Ut igitur ille ordo de quo cogitamus reipsâ existât, neve stet hians atque imperfecta humani aevi summa, altéra vitâ opus est ; neque ullum consolationis genus, sepositâ alterius vitae spe, praesentibus miseriis mederi poterit.
Num autem id profiteri débet philosophia, ut vividâ et compositâ illâ animi actione, fîde in Deum et spe melioris vitae omnis aegritudo abstergatur, pareturqne félicitas quaedam inconcussa ac perfecta? Humanae conditionis omnino ignarus esset qui talia contenderet. Ut enim jam diximus, sua est dolori utilitas ; necpotest homo in melius progredi, imô saluti suae invigilare, nisi instigante atque urgente dolore. Nunquam igitur omni molestiâ vâcabimus ; necaliud. sibi proponere debent philosophi, nisi ut aliquid levamenti nimiis molestiis afferant. Sed inest, nescio quo pacto, quaedam consolatiovel in hâc dolendi necessitate. Serena quaedam tristitia mihi videtur vel cœlestes animos decere, ac prope dixerim ex ipso dolore doloris lenimen oriri.
Quod si ea qu8B supra dicta sunt paucis coUigantur, stat omnis aegritudinum medicina in vividâ et bene compositâ animi actione, nec quidquam summum hominis bonum dixerim nisi facultatum omnium, hoc est, intellectûs,voluntatis, amoris, ad id quod omnes perfectionis numéros continet, inoffensus et aequabilis motus, cuta spe vitae immor-
talis, nec sine omoi dolorum atque segritudinum stimulo.
} II. — Ejusdem principii pars metaphysica.
Principium illud quod posuimus, et ad quod referenda sunt ea quae de aegrîtudine leniendâ disputamus, non potest separari a quibusdam sive metaphysicae sive psychologiae locis, de quibus paulô fusiùs dicere non inutile erit. Ac primiim de metaphysicis.
A rebus finitis ad infinitum assurgere, infinitique naturam non in hâc rerum universitale, sed in sapienti providoque numine ponere, animum a prsesenti vitâ ad futuram convertere, non tamen ut illa prseseris conteninatur, videaturque futurae omnino contraria : haec qui faciet, efficax, me judice, humanis miseriis remedium admovebit, et ab Epicureorum, Stoicorum , Pantheistarum ac Mysticorum placitis pariter recedet,
Fluxum est, inane et pro nihilo putandum^ quodcumque finitum est. Si quis igitur ad hujusinodi res animum applicuerit, nec veram vitam assequi nec felicitate frui poterit (1). Id manifesté apparet, quum de rebus externis agitur. Quàm parum valerent ad pellendas animi molestias, sive delicatioris vitae luxus, sive imperium etgloria, ipsi Epicurei agnoverunt (2). Epicureorum autem sapientia, quàm impar esset magnis doloribus leniendis, jain demonstravimus.
Quod res externae non suppeditant, num quis in seipso inveniet, seposito omni ad infinitum respectu ? Hoc Stoici contenderunt, sed frustra, ut mihi quidem videtur. Qui in se subsidium quaeret, et in solâ virtutis suœ conscientiâ, is, quamvis stet fîrmus atque immotus, non (amen felix
(1) C. f. Fichte, Méthode pour arriver à la vie bienheureuse, trad. Bouillier, p. 170. — (2) Lucrtt., lib. II, v. 46 et sqq.
erit. Sed praecipuè, omni ope carebit, quum aliquid acerbiiatis ingruet. Frustra contendit Cicero cuni [Stoicis, r/rtute obrui dolorem, Ëa est hominis natura ut, aliquo praeaeate vel imminente malo, semper morsus quidam et contractio animi adsit. Unde concludi potest levationem animi non e Stoicorum duritià, sed ex aliquâ alliori doctrinâ petendam. Satis patet in quo peccent illi Tu-aculanarum libri, quum in fine recurrat, ut semper, summum iilud Stoicae sapientiae subsidium : «Portus praesto est,quoniam mors ibidem est, aeternum nihil sentiendi receptaculum (1).»
Quum igitur homo aegritudine oppressus, nec a rébus externis nec a seipso subsidium petere debeat, ad altiora respiciendum est.
Est quiddam absolu tè perfecium, a quoomnia existunt. Hinc omnis veritas et omne bonum, hinc quidquid est intellectûs, amoris, libertatis tanquam e fonte decurrit. lUe Deus (ut jam proprio usilatoque nomine utar), qui omnes in se perJfectionis numéros continet, cui, ex propriâ natura, nihil deest, idem est summè beatus. Verâ hac vitâ prœditus quae simplex est, immutabilis, œterna, non ab liàc rerum fluxarum multitudine pendet ; quidquid autem amabile est ac laetabile proprio jure possidet ; in eo, intellectus, amor ac libertas, aeterno juncla fœdere , sine uUo defectu a ut dissidio, ineifabilem quaindam concordiani efficient perfectissimumqueordinem, qui beatae vitae summa et exemplar dici potest.
Quum sit igitur quoddam omnis ordinis ac perfectionis principium, non deerit nobis quo tandem malum vincere et aegritudinem abstergere possimus , dummodo aliqua
(I) Gic, Tusc, V. 40.
sit hominibus cum bâc perfeclâ et excelienli natura spcietas ; quod mibi non dubium videtur.
Ac primùm, inter omnia ista quae rerum universitas complectitur, nihii est quod non parte saltem aliquâ cum infinito communicet, et quamdarn cum ipso Deo cogriationem habeat. Adspice boc omnis materiae primordium, quod recentiores pbysici œthera nominaverunt. Sanè dici nequit quàm id vacuum sit ac tenue, vix existens ac nibilo simillimum. Tamen, quum per immensa spatia, luminis radios a cœlo ad terram, a sidère ad sidus , quasi vehiculum transmittat, nonne divinam immensitatem, quantum fieripotest, imitatur? Adspice hune lapidem quem pedibus calcamus. Sanè extrinsecùs rudîs est et informis;sed si paulo subtiliùs rei naturam scrutatus fueris, intellexerisque quâ lege diversae partes inter se cobaereant, utque ex plurimis corporibué novum quoddam corpus concreverit, haec vilis atque indigesta. moles ordinis ac pulchritudinis particeps esse videbitur. Quid dicam de bis quae vitâ praedita- nascuntur, crescunt, intereunt? In bis omnes partes cum deslinato fine tam apte conveniunt, ut divinae sapientiae sensus animos contemplantium subeat. Gênera autem ac species, quae tam certô descripta tam constanter manent, legesque illae reruni naturalium, quibus investigandis physici operam impendunt, nonne creatoris consiliuni testantur, divinaeque manus quasi notam prae se ferunt ?
Ut omnia verbo uno compiectar, nuUam rem esse dico quae sit omnino infiniti expers, quaenuUum in divinam na- ' turam prospectum babeat. Hinc jam nihil ferè dissidii inter finitum et infinitum superest ; fitque inter summum numen et res creatas, dièsimillima quidem inter se, sed non opposita aut segregata,conciliatioquaedam ac mirabilis concentus. Hincdeuique quidquid est in orbe mali adeo
compensatur ut, si res quaeque muta et iaanimis vitâ et voce praedita esset, grates Deo ageret, nedum de suâ vice quererelur.
Sed praesertim inter hominem ac Deum societas est, nempe inter providum benignumque numen et animal illud ceteris animalibus praîstans, intellectuque ac libertate praeditum. Non Deus hominem semel creatum injurioso pedein rerum diversitatem demisit (l), operis sui immemor, et otiosae aeternitatis silentio involutus. « Non longe est ab unoquoque nostrum : in eo enim vivimus,movemur et sumus (2). » Imonos amat, nobis invigilat, nostras absterget lacrymas. Hanc dolendi legem, quam nobis imposuit, ipse nobiscum quasi patitur. Mortalem vitam monti ihvio ac praerupto assimila verim, quem non nisi multo sudore superare possumus, sed in quo nos Deus praecedit aut comitatur. Nonne vides ut Verbum divinum, inter rerum finitarum angustias quasi laboret, neque usquam sibi viam faciat nisi obstantia removerit, errantia composuerit, ad nihilum recidentîa ad vitam reduxerit ?
Ul autem Deus ad hominem accedit, ita homo ad Deum. Non est enim anîmus, ut corpus, aliquid clausura séparatumve, saltem eâ parte quae ad infinitum spectat. Est contra ad divinam vim undiquepervius ac penetrabilifi. Ratione suâ homo veritatis divinae fît particeps, omniaque, ut ait Spînosa, sub aeternitatis specie contemplatur. Afïectu prae-
(I) Res in deterius mutât poeta qui haec scripsit : '^
Lorsque du Créateur la parole- féconde, Dans une heure fatale eut enfanté le monde
Des germes du chaos.
De son œuvre imparfaite il détourna la face, Et, d'un pied dédaigneux, la lançant dans l'espace,
Rentra dans son repos. (Lamartine.)
(3) Act»apost.y c. 173, V, 18. C. f. Sencc, Epist. 41. Cousin, Cours de 1828.
difus, amore ilio flagrat in quo vîta et félicitas contine- "liir; voluntate libéra utens, aliquid ad connciendum opus divinum confert. Equidem scio inultum intéresse inter actionern divinam summè effîcacem indefessamque, et hominis operam, quae tanturnmodo in bonâ voluntate rectâque animi intentione consistit. Sed taraen, quocumque modo id fiât, Prôvidentiae divinae cooperamur, Deo duce et auspice vitae praelium pugnanius, hujusque animorum civitalis, qua3 Dei perfeclissimum opus est, cives sumus.
Quum arctius fit illud inter honiines Deumque vinculum, religio dicitur. Sed inter ea quae relîgio commendat, nihil inagis hominem cum Deo conjungit quàni preces. Quum preces ex cogitatione, sensu et actione constent, totum aiiimum complectuntur, Deoque ita submittunt et applicant, ut unum e duobus videatur exstare, quamvis mens sit semper suî potens etconscia.
Hîs démuni refîcitur animus et mitigatur aegritudo. Qui crédit Deum sapientem ac providum omnia créasse et omnibus invigilare, non desperatione fraugitur aut perturbatur aegrimoniâ. Nec dubitatquin, divinâ Providentiâ omnia régente et modérante, ex aerumnis ac doloribus multa bona viro forti ac patienti eveniant. Nec id pro animi duritiâacstuporehabendumest. Sentit quidem morsus doloris vel praestantissimus vir. Sed si Deî amore permovetur, magna solatia ex eo pei'ciplt quôd hujus vitœ miseriae a benigno Dei consilio pendeant.
