‹ Les victoires de l'église pendant les dix premières années du pontificat de Pie IXChapitre 104 sur 108 · ALLOCUTION PONTIFICALE DU 25 SEPTEMBRE · texte numérisé non relu

ALLOCUTION PONTIFICALE DU 25 SEPTEMBRE

Venerabiles Fratres, Cum primum in hanc almam Urbem Nostram, Deo bene ju-

vante, salvi et incolumes post quatuor mensiumiter ad visendos carissimos Pontificiae Nostrse ditionis populos susceptum reversi sumus, nihil certe Nobis jucundius quam Vos alloqui, Venerabiles Fratres, ut praecipui Nostri erga Vos amoris officii fungamur, ac simul egregiam ac perspectam vestram religionem excitemus ad immortales una Nobiscum gratias agendas miserationum Domino, qui Nostro itineri benedicensdivinasua clementia effecit, ut laetissimos ex illo fructus perciperemus. Ex hac enim urbe, veluti probe nostis, prot'ecti , ut in primis pro singulari Nostra erga Immaculatam Sanctissimamque Dei genitricemVirginem Mariarn pietate religiosissimum augustissimumque Lauretanum Templum venerabundi adiremus, alias quoque invisimus civitates, quibus Lauretum itur, ac deinde primarias praesertim Pontificiae ditionis civitates in Umbria, Piceno, jEmilia, Patrimonio ceterisqueProvinciis sitas in Nostri itincris progressu peragravirnus. Equidem non potuimus non vehementer laetari , ethumillimasclementissimo bonoru m omnium largitori Deo persolvere gratias, propterea quod universi, quos perlustravimus, populi tam egregios pietatis sensus Nobis manifebtare, atque ita huicApostolicae Sedi se addictosacdevotos ostendere Iaetatisunt, ut hoc Nostrum iter sanctissimse nostra? religionis perpetuus solemnisque videretur triumphus. Ubique enim non solum spectatissimi vestri Collegae S. R. E. Cardinales Archiepiscopi, Episcopi, aliique singularum Diœcesium sacrorum Antistites, et ecclesiastici viri, ac Magistratus et Optimates eximium suum erga Nos, et eamdem Sedem amorem et obsequium splendidissimis quibusque modis palam publiceque profiteri gloriabantur, verum etiam quacumque transivimus, omnes omnium locorum, omnes omnium ordinum, omnes omnium setatum in publicas etiam vias certatim etfusi tam ingentibus laelitiae plausibus, tamque miris filialis observantiae significationibus in Persona humilitatis Nostrae suam erga Christi hic in terris Vicarium ,venerationem, suamque erga proprium Principem fidem, pietatem omni studio ostendere, ac declarare gestiebant, ut saepelacrymas continere haud potuerimus. Ac vel maxime optaremus singulas hic civitates, oppida, populos hominesque nominare , ipsisque méritas debitasque laudes tribuere, si praBfinita huic Nostra? orationi brevitas id nobis permitteret. Cum autem nihil profecto No-

bis gratius esse posset, quam eorumdem populorum religionem, eorumque in hanc Apostolicam Sedem amorem tôt luculentissimis sane modis testatum perspicere, tum pro paterni animi Nostri caritate omnes potissimum cujusque loci, et ordinis Magistratus quam libentissime allocuti sumus. qui peculiaria aliqua desideria, ac postulata ad proprias cujusque loci indigentias, atque ad commercii prosperitatem augendam dumtaxat pertinentia Nobis eo plane obsequio ac ratione exposuerunt , quse fidelissimos, et huic S. Sedi addictissimos subditos maxime decet. Neque omisimus multis in locis alacri libentique animo ea peragere, ac statuere, quae ad ipsorum populorum religionem ac pietatem magis magisque excitendam ac fovendam, atque ad majorem eorum in temporariis quoque rébus utilitatem promovendam, et commoda procuranda conducere existimavimus. Nunquam vero desinemus in humilitate cordis Nostri Deum enixe orare et obsecrare, ut tum populos, quos nuper invisimus, tum alios civili hujus Apostolicam Sedis principatui subjectos uberrimis quibusque divinse suae gratiae donis volens ac propitius semper cumulet, eosque sanctissima sua fuie, spe, caritate ac solida pietate onmique vera virtute quotidie magis repleat, illorumque labores, industriam, commercium cœlesli suo favore dirigat, adjuvet, fortune^ ac det illis omnem de rore cœli, et de pinguedine terra3 abundantiam, et ipsos carissimos Nobis populos omnipotenti sua virtute a pestifero tôt serpentium errorum contagione, defendat, atque a nefariis impiorum hominum insidiis, i'allaciiset moiitionibus tueatur, eripiat.

