‹ Lettres apostoliques de Pie IX, Gregoire XVI, Pie VIIChapitre 32 sur 50 · PIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DU · texte numérisé non relu

PIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DU

AD PERPETUAM F*EI MEMORIAM

Inefïabilis Deus, cujus vise misericordia et veritaSj cujus voluntas omnipotentia, et cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter, cum ab omni seternitate prœviderit luctuosissimam totius humani generis ruinam ex Adami transgressione derivandam, atque in mysterio a sœculis abscondito primum suse bonitatis opus decreverit per Verbi incarnationem sacramento occultiore complere, ut contra misericors suum propositum homo diabolicœ iniquitatis versutia actustin culpam non periret, et quod in primo Adamo casurum erat in secundo felicius erigeretur, ab initio et ante saecula unigenito Filio suo Matrem, ex qua caro factus in beata temporum plenitudine nasceretur, eledt atque ordinavit, tantoque prse creaturis universis est prosequutus amore, ut in illa una sibi propensissima voluntate complacuerit. Quapropter illam longe ante omnes angelicos Spiritus, cunctosque Sanctos cœlestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta ita mirifice cumulavit, ut Ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libéra, ac tota pulchra et perfecta, eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem prœ se ferret, qua major sub Ueo nullatenus intelligitur, etquam prœter Deum nemo assequi cogitando potest. Et quidem docebat omnino, ut perfectissimse sanctitatis splendoribus semper ornata fulgeret, ac vel ab ipsa original is cnlpae labe plane immunis amplissimum de antiquo serpente triumphum referret tam venerabilis mater, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo œqualem sibi genitum tanquam seipsum diligit, ita dare disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis et Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem elegit, et de qua Spiritus Sanctus voluit, et operatus est, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedit.

Page 1