Non omnino ita se habet Pantheistarum doctrina. Quum illi de aegritudine leniendâ disserunt, in hune ferè modum orationem habent : « Res singulares ac vanas species pro nihilo reputate, vestrîque etiam obliti, Ens illud universale considerate quod omnia continet, quod in toto orbe immanet et in naturœ atque historiée legibus quasi radiât
ac refringitiir (l),quod est vis, forma ac vila, simulque intellectus, amor ac voluplas. Illud considerate ; imô naturam ejus induite, utpote quae vestra sit, quum reipsà nihil inter uiiiversitatcin reriim sumnîumque iiuinen disercpet.» Primo quidem lios ita loquentes aliquid dicere credas; sed si propiùs spectes, videbis illud Fns^ de quo tanta praedicant, frustra omnibus iiiis attributis donari quaesoii Deo competunt. Intelligo enim esse aliquid perfecium et immutabile quod omnia alia infinité superet, Erus autem perfectum et immutabile esse non intelligo. Sed praecipuè quum dolor ingruit, quum, amisso parente vel amico, pectus summâ acerbitate dilaceratur, quod consolationis genus ab isto Ente sperare possum ? Nam, quidquid dicant Panllieistœ, neque intellectu, neque amore, neque voluntatc prœditum est Ens universale. Hinc patet quàm inalè philosophus quidam Germanus eoruni preces derideat (2) qui aliquid commodi a Deo petunt. Non milii in animo est eas precationes laudare, quœ servos potiùs dominum alloquentes décent, quàm homines coram Deo vota facientes. Sed in locum vitlosae isiius precationis quid Pantheistae subjicient? Nihil prorsus. Quamvis enim liaec praesertim commeiidct Ficliteus, fiât voluntas tua (3), non video quid apud Pantlieistas hujusmodi verba significenl, quum nulla sit Entis universalis voluntas.
Ex his quae dicta sunt concludimus nullum fore humanarum miseriarum levamen, si,aut cum Epicuro ac Stoicis, in rébus finitis rcmancamus, aut cum Pantlieistis, rerum universatem in locum divinae Providentiae ponamus. Sed sunt quaedam de immorlalitate adjicienda, quae cum princi-
(i) Fichtc, Méthode pour arriver à la vie bienheureuse^ trad. Bouillier, p. 145 : « Cette lumière (l'existence divine) se divise et se réfracte en rayons divers et infinis, etc.. • — (2) !bid., p. 266. — |3) Ibid.
pio qiiod posuiinus coiiseniiant, el à Panll.eUtarinn ac Mysticoruin rationc pariter discrepent.
Nemini noii patet nialum esse quod inordiuatum sit,
quod aliquam deminutionem rébus aiTerai, aui ad nihllum.
accédât. Atqui, si animî cum coriwribus exstingiierentur,
quid esset humanâ condiiione magis inordlnaium, inagîs
dissonuni, magis absurdum? Frustra contendit Cicero (1),
non miserabiles esse mortuos quod jani nuUI sint, nec ullus
omnino sensus remaneat. Quid mihi quod meœexuviœom-
nis doloris exspertes futurae sint? Quum eo intellectu prae-
ditus slm, qui cum seternà veritate affînitatem quamdam
habeat, iis afTectibus qui perfectum aliquid infini tumque
desiderent, nonne prœsens vita tôt erroribus, tôt perturba-
tionibus plena, aliquid luctuosum erit, si ei nihil succedere
debeat? Quum vir justus omnibus injuriis vexatus fuerit)
pravus autem homo vitam in deliciis egerit^ si mors tan-
tummodo illi miseriarum, huic injustae felicitatis fînem aft'e-
ret, num bene erit, nec quidquam remanebit desideran-
dum ? Animus enim hominis a nihilo ac vacuo sponte suà
abhorret, nec quidquam valent ratiocinationes adyersùs
iianc naturalem propensionem ; imo manifestum est ipsos
philosophos qui futuram vitam esse negent aut dubitent,
sibi contradicere, quum de eo quod post mortem futurum
sit tam fuse disputent.
De hâc quaestione Pantheistœ, ut jam animadvertimus, propriam sibi finxerunt opinionem. Quum nos imniortale œvum animo humano vindicamus, illi hominem aeternitate douant (2). Non quod contendant animum ante praesentem vitam exstitisse, aut, exstincto corpore, superstitem fore. Sed ideo sumus aetemitatis participes, quia de rébus aeternis cogitamus. In modo vivendi non in spatio temporis om-
(I Cic, Tusc, I. — (2) G. f. E. Caro. L'Idée de Dieu, etc., p. 36o.
nis rés vèrsatur. Ûnum in perpetuitate teihporum permanet, nempe hutnanum genus ; cujusque autem hominis fatum intra natalem supremumque diem iiîcKisum est.
Hanc Pantheistarum doctrmam subtilem esse et elatain non ego infitias iverim. Sed si ex illâ solatium ad versus dôlorem quaeratur, mox patebit tune praesertim peccare Pantheistarum placita, quum ea doloribus et degritudinibus leniendis admoveas. Si enim nihil animus e'^set nisi cogitatio pura, si omni affectu vacuus esse posset, tune ei sufficeret stoica illa maximarum rerum contemplatio. Sed quum, in hâcnostrâ conditione, multis miseriis torqueamur quae devitari non possunt^ ipsius autem naturae imputsu felicitatem quamdam desideremus bonis praesentibus majorem, médiocre nobis solatium esset œterna pcr unius horae spatium introspexisse, si nuUa spes vîtae mêlions afFulgeret.
Pantheistarum errorem plané répudiant Mystici, qui de immortalitate animorum nonambigunt. Sed, in quibusdam, ab illis nostra doctrina dissentit. Arbitrantur enim futuram vitam a praesenti omnino discrepare. Inter utramque, illis sicredas, nHhilconnexum, nihil continuum. Quod à morte incipit ab eo quod ad mortem desînit prorsus abhorrere putant. Nec mirum. Nam quum mystici nihil in hâc terra nisi luctus *et miserias videant, credunt cœlestem illam vitam contaminatum iri,siquidquam de praesenti rerum statu remaneret. Quid autem narrant de felicitate illâ, quâ immortales animaB fruuntur? Non dicunt, ut poeta :
Pars in gramineis exercent membra palestris ;
sed àliquid sibi effingunt tam imniotum atque otiosum, et, ut dicam quod sentie, tam puérile et materiale, ut eos cre
dam potiùs œternorum suppliclorum metu a malo déterrer!, quàm spe praemiorum ad bona incitari.
Me quidem judice, ut bene et ordinale res sese habeant, oportet esse inter praesentem futuramque vitam, quantumvis licet dissimiles sint, concentum quemdam et concordiam, nec tolli omnem actionem, omnem humanarum facultatum usum. Ut enim félicitas non in terris habitat, ita in terris incipit. Non modo malum compensât futura vita, sed bonum auget et absolvit. Itaque libens cum Pantheistis dixerim nos jam in prdBsenti vitâ rerum aetemarum esse participes, dummodo id nos a futuraB felicitatis exspectatione non deturbet. Mihî quidem videtur immortaiis félicitas nihil aliud fore, quàm perfectior concentus liberiorque actio illarum facultatum de quibus tam parum curant Mystici. Animus enim purior erit ac fortior, sed semper idem. His igitur qui poeticë rem sibi eflîngere conantur, suadebo ut psychologiae studio magis ac magis incumbant, non vanas imagines, sed certum quoddam augurium inventuri. Ut denique nihil de meâ opinione reticeam, mihi videtur animus, vel posl mortem, semper ad meliora progressurus. Non enim omnis difficultas enodatur, quum positum est animum corpori superesse. Si enim animi, cœlo recepti, in quodam perfectionis ac felicitatis gradu immoti sisterent, opus divinum quasi daudicare videretur. Sed tune humani fati ordo apparet et Providentiae causa acta est, quum constat arctiorem in œternum fore hominis cum Deo societatem.
§ III. — Animi facultates multum valcrï ad acgrltudincm Icniendam. Ac primùm de voluntate ac ratione.
Sunt quœdam animo innatae virtutes, quœ in quolibet homine, ob id ipsum quôd homo est reperiuntur. Est
enim homo vis quaedani libéra, quae inteliectii duciiur, affectuiim motibusexcitatur, et ad agendum corporeae compaginis partibus utitur. Divesne sim an pauper, doctus an rudis, sanus an infirmus, semper mihi restât quod ad honiinis essentiam pertinet. Prseclara hsec dona non possum annttere quin me ipse deseram, quod fieri nequit.
Ut autem œgritudinuin causœ sunt nécessitâtes in qiiibu3 versainiir, ita remédia ex facultatibus quaeienda.
In multis locis dicunt Plutarchus, Epictetus, M. Antoninus nos dolorum lenimen înventuros, si vera bona discernamuSjiisqueadhaereamus. Non inscitè quidem, dunimodo spes melioris vitœ adsit, nec superba fiât virtutis nostrae comtempiatio. Quae sunt autem ista bona? Hoc non semel ostendit Cicero. « Bonum appello, ait, quidquid secundum naturam est, quod contra, malum(l).)) Et aliàs: «intrandum est in rerum naturam, et penitus, quid ea postulet pervidendum (2). » Introspicienda est igitur hominis natura, quae constat ex ejus facultatibus.
Illa igitur philosophia maxime adjuvat ad bona adipiscenda fugiendaque mala, quae nos docet facultatum naturam, vim, agendi rationem. Quod eleganlissimè dicit Cicero in primo De Legibus libro : « pliilosophia nos, quum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum docuit, ut nosmetipsos nosceremus : cujus praecepti tanta vis, tanta sententia est, ut ea non liomini cuipiam, sed Delpliico Deo tribueretur. Nam qui se ipse nôrit, primùm aliquid sentiel se habere divinum, ingeniumque in se suum ,*sicut simulacrum aliquod, dedicatum putabit ; tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet ; et quum se ipse tentârit totumque perspexerit, intelliget quemadniodum subornatus a naturâ in vitam venerit, quantaque
(i) Cic, De fin, bon, et mal., 1. V, c. 29. — (3) Ibid., c. 16,
instrumenta habeat ad obtineudain adipiscendamquc sapientiam : quoniam principio, rerum omnium quasi adumbratas intelligentias, animo ac mente conceperit ; quibus illustratus, sapientiâ duce, bonum virum, et ob eam ipsam causam cernât se beatum fore (1). »
Ita est;quum pHilosophia hominem suî ipsius conscium faciat, illi in manibus ponit quîdquid ad felicitatem ducit.
Hoc manifestius adhuc factum est, ex quo sagacissimi nostri temporisvirijSocratispraecepto obsequentes, miruni in modum psychologica studia promoverunt, et animi partes varié copiosèque descripserunt. Nunc praesertim cuilibet nostrûm patet quomodo sulx)rnatus in vltam venerit.
Sed, inter animi facultates, duae primùm occurrunt, quae maxime naturœ nostrae prœstantiam déclarant, multumque adversùs injucundos affec tus valent; nempe voluntas et intellectus.