Jam vero si magna consolatione aifecti fuimus dum inter Nostros carissimos populos versabamur, non minorem certe quidem laetitiam percepimus, cum pontificiae Nostrœ ditionis fines praetergressi sumus. Namque, veluti quisque vestrum, Venerabiles Fratres, optime noscit,, plures clarissimi principes ad Nos venerunt filialem suam erga Christi Vicarium devotionem et observantiam testandi causa. Ac primo, dum Perusiae diversabamur., adiit nos dilectissimus in Christo filius Noster Carolus archidux, jussu augusti sui genitoris Leopoidi, Elruriae magni ducis : dum vero Pisauri eramus, ad Nos se contulit dilectissimus item in Christo filius Noster Maximilianus, archidux Austriae. Cum autem Bononiœ moraremur, venerunt ad nos carissimus in Christo fi-

lius Nostcr Ludovicus, Bavariae rex illustris, et dilectissimus in Christo filius Noster Robertus, Parmensium dux, ejusdem lectissima mater, qua3 modo illum ducatum régit, ac dilectissima in Christo filia Nostra Bituricensis ducissa, et dilectissimi pariter in Christo fiiii Nostri Leopoldus, Etruriaa magnus dux, et Franciscus, Mutinensium dux, cum u ni versa eorum augusta familia. Maximae quidem jucunditati eorumdem principium praesentia Nobis fuit, eosque omni pontificia3 Nostrae benevolentiae testimonio peramanter prosequuti sumus, cum illorum virtutes ac mérita magno in pretio semper habuerimus. Cum igitur hac occasione tum magnus Etruriae dux , tum dux Mutinensium iteratis precibus a Nobis efflagitaverint, ut in ipsorum ditiones pergere vellemus, pientissimae illorum voluntati perlibenter obsecundandum esse censuimus. Atque id eo facilius ac libentius agere potuimus, quod Mutina a pontificiae nostrae ditionis finibus quinque millia passuum circiter distat, Etruria vero opportunius nobis in hanc dilectam urbem redeuntibus iter parabat.

Itaque ubi ad Mutinae fines venimus, obviam statim habuimus eumdem dilectissimum in Christo filium nostrum Franciscum, Mutinensium ducem, qui a nostro latere nunquam disc^dens nos in principe sua urbe magnifiée ac splendide excepit, omnibusque filialis pietatis studiis et officiis est prosequutus. Aderant nobis illius ducatus venerabiles fratres sacrorum antistitos, clerus, magistratus nobilesque viri, qui clarissimis indiciis singularem suam erga nos observantiam profiteri gaudebant, dum Mutinenses populi egregiam sui principis ejusque augustae famiiias religionem mirifice imitantes omnia itinera eorum frequentia obsidebant, ac piis festivisque clamoribus supremi universae Ecclesiae Pastoris benedictionem suppliciter implorare nunquam cessabant.

