EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS BRASILLE
VENERABIUBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS BRASILIyE
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Paternse providaeque Nostrae in gentem veslram sollicitudinis magnopere laetamur haud mediocrem fructum, vestra polissimum induslrià, Venerabiles Fratres, fuisse perceptum. Apostolicis enim Litteris inhœrentes, quas dediinus die II mensis julii anno MDCCCXGIV, studio ac labore vestro effecistis ut et excitarelur in populo pietas,et in sacriordinis viris velus disciplina revivisceret. Neque vero Nos latet quantum operœ contuleritis ad incolumitatem et jura tuenda religiosorum Sodalium qui ex antiquis Familiis istius regionis superfuerunt, ad eosque in pristinum insliluti florem revocandos; quibus utilissime consociantur alii ex Europa Fratres, quorum nobilem impetum non longitude itineris, non inclementia cœli, non dissimillimi mores retardarunt. Accedunt recentius institutae Gongregationes, eaeque complures, concordi studio vestro accila?, sive condendis aut moderandis ephebis, sive sacris missionibus obeundis, sive aliis prœstendis in sacerdotali munere, ad quae impar numéro clerus iste minime sufficeret. Non ultimam denique afferunt solatii causam Seminaria apud vos vel aucta numéro vel in melius restituta.
Fausta haec initia et habiti hune usque progressus spem injiciunt brevi fore, ut amplificatœ per Nos istic sacrœ Hierarchiae majora in dies incrementa respondeant. Quod quidem quum probata industria, ac perspecta diligenlia vestra, Venerabiles Fratres, tum etiam prona ad pietatem et indole et consuetudine Brasilianorum gens salis poUiceri videntur.
Sunt quœdam tamen ad rei catholicae profectum lia necessaria