Ubi aliquid molestiae animo incubuit, e nostrâ voluntate pendet sive illud augere, alere, incendere, sive oblivioni dare aut saltem minuere. Hoc est igitur voluntatis munus, non ut dolorem obruat, quasi omnino voluntarius esset, sed ut dolori obsistat. Fatali rerum incursion! libéra animi vis opponatur.
Si credendum Aristoteli, virtutis ac proinde fëlicitatis causa est hépyeux, psrà Xoyou. Hanc aptissimam quoque dixerim ad ea depellenda quae imprimis vitae importuna sunt, taedium et virium defectionem. Tœdium euim ex inertiâ, virium defectio ex immodico labore nascitur. Atqui hoc praestat actio rationi consentanea, nequid sit parum, ne quid nimis. Quum autem ita in agendo perseveramus, ut actio in consuetudinem vertatur, tuni perievi conatu opus est ad illas res perficiendas ({uae antea magni
(i) Die, Deleg.f 1,22.
laboris erant, fitque vir bonus similis illius optimi miisici, cujus manus quasi spontesuâ nervos lyrae pererrat,etiamsi mens de aliis cogitet.
Magna milii esset copia memorandi quîd labor ad félicitatem conférât, ut vitam exornet, cumuletque bonis, ut iaciem rerum in melius mutet, ut homini industrio iibertalem ac dignitatem asserat. Sed de solo animi statu sit sermo. Vae homini inerli ! Operosissima res est nihil agere, imo periculosissima. Nam quuni quemque nostrûm tôt pravae cupiditates obsideant, nisi ad rem aliquani laudabilem applicuerit hanc semper mobilem animi vim, mox sui impotens, cupiditatum ludibrium erit :
Et ni
Posées ante diem librum cam lumine, si non iDtendes aDimum studiis et rébus honestis, Invidiâ vel araore vigil torquebere (1). . .
Qui autem sibi semper aliquid agendum proposuerit, non solum successu laboris, sed ipso labore gaudebit. Hoc adeo naturae uostrae consentaneum est, ut praeclarus quidam apud Germanos scriptor sibi in inquirendâ veritale majorem oblectationem quam in possidendâ esse dixerit.
Mihi tandem videtur maximi momenli ad depellendas «gritudines, velle. Ideo saepissime miseri sumus, quia nolumus esse felices ; nec peccaret Stoicorum sententia, si intra certos limites contineretur. Multos enim reperire est qui opum amplitudinem habeant, honestum in civitate gradum, ExmoùjSiaot^ omnîa denique felicitatis instrumenta. At felices non sunt, quia nesciunt, quia nolunt esse felices. Si ab illis quaeras quœ causa sit frontis obductae,dicent sibi hoc, illud déesse, in hoc se delusos fuisse. Sed verisimile
(0 Horat., Epist.^ 1. 1, n» 34.
est eosdem, si voti compotes essent, inox alias ob causas, in eamdem aegritudinem delapsuros.
Positum sit igitur, quamvis non oniuino voluntaria sit aegritudo, multiim conferre voluntatem ad aegritudinem leniendam.
Idem de intellectu exislimandum puto.« Animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plénum ralionis et consilii, quem vocamus hominem, praeclarâ quâdani conditione generatum est a supremo Deo (1). » Dum affectus, hoc tenerum ac molle, hominem in seipso quasi inclusum tenet, nec de ullâ re admonet nisi de habitu aiiimi jucundo vel injucundo, intellectus in rerum universitatem emicat, ac veritatis seternae fit particeps. Quicumque igitur hoc donum naturae quanti sit aestimabit , illoque utetur, cerlissimum subsidium liabebit contra aegritudines. Animi motus prudentiâ componet, caliginem absterget, et, ut ait Spinosa, sensus turbidos in iiotiones paras mutabit. Est imprimis quœdam cognoscendi facultas, cui totius animi imperium a naturâ tributum (2) est ; quae, dum appetitus caeco iinpetu fertur, hominemque hue illuc rapit, diligenter quid faciendum aut non faciendum sit considérât-; rationem dico, illum animi solem, externo sole clariorem, qui nobis suam lucem et suae lucis amorem prœbet (3). Huic nostra vitia umbras quasdam offundunt; sed qui non omnino hominem dedidicit, praesertim qui aliquando iii purâ istâ veritatis aeternae regione versatus est, hic, vel in mediis aerumnarum fluctibus,aliquem luminis radium percipiet, quo duce ad portuni possit confugere.
Hactenus de ratione, ut de aliquâ animi parte locuti sumus, sepositis rébus quas attingit. At vero si haec revolva-
(1) Gic, De leg., I, 7. - (2) C. f. Cic, Tusc, III, 5. - (3) G. f. Fénclon, Traité de Vexistence de Dieu, part. I, 58.
mus quae tam certîs argumentis nituntur, de supremo actionum liumanarum fine, de Deo, de futurâ vitâ ; si reputemus rationem ita rerum divinarum esse consortein, ut platonicus ille pkilosophus et idem christianissimus merito geminam rationem agnoverit, unam ignaram, fallacem, versatilem, alteram verô cunctis liominibus communem, iisque superiorem, perfectam, aeternam, immutabilem (1), quàm utile ad beatè vivendum adjumentum ! Quantum dolorum levamen I Quàm praesens aegritudinum medicina !
J IV. — De quibusdam virtutibus.
De voluntate ac ratione dictum est. Voluntas autem rationi obteniperans, virtus appellatur. Non contendimus, ut Stoici, virtute obrui dolorem, sed virtutem ut non unicum ita praecipuum esse contra aegritudines remedium. Hoc argumentis demonstrare non opus est, quod tantâeloquenliâin suis Tusculanis illyxsivdLvit Cicero. « Magna vis est, inquit, in virtutibus : eas excita, si forte dormiunt. Jam tibi aderît princeps fbrtitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, cpntemnas et pro niliilo putes. Aderit temperantia, quae est
eadem moderatio qu» te turpiter et nequiter facere
niliil patietur. Quid est autem nequius aut turpius effeminato viro? Ne justitia quidem sinet te istafacere (2)....» Quum tôt locisPlato, Arîstoteles, Stoici, ipsi Epicurei(3), quid ad felicitatem conférât virtus demonstraveririt, hoc omittam. Sed quasdam virtutes notatione dignas existimo, quae inter omnes aptissimae videntur ad pellendam aegritudinem, et quas, si liceret, verè médicinales ac réparatrices dicerem.
(i) C. f. Fénelon, Traité de l'existence de Dieu, part. î, 60. — (2) Cic, T«5c., ni, 17, et IV, 17. — (3) Ibid., V, 38.
Quae sit beata vtta cogitationc quidem complecti possumus. In hoc enim sita esse videtur, ut ordinata fîat et rationi consentanea omnium ex quibus natura humana constat explicatio(l). Sed hoc in votis tantum est; si ad ipsam mortalem vitam respexeris, nihil taie invenies (2). Quum iliud quo nihil est optabilius mente cernimus, de constantiâ, de cognitione rerum, de puris atqiie integris gaudiis cogitamus ; quum autem quid reipsa existât oculis quaerimus, omnia mobilia, obscura, tristia obversantur. Quum igitur ea sit hominis conditio ut optima videat, pejora adipiscatur, semper illi consolatione opus est. Hanc autem vim consolationis habent in piîmis virtutes de quibus statim dicemus, scilicet patientia in rebus adversis, sanctissimum quoddam doloris studium, Dei hominumque caritas, et quae a theologis dicuntur fides atque humilitas.
Patientia nihil est accommodatius ad praesentem hominis conditionem. In hoc magni aestimanda sunt quse a Stoicis de àffaôeta dicuntur. Fateor non hominis esse liane indolentiam ab omni perlurbatione vacantem. Sed si id tantum praecipilur ut ea quae nostram potestatem superent, quasi sint orbis alterius, negligamus, nihil est hoc praecepto salubrius. Haec animi libertas de multis rebus parum curantis quae ex ineluctabiU fato pendent, non tantummodo quibusdam praestantissimis viris propria est ; nihil obstat quin apud pauperes et obscuros et rudes omnis disciplinœ homines reperiatur. Est igitur nobis magno
(i) Vide hanc luculentam beats vitae definitionem : « Le déploiement harmonieux et durable de toutes nos facultés dans leur ordre d'excellence. » P. Janet, Philosophie du bonheur^ p. 20. — (2) « Au-dessus de cette vie agitée et vide, de ces passions impuissantes, de ce désordre aussi nuisible à lui-même qu'aux autres, l'homme conçoit un monde supérieur, le monde de la vertu et du bonheur, où tous agissent conformément à la raison, où le succès est en harmonie avec la bonne volonté. Cet idéal est le souverain bien. » P. Janet. De la dialectique de Platon, p. 38i.
adjumeato ad toleranda mala quibus aliunde aec occurrere nec inederi possumus. Una res me, in hâc Stoicae doctrinae parte, offeadit, scilicet quod isti philosophî,,de patientiâ sive ad versus homines sive ad versus fortunain multa locuti, niliil de patientiâ hominîs erga seipsum dixerint. Quum enim perfectè sapientis speciem anîmo excogitarent, parum intellexerunt quid virtutis aut felicitatis mortalis conditio capere posset.
Sed hâc patientiâ aliquid excellentius adhuc praecipit philosophia ; nempe ut ipsos dolores adaniemus et quasi occupemus. Ad hujus virtutis sublimitatem nonnunquaiii sese erexit autiquorum sapientia. Nonne enim videtur Seneca dolorum molestias et adversa fortunse quasi arce?sere,quum exclamât : « Quid cessas, fortuna? Congredere ! Paratum vides (1). » Sed, in his verbis, quibus Stoici fortunam in certamen provocant, mihi videtur aliquid esse superbiae. Qui autem crédit esse Deum suis invigilantem, virtutisque cum mala fortuna luctantis teste m ac remuneratorem, ille asperas vitœ res libens accipere potes t. Quid si, Christi discipulus , magistri vestigia sequi cupiat? Quemadmodum ille Deiis homo ad œterni luminis sedem ex mortis caligine assurrexit, ita nemo nostrûm veram virtutem tranquillamque vitam adipiscetur, nisi ipse sibi, ut dictum est, mortuus fuerit. «Ex eo mala oriuntur, ait hodiernus scriptor, quôd felicitatem homo possidere gestil, antequam seipsum Deo, ut in ara hostiam, obtulerit (2). »
Quamvis fides praecipuè ad religionem pertineat, tamen a philosophia non omnino aliéna est. Magno veritatis amore incensos, sed in altâ mersos caligine, fides consolatur ; nec ideo tardiores facit ad nova inquirenda, sed in iis servandis quaî certa sunt firmiores. Fidei impulsu non so-
(i) Senec, Epist, adLucil.y 64.— (2) Blanc de St-Bonnet,De la douleur^ p. 57.