Cum vero in Etruriam contendimus, ad illius fines Nobis obvii fuere archiduces Ferdinandus et Carolus, magni EtruriaB ducis filii, ab ipso missi, ac Florentiam appetentes conspeximus ad Nos venientem ipsum dilectissimum in Christo filium Nostrum Leopoldum, Etruriœ magnum ducem, cum universa augusta sua familia; ipse Florentiam Nosintroduxit, ac Nostro lateri continenter adhaerens per omnes magni ducatus sibi subjecti a Nobis peragratas civitates assidue Nos est comitatus, ac splendido apparatu excepit, maximisque singularis pietatis, obsequii ac munificen-

tiae significationibus cumulavit. Omnes vero Etruriae venerabiles fratres archiepiscopi, episcopi et universus clerus, collegia, magistratus, opiimates modis omnibus suum erga Nos obsequium testari laetabantur, ac non solum Florentin, sed etiam, quacumque incedebamus, cmnes Etruriœ populi illustria sui principis, ejusque regise domus exempla sectantes, atque ex omnibus civitatibus, oppidis, ac vel ipsis agris turmatim prodeuntes tanto fidei religionisque sensu, tantaque acclamatione summum totius Ecclesice Pontifieem videre, colère, ejusque benedictionem poscere avidissime exoptabant, ut paternus animus Noster non potuerit non vehementer commoveri. Quse du m cursim commemoramus, misericordissimse Dei clementiae ac bonitatihumillimas agimus gratias, quod singulari suo beneficio ubique adeo religiosos sensus deprehendimus, nihilque Nobis tribuentes,omnia ad ipsius Dei laudem et gloriam referimus, ac pium populorum affecturn obsequiumque summopere gratulantes eo unice gaudemus, quod in persona humilitatis Nostra? « ille intelliga- « tur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo « cum commendatarum sibi obvium custodia persévérât, et cu- « jus dignitas etiam in indignoherede non déficit (1). »

Nunc vero silentio pra3terire non possumus singularem sane observantiam ac laetitiam, qua hic Nobis penitus dilectus clerus populusque romanus Nos redeuntes accepit. Nostis enim qua frequentia extra urbem omnes cujusque ordinis et gradus Nobis obviam occurrerint , quique intra urbem concursus fuerit, et quae undique consona? gratulantium, et pontificiam benedictionem implorantium voces, quseque insignes publicse exultationis significationes. Ac si jucundum Nobis accidit exterarum gentium oratores et administrâtes apud Nos et hanc Sanctam Sedem morantes iterum videre ; jucundissimum certe quidem nobis fuit vos omnes denuo praesentes intueri , alloqui, et amanter complecti, Venerabiles Fratres, qui nostrorum consiliorum et laborum socii estis, atque participes.

Nostrse autem consolationi cumulum attiriit Isetissimus sane dies hujus mensis octavus Deiparae Virginis Natalis sacer, quo Nos vestri amplissimi ordinis corona cincti, adstantibus iisdem

(1) S. Léo, Serm. 3, c. 4. In die anniv. suœ assumât, ad sum. Pontificat.

exterarum gentium legatis, nostrisque antistitibus et magistratu romano, m aedibus Hispaniae legationis, jussu carissimae in Christo filiae nostrae Mariae Elisabeth reginae catholica?, et cura dilecti filii nobilis viri Alexandri Mon majestatis suae apud Nos et hanc S. Sedem oratoris splendido planeque regio apparatu ornatis, lustravimus solemni ritu monumentum catholici orbis aère in Hispaniensi hujus tirbis foro exercitatum ad perpetuam raeraoriam dogmaticae definitionis, quam très fere abhinc annosdelmmaculata sanetissimae Dei Matris Virginis Mariée Conceptione in patriarchali Basilica Vaticana, vobis, et quamplurimis catholicae Ecclesiaesacrorum antistitibus praesentibus,cum incredibili animî Nostri gaudio, universo catholico orbe exultante, pronuntiavimus. Optime enim memineritis, Venerabiles Fratres, quantus omnium ordinum et aetatum concursus ad sacram illam caeremoniam commemorato die factus fuerit , et quae effusa et undique redundans omnis generis multitudo in illud forum omnesque adjacentes vias convenerit, quibusque piis faustisque acclamationibus populus romanus pro sua magna, qua semper enituit, erga sanctissimam Dei Genitricem, omniumque nostrum amantissimam Matrem devotione et affectu, egregios suœ fidei, religionis ac pietatis sensus ore, oculis, manibus ostendere, declarare ac testare non desisteret.

Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, laudem Domini loquatur os Nostrum , et anima, spiritus ac lingua Nostra benedicat nomen sanctum ejus, propterea quod singulari suo beneficio sanctissima ejus fides ac religio in populorum animis féliciter viget, non vero déficit, quemadmodum vellent Dei bominumque hostes, qui Satanae administri ambulantes in impietatibus suis divinam Nostram fidem religionemque usquequaque tollere conantur, neque erubescunt impie ac stulte asserere, catholicae religionis tempus abiisse. Sed illorum desiderium peribit,atque nefariimultiplicesqueeorum conatus irriti semper erunt. Catholica namque religio ad hominum salutem e cœlo in terram delapsa divinis undique circummunita praesidiis, et cselestium divitiarum dilata thesaurisnullaunquam neque temporis diuturnitate, neque rerum vicissitudine potest labefactari, sed omnia perpetuo vincens certamina, ac de suis hostibus triumphans, omni tempore stabilis,immotaetinvictapersistetusque ad consuinmationem sse-

culi, et portas inferi adversus eam praevalere nunquam poterunt.

Verum ne intermittamus, Venerabiles Fratres, inomni oratione et obsecratione cum gratiarum actione a divite in misericordia Deo humiliter enixeque efflagitare , ut divina sua gratia in omnibus universi orbis populis sanctissimse suas fidei et religionis spiritum amoremque magis in dies tueatur, excitet, augeat, ac eos omnes cœlesti sua ope adjuvet, roboret atque confirmet , qui in pastoralis Nostrae sollicitudinis partem vocati maxima vigilantia, studio ac labore in sempiternam hominum salutem procurandam incumbere debent, et ne desinamus unquam ab ipso clementissimo Domino summis assiduisque precibus exposcere, ut omnipotenti sua virtute omnes miseros errantes ad veritatis, justitise ac salutis semitas reducat.

Et quo facilius Deus Nostris vestrisque annuat votis, ad universae Ecclesiae preces confugere censuimus. Quamobrem hic sermonem nostrum ad omnes venerabiles fratres, totius catholici orbis patriarchas, primates, archiepiscopos , episcopos, et alios locorum ordinarios convertimus, eorumque eximiam religionem ac pietatem summopere hortamur, ut si ita opportunum in Domino existimaveiint, pro eorum prudentia et arbitrio publicas in propriis diœcesibus preces indicendas curent, quibus a Deo imploretur, ut Ecclesia sua sancta, ejusque salutaris doctrina ubicumque terrarum, cunctis amotis difticultatibus, majora in dies incrementa suscipiat, et prospère vigeat ac dominetur, omnesque populi occurrant in unitatem fidei et agnilionis Domini nostri Jesu Christi. Ut autem fidèles ardentiori studio atque nberiori fructu hisce precationibus instcnt, cœlestium munerum thesauros, quorum dispensationem Nobis credidit Altissimus, proferre et erogare statuimus. Quocirca plenariam indulgentiam, intra temporis spatium ab eisdem venerabilibus fratribus locorumque ordinariis prœfiniendum, usque ad proximi futuri anni millesimi octingentesimi quinquagesimi octavi finem, et non ultra, lucrandam tribuimus et largimur in forma jubilaei eodem plane modo, eisdemque facultatibus , quibus jubiUeum nostris encyclicis litteris die vigesima prima novembris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi primi datis et incipientibus « Ex aliis nostris litteris » universo catholico orbi concessimus.

Page 1