‹ Lettres apostoliques des S.S. Léon XIII (volume 2)Chapitre 31 sur 94 · RARES · texte numérisé non relu

RARES

necessitate coactus. At qui ad privatum certamen provocat vel oblatum suscipiunt, hoc agunt, huc animum viresque intendunt, nulla necessitate adtricti, ut vitam eripiant aut saltem vulnus inferant adversario. Utraque porro divina lex interdicit ne quis temere vitam projiciat suam, gravi et manifesto'objiciens discrimini, quum id nulla officii aut caritatis magnanimæ ratio suadeat : hæc autem cæca temeritas, vitæ contemptrix, plane inest in natura duelli. Quare obscurum nemini aut dubium esse potest, in eos, qui privatim prælium conserunt singulare, utrumque cadere et scelus alienæ cladis, et vitæ propriæ discrimen voluntarium. Demum vix ulla pestis est, quæ a civilis vitæ disciplina magis abhoreat et justum civitatis ordinem pervertat, quam permissa civibus licentia ut sui quisque adserios juris privata vi manuque, et honoris, quem violatum putet, ultor existat.

Ob eas res Ecclesia Dei, quæ custos et vindex est cum veritatis, tum justitiæ et honestatis, quarum complexu publica pax et ordo continetur, nunquam non improbavit vehementer, et gravioribus quibus potuit pœnis reos privati certaminis coercendos curavit. Constitutiones Alexandri III decessoris Nostris libris insertæ canonici juris privatas hasce concertationes damnant et exsecrantur. In omnes qui illas ineunt, aut quoquo modo participant, singulari pænarum severitate animadvertit Tridentina Synodus, quippe quæ præter alia, etiam ignominiæ notam iis inussit, ejectosque Ecclesiæ gremio, honore indignos censuit, si in certamine occumberent, ecclesiasticæ sepulturæ. Tridentinas sanctiones ampliavit explicavitque decessor Noster Benedic-

tus XIV in Constitutione data die X novembris anno MDCCLII,

cujus initium DWetestabilem. Novissimo autem tempore f. r.

Pius IX in litteris apostolicis, quarum est initium Apostolicæ Sedis, per quas censuræ latæ sententiæ limitantur, aperte declaravit ecclesiasticas pœænas committere non modo qui duello confligant, sed eos etiam quos patrinos vocant itemque et testes et conscios. — Quarum legum sapientià eo luculentius emicat quo ineptiora ea esse liquet quæ ad immanem duelli morem tuendum vel excusandum solent proferri. Nam quod in vulgus seritur, certamina id genus natura sua comparata esse ad maculas eluendas, quas civium honori alterius calumnia aut convicium induxerit, id est ejusmodi ut neminem possit nisi vecordem fallefe. Quamvis enim e certamine victor decedat qui, injuria accepta, illud indixit, omnium cordatorum hominum hoc erit judicium, tali certaminis exitu viribus quidem ad luctandum, aut tractandis armis meliorem lacessentem probari, non ideo tamen honestate potiorem. Quod si idem ipse ceciderit,

cui rursus non inconsulta, non plane absona hæc honoris tuendi ratio videatur? Equidem paucos esse remur, qui hoc

Le

PART A € Apte L { :

Page 1