lum verum agnoscimus, sed ei toto pt5ctore adhaeremus ; oranes argutias quœ rebus apertissîmis circumstrepuat contemnimus, ac non modo ad cogitandum sed etiam ad agendum idonei sumus. Sed nunc, id praecipuè notandum est : fideni, quum de maximis rebus versetur, nempe de iinmortalitate animorum ac Dei Providenliâ, efBcacissimum cunctis vite miseriis admovere remedium. Quainobrein jure aniniadvertit celeberrimus quidam scriptor, religionem, quae ad futuram vitam omnia referre videatur, solam tamen, in praesenti vitâ, nos beatos efficere posse. Idem dici poterat de verâ philosophiâ. Sola fide hic veternus depelli potest, de quo sœpe questi sunt vîri ingeniosi et doctrinâ exculti. Cuilibet Iloratii lectori notum est, quo lepore subtrisli amabilis poeta ex seipso lioc aegritudinis genus ad vivum expresserit. Conscius sibi est niali ; hoc depellere vellet ; sed mente minu^ i>alidus quàm corpore toto^ incertus dubitat; sanitatem cupit, sed inedicinam aversatur, amicis ac sibi ipsi iratus ; interea
Tarda fluunt ingrataque tempora, qua3 spem
Gonsiliumque morantur agendi gnaviter id quod iEque pauperibus prodest, locuplelibus œque (1)
Quid igitur huic lectissimi ingenii viro deerat? Quod Epicurea disciplina praestare non poterat, fides illa quam D. Paulus vocat sperandarum suhstantiam rerum (2),
Quum Dei magnitudinem contemplamur, non de nobis magnifiée sentimus. Renovantur autem, nescio quo pacto, animi vires, quum ita nobis ipsi coram Deo vilescimus; ac plerisque doloribus animi ex nimio nostrî amore fluentibus, hujusmodi humilitas aegris animis quàm maxime medetur.
(i) Horat., Epist., I, i, 23. - ^2) Paul., ad Heb., c. IX, v. i.
la tam demissum locum mente et cogitatione descendimus, ut nos non pœnîteat parvi ab aliis aêstimâri. Nec id rectè fieret, si qua afferretur decori atque honestatî lahes. Sed, în conspectu Dei, homo. vel praestantissimus, salvâ.digni-: tate,. potest de se humiliter sentîre. Nil)il saepîùs praecipît in suis Epistolis Feuelo noster, quàm ut se quîsque vilem ac pusiilum sibi fingat, iitque vanam gloriam et homînum plausus despiciat. Hinc aaimi tranquiltit^ç, hiiXC actio non tupbulenta aut sollicita , hinc simplex dicendi modus, hinc denique sucçepsus rerum, quia de sucçessu nainimè a)gitavîmus. * / .
Amor non est tantîin> illa vehemens cupido quse saepissime aniinum conturbat. Virtutis nomine dignus est quum in aliquid honestum exardescit , quum , Dei siniul atque hominum amantes, jiosmet ipsos obliviscimur, et hâc quidem virtute nihil est praestabilius. Magnum est libéra voluntate:uti et sui arbitrii esse, majus rationi obsequi et pro aequitate piignare^ at^ quum accedit effusa illa benignitas, quae juris alieni observantissima, de suo facile cedit, quaé vel ingratis benefîcium confert, tune adest verè platonica illa ôfAoïwçiç Tw 0gw otarà to ^uvotov (1). Quid autem cbn-' ferat hic animi habitus ad aegritudinem leniendam non longum est dempustrare.. Namque animi frigus, ut ita diçam, aegriludinem parit. lUe queritur qui de se cogitât, qui sibi i^wit, vulgari non phîlosophico hujus vèrbi sensu. Qui autem impetu quodam amoris fertur, non totus in se e^t, frigida illa curarum relinquit fomenta (2), nec quidquam aegritudiais sentit, a Ubiamatur, inquit. D. Àugustinus, non laboratur, aut si laboratur, labor amatur. »
(I) Plat., Theet, p. 176, d. — (2) G. f., Horat., Epist.ly 3, 26.
f^ V. — Quid'ipsi affectus ad œgritudinem leniendam valeant.
I. Multum abest.ut, ad sagritudinem toUendam, qiiemlibet vividum animi sensum exstinguere oporteat. Nam primùm arctis^imo quodam vinculo conjunguntur dolores. et gaudia, et, ut lepidè dictum est ,
Medio de fonte dolorum
Surgit amœni aiiquid, luctu quod amamtts in ipso (1).
Deinde facile est démons trare Stoicos, qui indoientiam sapientias partem esse dictitant, ignorare quaenam sint cupiditates, quas tueantur partes in omnium facultatum concentu et quos intra fines contineatur voiuntatis potestas. Ëquidem sine ardore quodam animi ^ sine iliis affectibus qui nos ad meiiora impellunt, cuncta in homine languescunt, nihil est quod vigeat, quod spiret ac moveatur, et, ut ait poeta, vila deest antequam mors adsit (2). Infra ipsa officia stabit qui hâc duritiâ animi erit, viventique justitiae legi parum obsequetur. Sùnt profectô regendae cupiditates et ad honesti normam aptandaa, ne in aliquid pravum erumpant, sed non funditus toUendae. AfTectum affèctu temperemus, et, ut ait Malebranchius, Deum Deo vincamus.
IL Inquirenti mihi quinam sint affectus ad aegritudinem leniendam maxime idonei, primiim occurrunt religiosî sensus. Haec dicebat unus e celeberrimis apud Germanos philosophis. « Religio est illa regio ubi aperiuntur arcana vitae, ubi diffîcultates scientiae solvuntur, mitiganturque animi dolores, regio aeternae veritatis ac pacis œternae. Ibi fluit Letheus amnis, ad quem animus ndster
(I) Ita versus Lucretii inflectit D. St-Marc Girardin, in opère cui titulus, Cours de littérature dramatique. ^{2) « Us font cesser de vivre avant que l'on soit mort. » (Lafontaine, le Philosophe scythe.
malorum potat oblivium. Ibi temporis caligines infiniti luce absterguntur (1). )> Est enim ea lex cuilibet imperfectas naturae, ut, nihili parliceps et ad nihilum qûodam pondère delata, perpetuo ad omnium bonorum principium resurgere conetur, nec desinat sibi ipsi quasi clamare : Sursum corda. Hoc omnibus malis medetur; hoc defessum animum recréât, inanesque fugat curas quœ aegritudinum atque errorum causae sunt. Quum enim nos Deus in hàc terra posuerit ut ad exsequenda ipsius consilia conspiremus, et quasi ipso duce certemus, nonne summa) ignaviae esset munus impositum detrectare ?
Si theologos ac sacros scriptores légère velîmus, iilos videbimus a religione omne consolationum genus haurire. Cuilibet in mentem occurrit ille Job , omnium humanarum miseriarum exemplar. Qui, quum fîlii periissent et domus diruta jaceret, quum grèges a latronibus abducerentur et ipse omnibus derisui esset, procidens in terram, Deum adora vit et dîxil : « Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, Dominus dédit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est ; sit nomen Domini benedictum (2). » Quum B. Hieronymus de amioorum morte ami^ cos superstites solatur, multa omittit quœ veteres ad sedandam aBgritudinem magni faciebant , nec quidquam memorat de virtutibus defunctorum, nisi ut confirmet illos cœlestia prsemia esse consecutos. Quum Bossuetius, in medio omnium luctu, de morte principum verba facit, omnes res humanas conculcat ; gloriam , supremam po-* testatem, vel grande ingeaium et indolis benegnitatem ad nihilum redigit, donec animos permotos atque attritos spe immortalitatis recreet.
t (i) Hegel, Leçons sur la philosophie de la religion. Vide E. Vacheret, la Métaphysique et la science, t. II, p. 428. — (2) Job., I, ai.
Ea est igitur, apud auçtores sacros, uiiica coDSoIaiiohis causa,, quôd spés affulgeat débita merCedè frùendi, cêrtumque sit nihil hominibus acddere nisi benigno Dei consîlio. Nos, quanquam existîmamus religiosos illos sensus împrimis valere ad aegritudinem depellendam, contehdîiîius prudentis philosophiaè esse alia non cbntemnere.
Ipsa in Deum pietas in détériora delaberetuf, nisi pro certo haberemus id sotum placére Deo quod justum sit. Quas autem animi molestias non mitigat conscientia beûê âctae vitaè? Qui enim ofBcio functus est parum curât de rerum eventu. Hanc autem officii legem non cogitatione tantum comprehendamus, sed ardenti studio complectafnur. Ea conditione virtus ad aegritudinem lenieudam valebit, ut magno yirtutis amore incendamur. Cur enim illé Platonis justus vir, ad mortem dam'natus, oculis eflfossis, probris maledictisque vexatus, aliquid tameri solatîi in mi-: seriis retinet? Non quia solâ ratione quid deceat quîd non îiitelligit, sed quia divinâ quâdam flàmmâ accensus eo acriiis exardescit quô acerbiora ex trinsecùs imminent
Ut e virtutis ita ex artium ac scientiae amore quaîrenda tristioris vitae oblivio. Athenienses in Siciliae Latomias dejècti, reci tandis Euripidis carminibus a mœrore recreabantur. Quum igitur taedioautœgritudineafficîmur, maximum est in rerum cognitione oblectamentum. Notus est lucutentus ille quintee Tusculanae locus : a Quo tandem igitur gaudio affici necesse est sapientis anîmum, ciim his habitantem pernoctantemque curis(l)î etc.wOstendit orator ut universi orbis adspectus sapientes impulerit ad initia omnhim quaerenda, utque, Delphico Deo jubente, ab his rebu& ad alias sese verterint, deinde ut ex hominis cognitione et floresçat sive descriptio virtutum, sive disserendi ratip,
CO Tusc, V, 24.
sive rerum civilium scientia ; quumque haec studia descripr sit, e quibus tôt mgenuae delectationes exsistunt, jure quidem addere potest : « Quid haec tandem vita desiderat, quo sit beatior? Gui refertae tôt tantîsque gaudiis, fbrtuna ipsa cedatnecessc (1) est. »
Magni momeull est, ut vitœ onus minus grave sit, mirabilis illa animi vis, quaîres pulcherriraas non sol um excogilat, sed sive in telâ, sive in lapideâ mole, sive in carminibus exprimit.
aille perextentum funem rnihi posse videtur
Ire poeta, meum qui pectusinaDiter angit,
Irritai, niulcct, falsis terroribus imptet ,
Ut magus ; ot modo me Thebis modo ponit Alhenis (2). • '
Non rarô philosophi invecti sunt in fallacem illam ingenii potestatem. Ipse ego fateor nonnunquam illi diffidendum esse, nempe quum in locum rationis succédât, quum rebus parum honestis inhœreat', quum animuni adeo exstimulet ut vires ejus frangat. At verô, quum niliil nisi pulchrum exhibet, quum virtutem ipsam, quantum .fieri potest, exoniat, ([uum Antigonem, Paulinam, Blancam effingit, profccto ab ipso Malebranchio illi venia danda est.
m. — Quum natura nos ad societatem cum ceteris hominibus ineundam informaverit, nec quisquam possit vitam omninp segregem agere, existimandum est hominum Qommercium, ut nonnunquam aegritudinem, ita saepissime gaudîa, ac solatia nobis allaturum. Quantum in paterno amore, quantum in coiyugii fide suavitatis est! Quid tam importunum quod non levare, quid tam laetum quod non
(i) Tttsc.» V, 25. — (2) Horat., Epht, H, i, 310.
adornare valeat jucunda illa familiaritas, et dulce tum voluptatis, tum doloris consortium ! Illis qui vilae domesticae gaudils carent, saltem amicus adsit, quem cogitationum aut afFectuum particîpem faciant. Si nec conjugii nec amicitiae bonis fruuntur, est amor patriae, qui otscurioris vitae humilitati aliquid grande ac generosum miscet. Fortîor et excelsior civium animus est, quum sentiunt quotidianos labores suos, non tantùm ad augendas privatas opes, sed ad patriam amplificandam valere. Quod si quis ad id infortunii reciderit ut parentibus simul et amicis et patria orbatus sit, ilium philosophia fraterni inter omnes homines fœderis nionet, docetque sapîentem non esse « unius circumdatum niaenibus loci, sed civem totius mundi, quasi uniusurbis (1).»
