‹ Les Traités de Pariage dans la France FéodaleChapitre 56 sur 58 · ER. DÉS · texte numérisé non relu

ER. DÉS

tide. Emolumenta quoque marcharum que levabuntur ab illis, qui juxta foros dicte bastide ibidem domos suas non edificaverunt infra annum ad prefatum dominum nostrum regem et me Bernardum predictum et successores nostros sicut ceteri redditus equaliter pertinebunt. Item bastida nostra regetur jure scriptoetsecundum foros et consuetudines nove bastide Rabastenche in Bigorra, que quidem consuetudines dicte bastide vicariis et juratis ejusdem sub sigillo regis viridi concedantur ad expensa domini nostri regis. Et quod presens pariagium et omuia contenta ibidem auctoritate regia et sub eodem sigillo regis et expensis regis confirmentur infra annum et diem a die date presentium computandum ; quod si factum non fuerit ex tunc presens paragium habeatur penitus pro non facto ; et si tunc irritum et inane inusitum est, quod dictum castrum seu castellarium cum omnibus terris et pertinenciis suis michi Bernardo predicto etmeis successoribus pertineat sicut prius ante pariagium pertinebat, presenti pariago in aliquo non obstante. Quod quidem pariagium etomnia singula in eo contenta nos Jordanus de Lubreto miles domini nostri regis ejusque senescallus Bigorre, atenta evidenti utilitate ipsius domini nostri regis super qua sufficientes informati sumus, et presentibus ad hoc et vocatis discretis viris ordinariis et criminum judicibus et thesaurario et procuratore regis in Bigorra vice et nomine prefati domini notri regis, acceptavimus, retenta semper etin omnibus voluntate et assensu ipsius domini regis et ejusdem jure in hiis et in omnibus aliis et alterius cujuslibet semper salvo, promittentes nos facturos et curaturos bona fide quod prefatus dominus noster rex presens pariagium sub ejus sigillo viridi confirmabit et consuetudines sub ejusdem sigillo concedet que habitatoribus dicte ville de Rabastenche auctoritate regia sint infra tempus superius expressum.

In quorum omnium fidem et testimonium et perpetuam firmitatem, nos senescallus et Bernardus predicti sigilla nostra hiis presentibus litteris duximus apponenda. Actum et datum Carme in domo dicti thesaurarii die tercia martii anno domini M° CCC: vicesimo primo. Nos autem utilitatem regiam ac etiam publicam attendentes, predicta omnia et singula vice et nomine dicti domini nostri regis grata habentes et rata, ea laudamus, ratificamus ac tenore presentium confirmamus, salvo in aliis jure regio et quolibet alieno. Tenor vero litterarum potestatis nostre sequitur in hec verba : Carolus, Dei gratia Francie et Navarre rex, dilectis et fidelibus magistro Johanni Pace, elerico et Hugoni de Vissat, militi, nostris, salutem et dilectionem. Querulosa et multiplicata plurimum assertio ad nostrum perduxit auditum quod incole ac alii subditi comitatus nostri Bigorre per officiales ejusdem comitatus et alii multipliciter opprimuntur ; quiqui per ipsum officalem ineptitudinem regiminis gravissimas dampnoram et oppressionum sartinas retroacto tempore subierunt Vos igitur prout vestro incombit officio, super hiis de opportuno remedio taliter providere volentes quod idem comitatus ejusque incole et subditi predicti in tranquilitatis et pacis solacio

conserventur; quoscumque officiales nostros dicti comitatus ab officiis suis amovendi, aliosque in eorum officiis ponendi et instituendi vel officia hujusmodi interdicendi aut suspendendi eisdem, si et prout industrie vestre visum fuerit expediens, et quoscumque ipsius comitatus incolas honori nostro detrahere vel ejusdem comitatus statum quomodolibet turbare satagentes ad obedientiam et statum debitum reducendi, pensonariosque nostros dicti comitatus moderandi et quos superfluos esse moneritis amovendi, et ea que correctione, punitione vel reformatione quocumque modo indigere noveritis corrigendi, puniendi et reformandi et generaliter quicquid ad ipsius comitatus reformationem necessarium aut expediens videritis faciendi, vobis, de quorum fidelitate et industria plene confidimus, plenam et liberam tanquam nobis tenore presentium committimus potestatem, mandantes omnibus justiciariis, fidelibus et subditis nostris, ceteras requirendo ut in premissis et ea tangentibus vobis pareant et intendant. Datum in abbatia de Jonerico die quarta Julii anno domini Me CCC: vicesimo secundo. Datum et actum Rabastenche in Bigorra nostrique sigilli in testimonium premissorum sigillatum quinta decima die Januarii anno domini Mo CCCe vicesimo tertio.

Nos autem pariagium et associationem predicta in omnibus suis articulis, clausulis et capitulis nec non alia quecumque in superius transcriptis litteris contenta rata et grata habentes ea volumus, laudamus, approbamus, ratificamus ac nostra regia auctoritate tenore presentium confirmamus, nostro et alieno jure in omnibus semper salvo. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum Parisius anno domini Mo CCC vicesimo quarto, mense junio.

Per cameram compotorum et thesaurarium. H. de Dompierre. Reddatur ibidem. Collatio facta.

(Archives Nationales, J.J. 64, n° 732.)

Page 1