IV. — Denique illae ipsœ propensiones quae ad solum corpus vel ad resexternasspectant,nos,non dicam solatiis, sed, quod minime aspernandum est, ludo et oblectamento recreare possunt. Philosophum vel elatum superbiâ et magnifica somniantem, natura semper ad res quasdam simplices et communes revocabit,
Et mala perrampet furtim fastidia victrix (2).
Ne quid igitur desit ex bis quae doloribus animi paululum levamenti afferre possunt, sagacis psychologiœ est omncs illos'innocuarum voluptatum fontes detegere. Cur enim bomini non gratum sit privatis rébus ut suis uti, dummpdo communibus pro communibus utatur (3) ? Cur non ego, quum victûs quaerendi nécessitas mihi imposita sit, tenui victu temperatè ac modicè gaudeam?
(1) Cic, De /e^^, 1, 33. — (2) Horal., LpisU I, 10, 25. — (3; C. f. Cic, De off., 1. I, c. VII.
ÇAPUT III
ADMOVENTUR iEGRlTUDINl REMEDIA
Quum duobus seorsim capitibus, de aegritudine dictum sit, et de iis rébus ex quibus quaerenda est aegritudinum medicina, niliil jam restât nisi ut admoveatur malis curatio. Nunc igitur viam quamdam indagemus, quâperturbatus animus in ordinein restitui possit; aegritudinumque causas ac species animo repetamus, ut cuique remédia efficacissima accommodare conemur.
§ I. — Qusnam ratio agendi è principio quod posuimus deducatur.
Qui scribunt de aegritudine leniendâ soient primùm investigare inali causam, deinde praeceptum quoddam ponere quod huic causae respondeat. Unâ re coguitâ, alteram sequi necesse est. Itaque Cicero, qui contendit ex opinione nasci omnes animi perturbationes, in hoc ponit omne remédium, ut depellantur falsae opinionesde bonis ac malis. Chrysippus arbitratur ideo nos aegritudine affici, quod id aequum esse et ad officium pertinere judicemus (1). Non igitur ambigendum est de medicina ; itaque « Chrysippus caput esse censet in consolando, detrahere illam opinîonem mœrenti, si se ofïicio fungi putet, justo atque debito (2J. » Cyrenaicis videtur omnis esse causa in insperato nec opinato malo. Ërgo unum consolantis officium putant, ostendere nihil inopinati accidisse, unamque praecavenda-
(1) Cic, Tusc, III, 26. — (2) Ibid., 3i.
ruin œgritiidinum viani , neinpe futurorum meditatioaein (1) .
Nos quoque idem faciemus. Quum judicemus anîmum dolerequôd in aiiimi vitâ aliquid inordinatùm sit atque incompositum, id necessariô sequitur, non aliter mitigari œgritudines quàm si apte et composite aaimo vivamus. His posîtis duo sunt explicanda : primùm quîd sibi velit iste ordo, quantum ad animi vitam spectat, deinde, quae via sequenda sit, ut omni perturbationè vacui, ad statum quemdam bene temperatum pervenîre possimus. Primam quidem quaestionem, initio superioris càpitis explanavimus. Nunc ad alteram.
Quum de ratione ac via investigandae veritatis quœritur, difficile est omnia in certâ praeqeptorum descriptione includere. Suntenim multiplices humani ingenii viae; qu% a diversis locis eodem perducunt. Itaque, in quibusdam principiis, quae summam rei continent, praecipuus est labor. Caetera obiter et cursim tractantur, et cujusque diligentiae et sagacitati relinquuntur.,
Quod autem in inquirendo vero, id in felicitate parandà evenit. Si quîs in principiis immoratus sit, de methodo pauca îlli dicenda sunt. Quœ igitur disputavimus de verâ animi vitâ, de ordinato et inof&nso illo omnium Êicultatum motu, de spe îmmortalitaiis fulurae, de Deo generis humani conditore ac parente, hœc omnia dummodo4Dene percépta fixaque animo teneamus, faciiem, optnor, et apertamad beatè vivendum reperiemus viam, Tamen, his positis, non inutile erit qusedam praecipere quae ad usum exercitationemqué spectent.
Quum saepissime animus doleat quod desint hdBc bona ad quae est naturâ propensus, prima atque sîmplicîssinia occurrit aegriludinis médicina, ut aniuius voti compos fiait.
(I) Cic, Tttsc,, m, i3, 14.
Tenéra qusedam mater filîi absentis desiderio ita inœret, ^ut, lii çaveas, ejus vitâ aut yaletudo in discrimen adduci posait. Manifestum est nihil aptius fore ad illam recreandam, quàm si carissimum natum praesentem videat, aut ejus reditum speret, aut de illo bonum nuntium accîpiat. Saepe autem fil ut id consolationis genus non Hceat usurpare. Tune ad alia convertendum est.
In medicinâ corporis saepe adhibetur éa quœ a medicis derwatio (i) vocatur. Scilicet omnis tahes, soierti quâdam arte, a vitalibus detorquetur, neipsam vitâm in discrimen adducat. Ideiii in curandis aniniis fîeri potest. Mutaix) enim animi habitu, mutatis cogitationibus aut affectibus, gaudium tristitiae, anxietati serenitas succedit. Res ila se habere quotidianâ experientiâ constat. Divino quodam munere, unicuique dolori aut aegritudini finitimum remedium reperitur. Indicant etiam mîseri quod auxiiii genus ipsis prodesse possit. Namque, ut a malis déclinent, ipsi in quibusdam aflfectibus quasi perfugium quaerunt, horumque afFectuum vim in se excitare conantur. Alii amicîtiâ recreantur; alii pielate in parentes; quorumdam aeger animus publiais muneribus tractandis levatur; quidam in solitudine monasterii pacem quaerunt. Quod quum ita sit, nihil restât nisi ut ex industrie faciamus quod natura sponte suâ facit. Itaque nihil utilius est quàm si, psychologie duce, omnes illos affectus uoscamus, qui tantopere ad œgritudinem leniendam valent, iisque prudenter uti discamus, ut jam antea demonstratum (2) est.
De mutationibus locorum, de lectionibus, de consolatoriis verbis, multa dici possent, si vacaret. Ista enim omnia aptissima sunt ad id quod volumus derivationis genus.
(i) C. f. Bidard, De l'influence des chagrins sur l'homme, p. 109, — (2) Vide supra, cap. lit f 5.
Sed de his una lex est, qu8e cuin principio quod posuimus mirum in modum consentît, a Ut in causis, inquit Cicero, non semper utimur eodem statu (sic enim appeliainus controversiarum gênera), sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodainus ; sic in asgritudine leniendâ, quam quisque curationem recipere possit, videndum est (1). » Quum ista lex. omnia complectatur, non in immensam rerufn materiem temerè effundemur. Unum addendum est.
Saepissime vis molestiarum animum adeo demittit et conterit, ut qui in mœrore sit nuUam sibi opem ferre valeat. Tune ofHcio desunt qui a miseris recedunt rel duritiâ animi vel desidiâ. Errant etiam qui consolationes invalidas aut inutiles arbitrantur. Nihil enim magis valet ad recreandos miseros, quàm si quis illorum malis afHciatur. Nec quidquam est solertius ad inveniendas omnes consolandi vias, quam misericordis animi benevolentia. Ne verô melius fore putes, si aegritudinem suo cursu ire patiaris. Satis enim patet ex supra dictis quid aegritudo nocere possit, quum ad quemdam acerbitatis ac violentise gradum processerit,
Sit igilur inter praecipua malorum lenimenta, declinatio illa quam diximus. Non hoc Epicurum fugerat, qui levationem aagritudinis in duabus rébus ponebat^ ce avocatione a cogitandâ molestiâ et revocatione ad contemplandas voluptates (2).» Sed peccabant cetera^ ejus philosophiaB partes.
Aliquid apud Aristotelem legitur quod nostro proposito non videtur inutile. « Videndum est, inquit, ad quœ vitia simus proniores : alii enim ad alia sumus procliviores naturâ ; quod quidem ex eâ voluptate et eâ œgritudine quâ
(I) Cic, Tusc, III, 33.- (2) Ibid., i5.
afficimur, facile poterit cognosci. Ac nos ipsos àb eo ad quod propendemus in contrariam partem oportet abstrahere. Nam quum longîssimè nos a peccato removerimus, ad id quod modicum est veniemus; quod sané faciunt ii qui distorta ligna dîrigunt (1). » Hoc quanquam de virtutibus ab Aristotele dictum est, tamen ad assequendam felicitatem referri potest. Nihîl eniin aptius est, quum pérmo^ tus vagatur animus, ad illum in suam sedem ac statuni reponendum. In hoc optimè faciunt virtufes illae stoîcae simul et chrîstianae, de quibus seorsim tractavimus (2), quo3 nientem aegritudinibus ac molestiis depressam vi quâdam oppositâ eriguni ac sustentant.
Diximus in hoc consistere interioris vitse ordinem, ut non modo inoffensus et œquabilis sit facultatum motus, sed etiam ut totius animi fiât impetus ad infini tum, sive ad ultimum fînem supremumque bonum. Quaenam autem sequenda erit via? Hic nobis multi occurrunt qui se itineris duces fore pollicentur. Mystici imprimis, ut homines e terra ad cœlum evehant, utuntur quibusdain scalis, quarum diversi gradus sunt virtutes aliae aliis exquisitiores, fastigium autem exstasis quaedam et humanae naturœ cum divinâ conjunctîo. In his autem, quamvîs quidam pietatis ardor emineat, subtilia tamen ac dubia deprehendas, fîctasque rerum imagines potiiis quàm purum scientiœ lumen , ut non certum ac pervîum iter ad Dei amorem ac notitiam pateat.
Ecce autem philosophus Gennanus, inter Pantheîsmi fautores minime contemnendus, qui nos ad veram quam dicit vitam a falsâ et înani perducere conatur. Iter nobiscum ingreditur , peregrinantibusque quasdam descrîbît stationes. Proximus est locus ubi cousistunt Epicurei, niul-
(I) Arist., Eth, Nie, 1. Il, cap. IX. - (2) Vide supra, cap. II, f 4,
tique rerum naturalium periti, qui nihil arbitrantur exislerenisi res corporeas, quum tamea res istae rectèœstimaatibus non existant (1). Longiùs progresses Porticus excipit et Kantii schola. Ibi cuncta ad legem referuntur, diciturque lex moderatrix rerum et magistra (2) vitae, Sed liane stoicam legem in melius mutât, vel potiùs delet alia le^} quae non modo moderatrix rerum sed parens habetur, qudd ex effusâ quâdam benignitate constat, et ex illo amoris impetu quem Plato et Jacobœus verbis extulerunt (3). Ë Platonis et Jacobaei domicilio profectis aliud patet hospitium, nempe religio, quœ bona omnia etiam sancta esse ostendit, hominemque divinae propinquitatis conscium facit. Tandem qui totuui iter peregerunt in puram scientiae regionem deveniunt. Fichteus igitur in quinque partes divisit liane ad felicitatem viam .
Equidem fateor lisec omnia non a plebeio quodam philosopho excogitari potuisse. Sed nobilibus istis praeceptis qusenam doctrina subjacet ? Quum Fichteus me hâc vel illâ ratione ad Deum ire jubet, scire cupio quid de me, quid de Deo sentiat. Ego nihil aliud sum quàm vana species, aliquid nempe quod videtur existere, sed reipsa non exislit. Quid autemDeus? JEns. Atqui jamdiu ostendimus cur ista nobis non placeant.
Quod si metaphysicam philosophi Geratani doctrinaiu immutemus, nihil obstabit quin ejus metliodum amplectamur et ad mitigandas segritudines adhibeamus. Primùm. necessaria corpori impendatur cura, resque naturales explicatè ac descriplè teneantur. Deinde animus siu ipsius^ su» vis ac libertatis, suarum virtutum conscius fiât, neve se fluxum aliquid atque inane existimet. Tum nobilis quae-
(0 Fichte, Méthode pour arriver à ht vie bienheureuse^ trad. Bouillier, p. i33.i- (2) Op. cif., p. 1 33. ~ (3/ Ibid., p.. 1 59. . , .• : ....
— 1Ô9 dam cupiditas in aliaram locum succédai, qu^e^ etiamsi res miniis féliciter eveniaiit, nUnquain omni spei deturbe^ tur. Quum autem cetera nobis deerunt, adsit religio, qua» Deum providum ac parentem osteudat^ aiûmosquead \m^ morialis aevî exspectationem erigat. Denique aiiquid futurae felicitatis prœlibabitur, si quando fides inteliectum învenerit, gloriamque divinam, quantum in hâc Vitâ fieri possît, conspexerit.
f n. — Quomodo sgritudinum causis occurrendum sit.
I. Ëx imperfectâ hominis naturà omne$ dolores quasi e fonte manare diximus. Contra hanc aegritudinis causam, unicum est remedium, in bonis profectus.
Quoties aiiquid adversiis Providentiam objicitur, ut crimen diluamus, animadvertimus . cuncta, mira quâdam conspiratione, in meliùs usque conniti. Sine dubio necesse est res creatas. a creatore differre. Nonne autem, infinitâ quâdam progressione , ad creatorem recurrere videntur, sive aethera îmmeusum, sive saeciilorum preeteritorum seriem, sive rerura et animalium multiludînem respicias? Quô magis scientiae progrediuntur, eo impensiiis demonstrant rerum universitatem, ut non infini tam, ita non ab infinito omnino discrepantem. Hâç doctrinâ utens Lèibnitzius, in fais qusB de optimo disputât, mundum non quidem Deum, sed tamen Deo dignum esse ostendit.
Sed praesertim in hominis naturà eadem notanda sunt, ut de nobis Providentiam bene meritam esse sciamus.. Noa enim is est homo qui , ut cetera animalia , in eodem orbe semper moretur. lUe enim quae perfeeta sunt mente con-^ cipit, et ad ea libero impetu potest assurgere, nec frustra ab ipso Deo datum est hoc praeceptum : « Estote ergo ços:
perfècti^ sicut et paier rester cœlestis perfectus est (1). » Ergo, quamvis homo in multarum rerum igaorantiâ versetiir, mulla tatnen certissimè novit, et majora quotidie Gomplectitur. Inde salis patel nos non errori atque ignorantiaB esse addiclos ; inde salis praesidii habemus adversus pyrrhonicum illum morbum, vei poliùs inteltectûs mortem. Ërgo , quamvis summum illud bonum de quo philosophi disputant, perfectamque felicitatem adipisci nonpossimus, licet tamen nobis felicioribus in dies ac melioribus fieri , et ad summa& perfeclionis ac felicitatis exemptar accedere.
Quae quum ita se habeant, de conditione humanà minime querendum est. Naturee intellectu ac voluntate praeditae non malum est si quîd molèstiae adsit ; vel potiiis tantum superest molestiae, quantum necesseest ut i m pelas liât ad excelsiora. Itaque ego recenti auctori non renitar, haec de dolore scribenti : « Ne vos terreat dolorum ssevilia, qui quum fecerint quamdam in animo scJitudinem , ubi discesserunt , tune Deus adest, totumque animum im^ plet(2). »
II. Ad causas œgritudinis uaturales referri possunl ea quae mox dicturi sumus de remediis adversiis varias œgrîtudinum species adhibendis. Nunc tamen utile est nonlïuila prœmi Itère, quae ad uiiiversum genus specteut. ^ Galius quidam scriptor,. acutus idem et elegans (3jV qùurn de praesentis vitae conditione multum ac diu cogîtasset, existimavit rerum summam intuentibus non detutura, vel in mediis maiis, solatia. Ânimadvertit enini prospéra et ad versa ita ponderari (4) , ac librari, ut quod-
(!) S. Matth., cap. V, 48. — (2) Blanc de St-Bonnet, De la douleur, p. 3i. — (3|,Hi Azais. — (4) Interalto, utitur h£& comparatione 9uœ mihi a4mpduixi placet : « On peut considérer l'espèce humaine comme placée sur les deux bras i*^ti levier «n oscillation perpétuelle. Pour fonder ce levier, le grand nombre se rassemble autour du point d'appui, et la minorité se distribue sur les deux lignés qui conduisent aux points extrêmes. De cette manière le mouvement
libet malum bôno âliquo campensetur , âuaque sint divitiis, hoûoribus, ceterisque vitée ornamentis incommoda.
De hâc dbctrikïà dicam quod sentio. Non malè contendit hic philosophas cunciis hominibus eamdem ferè obvenire bonoTum et maloruin summam ; videnturqùe rerum humanarum vices ita comparât^, ut cuique malo compensatio qusedam adsit. Id autem quod psychologico animi studio perspici poterat, non; oportëbal ex universi orbis contemplatione deduci. Neque credendûm erat hanc legem fatali quâdam necessitate omnibus impositam fuisse, sed iis demum compensationes malorum fore , qui scirent vel fortunâ uti) vel fortunœ resistere, vel dolorum levamen ex animi bonis et speimmortalitatisquaerere. Ordinis deniquc notione, qualis nobis apparuit, omnis enodatur difiicultas, et compensationum doctrina in solide nititur fundamento.
III. Nunc dicèndum est de remediis contra pravas animi cupiditates adhibendis ; quoniàm in bis cupiditatibus maxima est segritudinum cauâa.
Prima in intellectum cura impendatur. Erit enîm pra&cipua cupiditatùm plâcatio, si doceas quaenam verè bona aut mala sint (1). Nam omnes ferè animi perturbationes ex aliquo gravi errore nascuntur. Ne omnia percurram, quis invidiâ torqueretur, si compertum haberet ea esse vera bonaquse, inter multos divisa, singulis majora iîant? Sàepe etiam de virtute sibi quisqùé falsa fingit , nempe in monte abrupto positam, inter scopulos ac spinas^ triste sioïulacrum atque importunum. Qui autem ad illam accèdent, in campo fertîli âc florido habitantem agnôscent, ad quem adjtus ferunt uuibrosi ac leniter acclives, pulchrapi, amabilem- mitem simul atque animosam (2). De pravis
éprouvé par chaque individu est mesuré par la distance qui le §épare du ceft^trf} de repos... » Azaîs, Des compensations dans les destinées humaines^ 1. 1, p. 41^42» — (I) Cic, Tusc, IV, 28. — (2) Montaigne, Essais^ lib. I, cap. XXV.
cupiditatibus repulaiidum est illas esse per se vîtiosas, nec habere qiiidquam naturale aut necessarium (1).
Quuin hujusmodî cupidines voluntaria^ sint, voluiilatis potestate aut rescindi aut saltem minui poterunt. Nihil enim cupimus quod non mente conceptum fuerît. Quisque igitur nostrûm plurimum valebit in teinperandîs cupiditatibus, si cogitationes in laudabilia vertat et ab inhonestis noxiisque amoveat. Sed non facile nec cito hujusmodî iniperium acquiri solet. Quum enim omnis labor nobis odio sit, altioresque agat l'adices inveterata consuetudo; postquam habenas aliquandiu adduximus, mox remittimus, cunctaque patimur efïrenatiîis ferri et vagari sine lege. Imô quorumdam hominum vita perpetuuni somnium est. Suas cogitationes, quasi sint cujuslibet alius, sinunt discurrere ; quorum auimus, multitudine rerum distractus, nunquam sui juris est, nec in certo atque immoto statu manere potest. Quod ut caveatur magnis conatibus opus est, et in hoc praecipuè a pueritiâ educari instituique debeiit liomines.
Quid valeant adversiis pravas cupiditates intellectus et voluntâs, saepe ostenderunt Stoici ; sed non satis intellexerunt ipsas cupiditates temperandis cupiditatibus esse utiles. Non contendo philosophum aliquem eruditèacprudenter dispulantem, nihil auxilii allaturum. Sed si homini ira commoto quemdam philosophicum de moribus locum objicias^ saepe ignem excitabis, nedum restinguas. Non semel comici poetae patrem familias induxerunt longo sermone filii imprudentiam reprehendentem. Al ille mox senem ac senis fabulas oblitus, ad amicam recurrit. Quum autem, apud nostrum Cornelium, juvenis bellator in eo est ut patrem amatissimae virginis interficlat aut suum igno-
(i) Cic, Tusc, IV, a8.
miniâ affici patiaturj quid eum ad suscipîenduirt egregiuni facînus incitât? Dedecofis met'us, qui, apad hès liomiflés, veheiïïenttssimus ex *afFectiBug eratj Quumque strenuug îUe adolescent, offlcîo functulSj spèin ôptâtî^^ matrimonii amisit, quod fconsolationi^ genùSapatreadhibetur? Amantissitms ilirs vérbis, qtia* ominibus'nota sunt, pâtemos sensus laudésque eflfundit, neque'âegrum nati anîmum sinit in mala' praesentia respicere, sed în nova pericula, novamque glorîam impellit (1).
Ergo ipsis cupiditatîbiis ssépe ciipîdîtates temperanlur. Non hoc magnos oratores fngit, qui odium misericordiâ flectuût, ïghaviani ira stimulant, neqiie principes, qui popularibus animis, ne iii sedîtioneni pro^uatit, externi hostis metum vel odium inculiunt.
Ex supra dictis sequitur Omnibus animi facultatibus adversus pravas cupidines utendum esse. Harum ope, si quid in anîmo inôrdinatuni sit, ôrdinehï restituemus, atque, ut vult Aristoteles, àrborem in aliquàm partem inclinantem in aliam flectemus. .
Hoc praecepto uti videtur Bossuetius in suo deConcupiscentiâoi^QVQ.Concupiscéntiœ carnis exemplum Christi opponit voliintario supplîcio addicti. Ut concupiscenliam oculorum^Q. $uperhiami>itœ retundat, eumdem ostendit parum de rébus saeculi praesentis çurantem, în vitâ obscurâ latentem, et ad propagandam doctrinam simpllcîbus ac rudibus viris uteofeiii. Ceterîim, quaiitâ severitate omnia illa ' carpit in quibus aliquid concupiscentiae latere suspicaturi Bonae valetudini diffidit, poesîm insectatur, ne geometriae quidem parcit. Unde mihi manifestum est egregium oriatorem, juxta Aristotelis prseceptum, ut destinata ferîat, iii
\\)^\'^^xc-Q\v2ii<\\Tiy Cours de littérathre dramatique.
iocum superiorem collineare. Idemeniin,quum recèiis defunctos principes prosequitur laudibus, modo bellicam virtutem, modo grande ingenium, modo sermonis comitatem, modo generis ac dignitatum splendorem extoUit.
Multo pliira dicere possimus de temperandis cupiditatibus ; quae omnia e diligenii nostrae naturae notitiâ proficiscerentur. Nunc vero pauca addemus praecepta, quibus magis ac magis patebit quantum psychologica studia ad regendum animum prosint.
Ut malà consuetudine crescunt cupiditates, ita bonâ consuetudine minuuntur ac toUuntur. Quuni autem in hoc stet omnis consuetudo ut iisdem eadem succédant, eoque faciliùs fiât aliquid quô saepiîis factum sit, unicaet brevissima est ad meliorem frugem via, nempe si quamprimùm incipias. Unde non inscitè Horatius :
Dimidiura facti qui cœpit habet; sapere aude, Incipe (1).
Quum eo vîolentior sit cupiditas quô magis ab omnibus aliis segregata, saepe utile erit plures in unius Iocum ponere. Rarô enim diversae cupiditates inter se consentiunt, quodque huic additur illi adimitur. Sic ambitioamori, superbia avaritiae obstat.
Hocetiam saepe nolatum est, cupiditates ipso temporis decursu mitescere. Ergo non sempcr magno conatu opus est ad restinguendam libidinum flammam. Nonnunquam cupido per se ipsa deteritur. Tune imprudentis esset igneni in cinere latentem attreclàndo excitare, quum in imum pectus quasi detrusa cupiditas, déficiente materiâ, languescat atque intereat.
(I) Horat., Epist., lib. II, 3» v. 40.
Nonnunquam etiam, quuin ad extremum provecla est libido, naturali quodam recursu, in contrarium vertit. Sic homo îracundior placabilis esse solet, et idem pugnantia secum frontibus adversis componit. Sed ut nonnunquam utile est hâc libidinum inclinatione uti, ita ssepe periculosum. Tune unum superest, ut depugnemus ac vincamus.
Denique, ut ad cupidines evellendas paratiores simus, animadvêrtendum est ut alise ex aliis nascantur. Nonne enim perpotatîones luxuriam et iracundiam pariunt ? Nonne desidia omnibus vitiis viam aperit? Devictis igitur quibusdam cupidinibus, aliœ quoque devincuntur.
Non mibi in animo est de propriâ cujusque cupidinis medicinâ dicere. Hune locum attigit Cicero in quarta Tusculana, fusiùs tractavit ille egregius i^itioruîn inseclator (\)^ Seneca, fundilus ac diligentissimè exploraverunt theologi. Nobis de aegritudine agentibus satis erit demonstrasse animi Êtcultates, quae ad aagritudinem leniendam tantopere valeant, magnam quoque vim habere ad frenandas cupiditates.
I in. — Adhibentur remédia contra varias aegrîtudinum species.
I. — NuUum est œgritudînis genus quod magîs omnes iiomines soUicitet quàm moriendî nécessitas. Quae igitur hue admovenda est consolatio? Jam vidimus quid subsidii ex disciplinis Pantheistarum, Stoicorum et aliis proficiscatur. Nunc maxima nobis videtur esse consolatio in hâc phiiosophiâ quae docet animuiti simplicîs naturee esse et ab omni concretîone materise sejunctum, quumque intereat corpus illud caducum et infirmum,in aHam vitam migrare
'0 Quintil., /ns^ orai., 1. X.
hanc nostrî partem, iiilelligentiae ac rationis participeni. Tune enim de liujus vîtae brevitate queri non licel, quuni meminimus quamdam nobis cum infinito conjunctiofiem esse, incolumi semper îllâ naturâ quae in nobîs viget, cogitât, suî conscia est. Quis igitur de suâ conditîone doleat, cui compertum sit nieliorem suî partem, aeteruo Dei consilio, in aeternitatem esse conditam, natali supremoque die immortale aevum ne leviter quldem perstringi (1), unîusque hominis animum pluris esse apud Deum quàm omnia illa inanima poli sîdera?
Apud veteres, illam verè consolatricem philosophiam in Gorgiâ et in Phaedone Platonis reperias. Ex quo autem nova lux cum Christianâ religione orta est, in quolibet recenti tumulo futurae immortalitalis promissiones circumstrepunt, surgitque crux quasi signum quoddam ad sperandum. Intueamur enim omnia illa ad quae se vertit oratio christiani oratoris de regum filiâ praematuro exitu- raptâ? Prîmiim praesentibus dolorum socius , communem luctuni adhuc auget , quum repentini interitûs imaginem ante omnium oculos ponit, commemoratque manè florentem décore et juventâ, vespere mortis falce succîsam. Postquam autem rerum humanarum ruinam deplôravit, postquam ostendit nihil nobis superesse ex his quae homihes mirentur, nihil esse valetudinem nisi nomen^ nihil vitam nisi somnium, nihil gloriam nisi vanam speciem, tune, ad alia conversus, a seipso quaérit num totus homo pereat, demonstratque , philosophiâ ac religione ducibus, esse homini cum ipso Deo cognationera quamdam , illudque in homine esse magnum et excelsum, quod Deum agnoscat
(i) G. f. Saisset, Essai de philosophie religieuse, t. II, 187. « Qu'est-ce pour la raison que la naissance et la mort? Ce sont des accidents qui ne touchent que la surface de l'existence. »
ac veneretur, ejus praeceptis pareat, boiiitati confidat, jiistitiam timeat, aeternitatem speret.
Non minus ferè hominem vexant corponB dolores quàm morlis nécessitas. Primo quidem adspeclu , non ad nostrum propositum pertinere videntur ea quae de dolore tolerando dici possunt. Sed quum de hâc re disserunt philosoplii, non in animo habent impedire ne corpus doleat (quod phiiosophia prœstare non potest) , sed ne animus infringatur ac deficiat. Non alienum est igitur hune locum cursim attingere.
Ut dolori obsistamus, totis viribus connitendum est ad eas res quœ sunt ab omni materie sejunctœ et in quibus libère versatur animus. Quum enim e corporis servitio omne malum oriatur, exuendum est, quantum fîeri possit, hoc servitium. Notum est quàm virili eloquentiâ Cicero, in secundo Tusculanarum , de hâc re disputet. Fortitudine ac labore obsistendum esse dolori docet; Cretensium, Spartanorumaliorumque exempta profert, animadvertitque consuetudine faciliorem effici dolorum perpessionem. Vanam et imbecillam Epicuri doctrinam irridet, inducitque vinim bonum cum malâ fortunâ compositum, ipsis virtutibus illum ne animo deficiat hortantibus. Haec omnia firma, vivida, animosa. Sed aliquid, me judice, obliviscitur Gicero, nempe magnam esse vim in ipsis animi affectibus contra corporis dolores. Sacer religionis aut patriae amor invictara forlitudinem animis injicit, et quasi doloris aculeos retundit. Non intempestivum fuerit ac philosopho indignum, inter acerbissimos cruciatus, vel a Deo auxilium petere , vel divinae Providentiae se permittere. Quis non miretur precationem illam quam Pascalius noster de usu morborum composuit? Ut austera simul et humana omnia! Stoicae constantiae Christianos afFectus miscet,
Deoque teste ac socio initigat omnem mali acepbitatem (1), IL Inter dolores quos patimur , non semper acerrimi sunt îlli quî in corpus saeviunt. Gravior saepe nascitur dBgritudo quum nobis aut libertas optata aut aliorum existimatio eripîtur. Omnes enîm volumus esse liberi; quotidie tanien inviti aut ad agenda muUa cogimur aut ab agendis prohibemur. Inest etiam cujusque animo glorias cupiditas ; at ferè omries in obscuro vitam degunt.
Quod autem remedium admovet philosophia huic aegritudinum generi? Quum animus adversiis externam necessitatem impatiens l'ecalcîtrat, tune adest sancta ofBcii lex, quae rebellanti voluntatî frenum injîcit. Quibusdam hoc est in republica munus, ut per totam vitam propriutn arbitrium quasi abdicent. Quamvis non omnibus eàdem sub lege vivendum sit, tamen, in quolibet vitae statu, officio obsequi rerumque necessitati parère et sapientiae pars est et ad sedandos animi motus multum confert.
At enim, illa gloriae cupiditas quae sapientibus novissima exuitur, nonne curis usque renascentibus animos torquebit? — Primiun philosophia hujusmodi cupiditatem non omnino respuit. Quum privatae dignitati operam im- . pendimus, quum honoratum nomen apud posteros relinquere conamur, multum abest ut in hoc aliquid sit culpœ. Sed ne major cura non sollicitet, neve in aegritudinem vertat res quaelibet improsperè gesta, id demum nobis stet fixum immotumque animo, ex omnibus vitae praeiniis, unum nos vel in mediâ morte atque in œternitate temporum secuturum, scilicetquôd laudeaut vituperalione digni fuerimus. Caetera omnia circa nos sunt; hoc verè nostrum est. Quae extrinsecus fulgent vajiâ specie oculos perstrin-
(I) C. f. Bossuet, Sermon sur Vutilité des souffrances^ Œuv, compU édit- de Versailles, t. XII, p. 28.
gunt; at rectèagendo propriae paraiitur certaeque divitiae. Quicutnque id compertum liabet nec secundis rébus inflatur, nec frangîtur adversis.
Hic, ut jam dixîmus, dîstinguenda sunt qu8e ad nostram naturam pertinent ex his quae ex alieno arbitrio aut e fortunâ pendent. Ita Marcus Antoninus seipsum ut aequo sit animo hortatur : « Num omnino id hominîs infortunium vocas, quo hominis natura non frustratur? Num autem hominis natura fruslrari tibi videtur eo quod non contra voluntatem naturaô ejus fît? Quid igitur? voluntatem nosti : num igitur id quod tibi accidit te impediet quominus justus sis, magnanimus, temperans, prudens, ab assentiendi temeritate alienus, erroris immunis, rerecundus, liber, cseterisque virtutibus ornatus, quœ quando adsunt, natura hominis habet sibi propria (1). »
Ergo sapientiae cultor , adversixs externarum rerum impetus maximam opem ex seipso, ex suis facultatibus ac virtutibus hauriet. Sed alia etiam occurrunt. Homo non sibi tantum natus est, sed Deo caeterisque hominibus. Recogitet igitur quilibet unus quantulum locum in universitate rerum teneat, utquepraemajestatedivinâpro nihilo sit.
His cogitationibus , si vera pietas adsit, non demittetur animus nec fiet ad suscipienda optima quaeque tardior. Quid dicam de fide erga patriam et amore in caeteros homines? Nonne in his magna erunt incitamenta ad virtutem et saluberrima dolorum fomenta?
ni. — Sed ex his quoque propensionibus quae nos ad hominum societatem impellunt, multae aegritudines derivari soient.
In solitudine viventes, dolemus quod "hominum commercio carere cogimur. Huic domestica desunt gaudia ;
(i) Marc Anton., IV, 49.
ille queritur quod sibi aditus non pateat ad elegantissimos hominum cœtus; alii, honoribus defuiicti, se ia privatam vitain recidisse moleste ferimt. Quod igitur consilium phiiosophia his omnibus aflferet ? Meo quidem judicio, non unica suî ipsius cura quempiam a mœrore recreabit. Quis enim tam esset ferreus, oui istud placeret consolationis genus?Gui igitur ea sors obtigil, ut quasi segregem vitam agere cogatur^ is alios homines amore prosequi non desinat, eorumque commercio, data occasione, libens utatur, quum reipsa homo quilibet nullo pacto omnino solus vivere possit. Si neque parens, neque frater, neque filius adsit, benefîcio saltem, aut exemplo virtutum, aut etiam doctrinâ, quosdam in propinquorum locum adsciscat. Sed quum non semper ex arbitrio nostro pendeat illud oblectationis genus, sapienti hoc semper restât, ut seque Deoque fruatur. Quum publicis muneribus fàcti sumus impares, tum infinitum aliquid in scîentiâ ac religione patet, nec desunt placidailla studia quaeita detinent auimum ut omnés molestias depellant.
Ât in hominum societate versantes, amicis ac propinquis circumdati, omnibus quae alios afHciunt malis afiîcimur. Quum igitur aliquid ex his ingruit quae totum pectus quatiunt, ut in cladibus patriae, in amicorum aut propinquorum calamitatibus vel morte, num dicemus cum Stoicis nullam ex his dBgritudinem esse concipiendam, eas esse rerum humanarum vices, nihil esse mali in his quae naturâ fiant? Num istos imitabimur de quibus loquitur Cirero : «lidem, si puer par vus occidit, aequo animo ferendum putant; si vcro in cuuis, ne querendum quidem (1)? » x4bsit a nobis romana illa duritia. Quid igitur laciendum est ut nos ipsi corisolemur? Ne uUam quidem
(I) Cic, Tusc, I, 39.
consolatioiiein captandam esse arbitrer. Doleat ac lugeat homo, quum non sapientis iantiim partes tueatur, sed parentis, fratris, conjugis, amicî, civis animos habeat. Sed ita lacrimet ut aliorum lacrimas abstergere, ita doleat ut alîorum dolores levare possit. — At enim niortui sunt. — Nonne philosophia docet neminem mon? Aliud îgitur superest quam Stoicâ indolentiâ involvi, aut prosequi defunctum ignavo questu ; superest illa spes quœ in aeternitatem praelucet, et amicitia illa quâ, ut ait Tullius, absentes adsunt et mortui vivunt (1).
IV. — Ostendimus nobilissimos animi atTectus, ut pietatem in Deum, pulchri, recti, veri amorem modo fieri aegritudinum causas, modo multùm valere ad aegritudinem leniendam. Nostrum est igitur quod in his slt boni usurpare, quod autem mali amovere. Hâc autem lege id fîet. Inter affectus servetur is ordo sine quo nihil est quod non peccet ac defîcîat ; nulla pars animi aut claudicet aut immota jaceat; ut in cœli motibus et conversionibus, ita in interiore animi compage, omnia aequis ponderîbus librata sint.
« Non plus sapere quàm oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (2) : » Hanc sententiam nunquam ab eruditorum ac philosopliorum animo abesse oporteret. Labori succumbet quicumque res supra humanum intellectum positas perscrutari volet. Saepe igitur utile est dicere : unum scio, nempe me nihil scire. Ne autem haec dicantur Pyrrhonico illo more qui, quum animos omni spe deturbet, saepe veritatis fastidiosos facit^ sed Socraticâ ratione, uteô magis certis adhaereamus, quod a dubiis assensum cohibuerimus.
Nec tantîim intellectu sed affectu amplecteuda est veri-
1 1) Cic, De amicit.y VII, 23. - (2) EpisU Pauli ad Rom., c. XII, v. 3.
tas. Quiim illam non solùm cognoscemus sed amabîinus, tune penitus in aninio sedebit, atque hune dubii niorbum avertet.
Cur nonnunquain pietas in Deum in deterius mutalur et animos eonturbat? Quia alii Deum pro judiee tantiim ae delietorum vindiee habentes, minutiùs ae serupulosiùs religione utuntur ; alii amoris humani delieias in amore divine requirentes, puérile quiddam ae molle sectantur. Perperam utrumque : nani in verâ pietate inesse debent amor ac veneratio, aflectuque ac ratione pari ter utendum.
Exquisitae illae in excolendis artibus voluptates non sine moderatione quâdam fruendae sunt. De artium illecebris libens dixerim quae lepidè simul ac philosophicè de omnibus voluptatibus dicebat celeberrimus quidam Galliae scriptor. Jubebat enim hominem carpere levi manu voluptates, neque simul omnes Florae halitus respirare, omnium rerum colores contemplari, omnes lyrœ sonos audire(l).
Denique ut magnœ illi legi pareatur ad quam referimus omnia et quam Aristoteles ptedernîTa appellavit, dum animus in studiis versatur, exercendum est corpus, et, quantum necesse est, valetudini consulendum. Homo enim, ut ait Pascalius, neque angélus est neque bestia, sed angelos agere volentibus hoc evenit mali ut bestias agant.
(0 Voltaire, Quatrième discours à Helvetius,
CONCLUSIO
Inquireuti quid valeant ad leuiendos auiiiii dolores philosopliorum disciplinae, manifestô apparet ferè in omnibus falsa quœdam contineri, sive ad aegritudinum naturain, sive ad causas ac remédia respexeris. In lus peccant imprimis Stoici, Epicurei, Mystici, Pantheistae, quidam physiologi, philosophique illi qui omnia vitae mala rerum publicarum formae assignant, omneque remedîum in novo consociationis humanae génère ponunt. Propiiis ad veritatem accedunt Plato et Aristoteles ; sed in eorum etiam doctrinis, quaedam suntquae reprehendere velis.
Itaque nobis non fore inutile visum est, si hanc quaestionem tractaremus, aut aliâ utentes doctrinâ, aut aliâ methodo adjuti.
Quod postquam tentavimus, id demum, re diligenter exploratâ, nobis tenendum videtur.
Quum aegritudo ex animi naturâ oriatur, suasque utilitates habeat, nonid agendum est ut omnino tollatur, quod fieri nequit. Quum autem multorum malorum fons esse possit, saepe necesse est eam lenire ac temperare.
Quod ad causas attiuet, tuncaegriludineafHcimur, quum inordinatè sese habet animi vita, hoc est, quum animus aut suae legi non paret aut a suo fine discedit. Huic proximae ac psychologicae aegritudinum causae, quaedam remotiores adjiciuntur, quae metaphysicae, naturales, morales dici possunt. Quot autem sunt res ad quas propendemus, totidem aegritudinum species numerantur.
Quum autem e perturbatione ordinis proficiscatur om-
ne inalunij iinicum sequitur esse remedium, videlicet si ordo restituatiir. Id auteni fiel, quum animi pai'tes composite sese habebunt, aequo, ut ita dicam, examine libratœ, quumque erit quam arctissima hominis cum Deo et provido et parente societas.
Omnibus animi facultatibus, nec soliim voluntaie et intellectu, ut volebant Stoici, sed etiam afFectibus, luctandum est ad versus fatalem rerum necessîtatem. Imprimis magnum subsidium afTerunt illae virtutes, quae quum praesenti hominum condition! accommodatissimse, tum verè consolatrices ac médicinales dici possunt (1).
Sed non satis est nosse morbi naturam et partes, reniediorum vim ac numerum. Solerter ac peritè adhibenda sunt remédia. Quaedam igitur praecepta e principiis quae posuimus deducuntur; ostenditurque quomodo variis aBgritudiuum causis ac generibus occurrendum sit.
Haec omnia non ut nova aut a nobis inventa dedimus, sed ut ex illâ quam amplexi sumus philosopliandi ratione quasi sponte defluentia.
Quôd si primam nostri operis parlem cum altéra conferamus, id nobis videtur concludi posse : phîlosopliiam illam, quae nunc in Gallicâ Universitate viget, quum psychologicis descriptionibus omnes malorum causas detegat, omnia ostendat felicitatis instrumenta, nec quidquam dubitationis de Providentîâ divinâ aut de futurâ vitâ esse patiatur, minus claudicare in bis quae de œgritudine disputentur quàm aliarum scholarum disciplinas, ea tradere quae ulilissima sînt et ad naturam nostram accommodatissima, sicque de liberalibus studiis, imô de génère humano optimè promereri.
(i) Vide suprà, cap. 11, I 4.
Vidi ac perlegi
Lutetiae Parisiorum, in Sorbona, a. d. III, cal. sept, ann. mdccclxviii.
Facultatis litterarum in a<'ademiâ Parisiensi decanus.